Immagini della pagina
PDF
ePub

positum. Ea saepe diversa sunt, ut aliud alii iudici aut praetori aut consuli aut tribuno plebis placitum sit; et fit, ut de eadem re saepe alius aliud decreverit aut iudicarit; quod genus: M. Drusus, praetor urbanus, quod cum herede mandati ageretur, iudicium reddidit; Sex. Iulius non reddidit. Item: C. Caelius iudex absolvit iniuriarum eum, 5 qui Lucilium poëtam in scena nominatim laeserat; P. Mucius eum, qui L. Accium poëtam nominaverat, condemnavit. 20. Ergo, quia possunt res simili de causa dissimiliter iudicatae proferri, cum id usu venerit, iudicem cum iudice, tempus cum tempore, numerum cum numero iudiciorum conferemus. Ex aequo et bono ius constat, quod ad veritatem 10 et utilitatem communem videtur pertinere; quod genus, UT MAIOR ANNIS LX. ET CUI MORBUS CAUSA EST, COGNITOREM DET. Ex eo vel novum ius constitui convenit ex tempore et ex hominis dignitate. Ex pacto ius est: SI QUI QUID INTER SE PEPIGERUNT, SI QUID INTER QUOS CONVENIT. Pacta sunt, quae legibus observanda sunt, hoc modo: REM UBI 15

PAGUNT, ORATO; NI PAGUNT, IN COMITIO AUT IN FORO ANTE MERIDIEM

CAUSAM CONICITO. Sunt item pacta, quae sine legibus observantur ex conventu, quae iure praestare dicuntur. His igitur partibus iniuriam demonstrari, ius confirmari convenit, idque in absoluta iuridiciali faciendum videtur. XIV. 21. Cum ex comparatione quaeretur, utrum satius 20 fuerit agere id, quod reus dicat se fecisse, an id, quod accusator dicat oportuisse fieri, primum quaeri conveniet, utrum fuerit utilius ex contentione, hoc est, utrum venustius, facilius, conducibilius. Deinde oportebit quaeri, ipsumne oportuerit iudicare, utrum fuerit utilius, an aliorum fuerit statuendi potestas. Deinde interponetur ab accusatore 25 suspicio ex constitutione coniecturali, quare putetur non ea ratione factum esse, quo melius deteriori anteponeretur, sed dolo malo negotium gestum. Deinde quaeretur, potueritne vitari, ne in eum locum veniretur. Ab defensore contra refelletur argumentatio coniecturalis aliqua probabili causa; de qua ante dictum est. 22. His ita tractatis, accusator 30 utetur loco communi in eum, qui inutile utili praeposuerit, cum statuendi non haberet potestatem. Defensor contra eos, qui aequum censeant rem perniciosam utili praeponi, utetur loco communi per con

3. iudicarit PFT: iudicaverit ABRE. 10. conferemus corr. (ab ead. m.) R, Oxonn. duo, L, Sch.: proferemus PABFTE, efferemus pr. R. 12. vel om. T et alii, item L. 13. et ex hominis PABFRT: et hominis E. 14. Si qui quid PR, Voss. II. si quid BFT, si qui ALE. 15. Rem ubi pagunt, orato; ni pagunt in comitio] Sic editur ex antiquo Cod. (?) Iac. a Cruce in Gruteri Thes. I. p. 684. et ex coni. Bosii apud Lamb. Ceteri Codd. plus minusve corrupti. Inter nostros proxime accedit B: Rem ubi pagunt oraciom (= orationi) pagunt in comitio, et R: Rem ubi pagunt oratione pagunt in comilio. Vide omnino Dirksen XII. Tafeln p. 170. 19. faciundum AF. 21. agere] facere B, L. 22. conveniet PABFR: convenit E, conveniat T. 23. venustius] suspectum mihi aliquando fuerat hoc voc. Nunc comparo Cod. 15. §. 5. de testam. man. 7, 2: Quod privilegium damus, ut aliquid venustum eveniat, id est, «concinnum, gratum.» 24. fuerit utilius statuendi PBFT. 25. accusatore coniecturali quare (omissis vv. suspicio ex constitutione) P, accusatore coniectura quare AFT. (suspicio ex] primitus in Cod. R est coniectura additis ab eadem, ut videtur, manu suspicio cet., non tamen deleta illa voce coniectura. TROSS.) 28-30. gestum de aliqua probabili causa. ab defensore referatur argumentatio coniecturalis de qua ante dictum est. Deinde (Denique

