Immagini della pagina
PDF
ePub

261. deinde cum spiritus eius esset angustior, tantum continenda anima in dicendo est assecutus, ut una continuatione verborum (id quod eius scripta declarant) binae ei contentiones vocis et remissiones continerentur; qui etiam (ut memoriae proditum est) coniectis in os calculis, summa voce versus multos uno spiritu pronuntiare consuescebat; neque 5 is consistens in loco sed inambulans atque adscensu ingrediens arduo. 262. Hisce ego cohortationibus, Crasse, ad studium et ad laborem incitandos iuvenes vehementer assentior; cetera, quae collegisti ex variis et diversis studiis et artibus, tametsi ipse es omnia consecutus, tamen ab oratoris proprio officio atque munere seiuncta esse arbitror.

10

LXII. Haec cum Antonius dixisset, sane dubitare visus est Sulpicius et Cotta, utrius oratio propius ad veritatem videretur accedere. 263. Tum Crassus: Operarium nobis quendam, Antoni, oratorem facis atque haud scio, an aliter sentias et utare tua illa mirifica ad refellendum consuetudine, qua tibi nemo unquam praestitit; cuius quidem ipsius 15 facultatis exercitatio oratorum propria est, sed iam in philosophorum consuetudine versatur maximeque eorum, qui de omni re proposita in utramque partem solent copiosissime dicere. 264. Verum ego non solum arbitrabar, his praesertim audientibus, a me informari oportere, qualis esse posset is, qui habitaret in subselliis, neque quidquam amplius 20 afferret, quam quod causarum necessitas postularet; sed maius quiddam videbam, cum censebam oratorem, praesertim in nostra re publica, nullius ornamenti expertem esse oportere. Tu autem, quoniam exiguis quibusdam finibus totum oratoris munus circumdedisti, hoc facilius nobis expones ea, quae abs te de officiis praeceptisque oratoris quaesita sunt; 25 sed opinor secundum hunc diem; satis enim multa a nobis bodie dicta sunt. 265. Nunc et Scaevola, quoniam in Tusculanum ire constituit, paullum requiescet, dum se calor frangat; et nos ipsi, quoniam id temporis est, valetudini demus operam. Placuit sic omnibus. Tum Scaevola, Sane, inquit, vellem non constituissem in Tusculanum me hodie 30 venturum esse † Laelio. Libenter audirem Antonium. Et, cum exsurgeret, simul arridens, Neque enim, inquit, tam mihi molestus fuit, quod ius nostrum civile pervellit, quam iucundus, quod se id nescire confessus est.

4. Vv. qui etiam

in om. R.

[ocr errors]

arduo suspecta Bakio. 6. is] id Manutio auctore Müllerus. 8. assentior] censeo Bakius. 9. omnino R. 13. inquit nobis R. 18. solum] talem Schützius ex Oratore C. 2. 19. arbitrabor B. 24. oratorium Codd. aliq. 27. constituisse R. 30. non constituissem in Tusculanum hodie Laelio volebat Lipsius. Verba haec suspecta etiam Bakio.

31. Laelio] No

men, ut videtur, corruptum. Post ea, quae Bakius et Ellendtius contra me argumentati sunt, minus iam probo coni. meam: L. Aelio. OR.

M. TULLII CICERONIS

DE

ORA TORE

LIBER SECUNDUS.

I. 1. Magna nobis pueris, Quinte frater, si memoria tenes, opinio fuit L. Crassum non plus attigisse doctrinae, quam quantum prima illa puerili institutione potuisset; M. autem Antonium omnino omnis eruditionis expertem atque ignarum fuisse; erantque multi, qui, quamquam s non ita se rem habere arbitrarentur, tamen, quo facilius nos incensos studio discendi a doctrina deterrerent, libenter id, quod dixi, de illis oratoribus praedicarent, ut, si homines non eruditi summam essent prudentiam atque incredibilem eloquentiam consecuti, inanis omnis noster esse labor et stultum in nobis erudiendis patris nostri, optimi ac pru10 dentissimi viri, studium videretur. 2. Quos tum, ut pueri, refutare domesticis testibus, patre et C. Aculeone, propinquo nostro, et L. Cicerone, patruo, solebamus, quod de Crasso pater et Aculeo (quocum erat nostra matertera), quem Crassus dilexit ex omnibus plurimum, et patruus, qui cum Antonio in Ciliciam profectus una decesserat, multa 15 nobis de eius studio doctrinaque saepe narravit; cumque nos cum consobrinis nostris, Aculeonis filiis, et ea disceremus, quae Crasso placerent, et ab iis doctoribus, quibus ille uteretur, erudiremur, etiam illud saepe intelleximus, cum essemus † eiusmodi, quod vel pueri sentire poteramus, illum et Graece sic loqui, nullam ut nosse aliam linguam 20 videretur, et doctoribus nostris ea ponere in percontando eaque ipsum omni in sermone tractare, ut nihil esse ei novum, nihil inauditum videretur. 3. De Antonio vero, quamquam saepe ex humanissimo homine, patruo nostro, acceperamus, quemadmodum ille vel Athenis vel Rhodi se doctissimorum hominum sermonibus dedisset, tamen ipse ado25 lescentulus, quantum illius ineuntis aetatis meae patiebatur pudor, multa ex eo saepe quaesivi. Non erit profecto tibi, quod scribo, hoc novum; nam iam tum ex me audiebas mihi illum ex multis variisque sermonibus nullius rei, quae quidem esset in his artibus, de quibus aliquid