-

-

F et pr. A) quaeretur potueritne vitari ne in eum locum veniretur. his ita tractatis PAF. (ab defensore om. F et pr. A, del. corr. P. Aliter alii turbant.) — 32, habuerit PABFT.

questionem, et simul quaeret ab accusatoribus et ab iudicibus ipsis, quid facturi essent, si in eo loco fuissent; et tempus, locum, rem, deliberationem suam ponet ante oculos. XV. Translatio criminis est, cum ab reo facti causa in aliorum peccatum transfertur. In qua primum 5 quaerendum est, iurene in alium crimen transferatur; deinde spectandum est, an aeque magnum sit illud peccatum, quod in alium transferatur, atque illud, quod reus suscepisse dicatur; deinde, oportueritne in ea re peccare, in qua alius ante peccarit; deinde, oportueritne iudicium ante fieri; deinde, cum factum iudicium non sit de illo crimine, quod in 10 alium transferatur, oporteatne de ea re iudicium fieri, quae res in iudicium nondum venerit. Locus communis accusatoris contra eum, qui plus censeat vim quam iudicia valere oportere; et ab adversariis percontabitur accusator, quid futurum sit, si idem ceteri faciant, ut de indemnatis supplicia sumant, quod eos idem fecisse dicat. Quid, si ipse 15 accusator idem facere voluisset? Defensor eorum peccati atrocitatem proferet, in quos crimen transferetur; rem, locum, tempus ante oculos ponet, ut ii, qui audient, existiment, aut non potuisse aut non utile fuisse rem in iudicium venire. XVI. 23. Concessio est, per quam nobis ignosci postulamus. Ea dividitur in purgationem et deprecationem. 20 Purgatio est, cum consulto a nobis factum negamus. Ea dividitur in necessitudinem, fortunam, imprudentiam. De his partibus primum ostendendum est; deinde ad deprecationem revertendum videtur. Primum considerandum est, num per culpam ventum sit in necessitudinem, num culpam veniendi necessitrdo fecerit. Deinde quaerendum est, ecquo 25 modo vis illa vitari potuerit ac levari. Deinde is, qui in necessitudinem causam conferet, expertusne sit, quid contra facere aut excogitare posset. Deinde, num quae suspiciones ex coniecturali constitutione trahi possint, quae significent id consulto factum esse, quod necessario accidisse dicitur. Deinde, si maxime necessitudo quaepiam fuerit, conveniatne eam 30 satis idoneam causam putari. 24. Sin autem imprudentia reus se peccasse dicet, primum quaeretur, utrum potuerit scire, an non potuerit; deinde, utrum data sit opera, ut sciretur, an non; deinde, utrum casu nescierit, an culpa. Nam qui se propter vinum aut amorem aut iracundiam fugisse rationem dicet, is animi vitio videbitur nescisse, non im35 prudentia; quare non imprudentia se defendet, sed culpa contaminabit. Deinde coniecturali constitutione quaeretur, utrum scierit, an ignoraverit, et considerabitur, satisne imprudentia praesidii debeat esse, cum factum esse constet. Cum in fortunam causa conferetur et ea re defensor ignosci reo dicet oportere, eadem omnia videntur consideranda, quae de

-

4. transfertur. primum

7. suscepisse di

11. non venerit 17. audiunt BFRT.

-

1. et ante simul om. PFT. et ante ab om. PFRT. PF et pr. A, transfertur. qua primum T. 5. verene FT aliique, prob. Oudend. 6. an] si R cum uno et altero, om. PBFT cum plerisque. catur PABFR: suscepisse dicitur T, suscepisse se fateatur E. PAFT, non devenerit B. 14. dicat ABFRT: dicant PE. 17. utile fuisse PABFRT: fuisse utile E. 19. deprecationem. tio quaeritur ex his locis. Purgatio PAF. Cfr. §. 25. 21. necessitatem FT et pr. partibus primum PABFRT: primum partibus E. 23. num per culpam PABFRT: num culpa E. 24. quo PBFRT. 26. ecquid L. dicatur T. utrum data om. ABFR.

A.

30. causam om. PA.

[ocr errors]
[ocr errors]

Sin PABFR: Si TE.

[blocks in formation]

37. factum constet cum Codd. aliq. Sch.

necessitudine praescripta sunt. Etenim omnes hae tres partes purgationis inter se finitimae sunt, ut in omnes eadem fere possint accommodari. Loci communes in his causis: accusatoris contra eum, qui, cum se peccasse confiteatur, tamen oratione iudices demoretur: defensoris, de humanitate, misericordia; voluntatem in omnibus rebus spectari con- 5 venire; quae consulto facta non sint, in iis fraudem esse non oportere. XVII. 25. Deprecatione utemur, cum fatebimur nos pecasse neque id imprudenter aut fortuitu aut necessario fecisse dicemus et tamen ignosci nobis postulabimus. Hic ignoscendi ratio quaeritur ex iis locis, si plura aut maiora officia quam maleficia videbuntur constare; si qua virtus aut 10 nobilitas erit in eo, qui supplicabit; si qua spes erit usui futurum, si sine supplicio discesserit; si ipse ille supplex mansuetus et misericors in potestatibus ostendetur fuisse; si ea, quae peccavit, non odio neque crudelitate, sed officio et recto studio commotus fecit; si tali de causa aliis quoque ignotum est; si nihil ab eo periculi nobis futurum videbi-15 tur, si eum missum fecerimus; si nulla aut a nostris civibus aut ab aliqua civitate vituperatio ex ea re suscipietur. 26. Loci communes : de humanitate, fortuna, misericordia, rerum commutatione. His locis omnibus ex contrario utetur is, qui contra dicet, cum amplificatione et enumeratione peccatorum. Haec causa iudicialis fieri non potest, ut in 20 primo libro ostendimus; sed, quod potest vel ad senatum vel ad consilium venire, non visa est supersedenda. Cum a nobis crimen removere volemus, aut in rem aut in hominem nostri peccati causam conferemus. Si causa in hominem conferetur, quaerendum erit primum, potueritne tantum, quantum reus demonstrabit, is, in quem causa conferetur, et 25 quonam modo aut honeste aut sine periculo potuerit obsistere; si maxime ita sit, num ea re concedi reo conveniat, quod alieno inductu fecerit. Deinde in coniecturalem trahetur controversiam et edisseretur, num consulto factum sit. Si causa in rem quandam conferetur, et haec eadem fere et omnia, quae de necessitudine praecepimus, consideranda 30

erunt.

XVIII. 27. Quoniam satis ostendisse videmur, quibus argumentationibus in uno quoque genere causae iudicialis uti conveniret, consequi videtur, ut doceamus, quemadmodum ipsas argumentationes ornate et absolute tractare possimus. Nam fere non difficile est invenire, quid 35 sit causae adiumento; difficillimum vero est inventum expolire et expedite pronuntiare. Haec enim res facit, ut neque diutius, quam satis sit, in eisdem locis commoremur, neque eodem identidem revolvamur, neque inchoatam argumentationem relinquamus, neque incommode ad aliam deinceps transeamus. Itaque hac ratione et ipsi meminisse pote- 40 rimus, quid quoquo loco dixerimus, et auditor cum totius causae, tum unius cuiusque argumentationis distributionem percipere et meminisse poterit. 28. Ergo absolutissima et perfectissima est argumentatio ea, quae in quinque partes est distributa: propositionem, rationem, rationis

1. necessitate T.

[ocr errors]

8. fortuito P.

21. libro

6. quae PAFRT: et quae AE. primo PABR. (C. 14.) 22. visa est non T. 28. disseretur FRT et pr. A, quaeretur B. 41. quoque FT et pr. P, in unoquoquo B et rc. corr. P, L. mentatio PAFT: argumentatio est BE, om. argumentatio R.

43. est argu44. §. 32. sqq. est expositio.

confirmationem, exornationem, complexionem. Propositio est, per quam ostendimus summatim, quid sit, quod probare volumus. Ratio est causa, quae demonstrat verum esse id, quod intendimus, brevi subiectione. Rationis confirmatio est ea, quae pluribus argumentis corroborat breviter 5 expositam rationem. Exornatio est, qua utimur rei honestandae et collocupletandae causa, confirmata argumentatione. Complexio est, quae concludit breviter, colligens partes argumentationis. Hisce igitur quinque partibus ut absolutissime utamur, hoc modo tractabimus argumentationem. XIX. Causam ostendemus Ulixi fuisse, quare interfecerit 10 Aiacem; inimicum enim acerrimum de medio tollere volebat, a quo sibi non iniuria summum periculum metuebat. Videbat illo incolumi se incolumem non futurum; sperabat illius morte se salutem sibi comparare; consueverat, si iure non poterat, iniuria quavis inimico exitium machinari, cui rei mors indigna Palamedis testimonium dat. Ergo et 15 metus periculi hortabatur eum interimere, a quo supplicium verebatur; et consuetudo peccandi maleficii suscipiendi removebat dubitationem. 29. Omnes enim cum minima peccata cum causa suscipiunt, tum vero illa, quae multo maxima sunt maleficia, aliquo certo emolumento inducti suscipere conantur. Si multos induxit in peccatum pecuniae spes, 20 si complures scelere se contaminarunt imperii cupiditate, si multi leve compendium fraude maxima commutarunt, cui mirum videbitur istum a maleficio propter acerrimam formidinem non temperasse? Virum fortissimum, integerrimum, inimicitiarum persequentissimum, iniuria lacessitum, ira exsuscitatum homo timidus, nocens, conscius sui peccati, 25 insidiosus, inimicum incolumem esse noluit; cui tandem hoc mirum videbitur? Nam cum feras bestias videamus alacres et erectas vadere, ut alteri bestiae noceant, non est incredibile putandum istius quoque animum ferum, crudelem atque inhumanum cupide ad inimici perniciem profectum; praesertim cum in bestiis nullam neque bonam neque malam 30 rationem videamus, in isto plurimas et pessimas rationes semper fuisse intelligamus. 30. Si ergo pollicitus sum me daturum causam, qua inductus Ulixes accesserit ad maleficium, et, si inimicitiarum acerrimam rationem et periculi metum intercessisse demonstravi, non est dubium, quin confiteatur causam maleficii fuisse. Ergo absolutissima est argu35 mentatio ea, quae ex quinque partibus constat; sed ea non semper necesse est uti. Tum [enim] complexione supersedendum est, si res brevis est, ut facile memoria comprehendatur; tum exornatio praetermittenda est, si parum locuples ad amplificandum et exornandum res videtur esse. Sin et brevis erit argumentatio et res tenuis aut humilis, 40 tum et exornatione et complexione supersedendum est. In omni argumentatione de duabus partibus postremis haec, quam exposui, ratio est

2. probari PB, propri F, dicere T. 5. et (sic, non ut alii in eadem var. atCfr. C. 29. que:) locupletandae R solus. 9. Ulixi Codd. nostri: Ulyssi E. 10. aiacen P. 11. non iniuriam sed summum AFT. 13. iniuria quavis inimico PAFR: quavis iniuria inimico E, inimico iniuria quavis B, iniuria quamvis inimico T. 17. suscipiant AFT. 18. inducti PABFRT, L: ducti E. 20. contaminarunt PAFRT: contaminaverunt BE. 24. excitatum B et corr. T, L, Graev. 25. inimicum] Sic Codd. noti, corrupte: vel del. auctore Graevio vel scrib. inimicus cum Gulielmio et Sch. 32. Ulixes PABFRT: Ulysses E. 37. Codd. nostri turbant; in eo tamen consentiunt PABFT, ut enim omittant, quocirca seclusimus.

[ocr errors]
[ocr errors]

habenda. Ergo amplissima est argumentatio quinquepartita; brevissima est tripartita; mediocris, sublata aut exornatione aut complexione, quadripartita.

XX. 31. Duo genera sunt vitiosarum argumentationum: unum, quod ab adversario reprehendi potest; idque pertinet ad causam: alterum, 5 quod tametsi nugatorium est, tamen non indiget reprehensione. Quae sint, quae reprehensione confutari conveniat, quae tacite contemni atque vitari sine reprehensione, nisi exempla subiecero, intelligere dilucide non poteris. Haec cognitio vitiosarum argumentationum duplicem utilitatem afferet. Nam et vitare in argumentatione vitium admonebit et ab 10. aliis non vitatum commode reprehendere docebit. Quoniam igitur ostendimus perfectam et plenam argumentationem ex quinque partibus constare, in una quaque parte argumentationis quae vitia vitanda sint, consideremus, ut et ipsi ab his vitiis recedere et adversariorum argumentationes hac praeceptione in omnibus partibus tentare et ab aliqua parte 15 labefactare possimus. 32. Expositio vitiosa est, cum ab aliqua aut a maiore parte ad omnes confertur id, quod non necessario est omnibus attributum; ut si quis hoc modo exponat: Omnes, qui in paupertate sunt, malunt maleficio parare divitias quam officio paupertatem tueri. Si quis hoc modo exposuerit argumentationem, ut non curet quaerere, 20 qualis ratio aut rationis confirmatio sit, ipsam facile reprehendemus expositionem, cum ostendemus, id, quod in aliquo paupere improbo sit, in omnes pauperes falso et iniuria conferri. 33. Item vitiosa expositio est, cum id, quod raro fit, fieri omnino negatur, hoc modo: Nemo potest uno aspectu neque praeteriens in amorem incidere. Nam cum 25 nonnemo devenerit in amorem uno aspectu, et cum ille neminem dixerit omnino, nihil refert raro id fieri, dummodo aliquando fieri aut posse fieri intelligatur. XXI. Item vitiosa expositio est, cum omnes res ostendimus nos collegisse et aliquam rem idoneam praeterimus, hoc modo: Quoniam igitur hominem occisum constat esse, necesse est aut a prae- 30 donibus aut ab inimicis occisum esse aut abs te, quem ille heredem testamento ex parte faciebat. Praedones in illo loco visi nunquam sunt; inimicum nullum habebat. Relinquitur, si neque a praedonibus neque ab inimicis occisus est, quoniam alteri non erant, alteros non habebat, ut abs te sit interemptus. Nam in huiuscemodi expositione, reprehen- 35 sione utemur, si quos praeterea, quam ille dixerit, potuisse suscipere maleficium ostenderimus; velut in hoc exemplo, cum dixerit necesse esse aut a praedonibus aut ab inimicis aut a nobis occisum esse, dicemus potuisse vel a familia vel a coheredibus nostris. Cum hoc modo illorum collectionem disturbaverimus, nobis latiorem locum defendendi 40 relinquemus. Ergo hoc quoque vitandum est in expositione, ne quando,

[ocr errors]

-

quadripertita PT. 5. id quod PABF. 6.
8. exemplum PABF.
28. ostendemus PAFT.

13. sunt PFRT.

32. faciebat

1. quinquepertila tripertita reprehensione PFRT: reprehensionis BE. 20. qui PABF. curemus PAF. PABFRT: fecerat E. in illo PABFT: illo RE. visi nunquam sunt PFT: nunquam sunt visi E, nunquam sunt (omisso visi) A, visi nusquam sunt B, visi sunt nunquam R. 34. quoniam] quod PBR, L. 36. praeterea quam Voss. sec., pr. Leid. sec. : praeter eos quos PE, praeter eos quam AFRT, praeterea quam quos B. 37. ostendemus BR, L. 41. Vv. Ergo - - reliquerimus absunt a Cod. Cortii; del. Sch.

« IndietroContinua »