[ocr errors]

5. se Lg. prope omnes: sese BRE. 6. discendi Codd. al., R: dicendi BE. 9. esset R. 15. sobrinis B. 12. quocum nupta R. 17. iis Codd. al.: his BRE. 18. eius domi Gulielmius, quod placet. Vv. cum essemus eiusmodi Lambino auctore seclusit Ellendt. Contra Bakio suspecta sunt vv. quod -- poteramus. 20. proponere R. percunctando E. ipse omni sermone (om. in) R. -21. nihil ei nosse B. 24. dedidisset R. 28. rei om. B.

-

ipse] ille B.

existimare possem, rudem aut ignarum esse visum. 4. Sed fuit hoc in utroque eorum, ut Crassus non tam existimari vellet non didicisse quam illa despicere et nostrorum hominum in omni genere prudentiam Graecis anteferre; Antonius autem probabiliorem hoc populo orationem fore censebat suam, si omnino didicisse nunquam putaretur; atque ita se s uterque graviorem fore, si alter contemnere, alter ne nosse quidem Graecos videretur.

5. Quorum consilium quale fuerit, nihil sane ad hoc tempus. Illud autem est huius institutae scriptionis ac temporis, neminem eloquentia non modo sine dicendi doctrina sed ne sine omni quidem 10 sapientia florere unquam et praestare potuisse. II. Etenim ceterae fere artes se ipsae per se tuentur singulae; bene dicere autem, quod est scienter et perite et ornate dicere, non habet definitam aliquam regionem, cuius terminis saepta teneatur. Omnia, quaecunque in hominum disceptationem cadere possunt, bene sunt ei dicenda, qui hoc se posse 15 profitetur, aut eloquentiae nomen relinquendum est. 6. Quare equidem et in nostra civitate et in ipsa Graecia, quae semper haec summa duxit, multos et ingeniis et magna laude dicendi sine summa rerum omnium scientia fuisse fateor: talem vero exsistere eloquentiam, qualis fuit in Crasso et Antonio, non cognitis rebus omnibus, quae ad tantam 20 prudentiam pertinerent tantamque dicendi copiam, quanta in illis fuit, non potuisse confirmo. 7. Quo etiam feci libentius, ut eum sermonem, quem illi quondam inter se de his rebus habuissent, mandarem litteris, vel ut illa opinio, quae semper fuisset, tolleretur alterum non doctissimum, alterum plane indoctum fuisse; vel ut ea, quae existimarem a 25 summis oratoribus de eloquentia divinitus esse dicta, custodirem litteris, si ullo modo assequi complectique potuissem; vel mehercule etiam ut laudem eorum iam prope senescentem, quantum ego possem, ab oblivione hominum atque a silentio vindicarem. 8. Nam si ex scriptis cognosci ipsi suis potuissent, minus hoc fortasse mihi esse putassem 30 laborandum; sed cum alter non multum (quod quidem exstaret) et id ipsum adolescens, alter nihil admodum scripti reliquisset, deberi hoc a me tantis hominum ingeniis putavi, ut, cum etiamnunc vivam illorum memoriam teneremus, hanc immortalem redderem, si possem. 9. Quod hoc etiam spe aggredior maiore ad probandum, quia non de Ser. Galbae 35 aut C. Carbonis eloquentia scribo aliquid, in quo liceat mihi fingere, si quid velim, nullius memoria iam refellente; sed edo haec iis cognoscenda, qui eos ipsos, de quibus loquor, saepe audierunt; ut duos summos viros iis, qui neutrum illorum viderint, eorum, quibus ambo illi oratores cogniti sint, vivorum et praesentium memoria teste com-40 mendemus. III. 10. Nec vero te, carissime frater atque optime, rhetoricis nunc quibusdam libris, quos tu agrestes putas, insequor, ut eru

2. tam om. B. Omnia enim R.

pro ingeniis Hanov. ad] in B.

12. per se om. B.

[ocr errors]

13. haberet R.

[ocr errors]

14. saeptum Lambinus. 18. ingeniis magnos et laude dicendi mavolt Ellendt, insignes omnium rerum R. 20. fuit B aliique: fuerit RE. 21. fuit B ceterique, R: fuerit Ernestius contra libros. 23. quondam 30. ipsi a suis BR. laborandum putassem R. 33. cum] quoniam B, quomodo R. (Utrumque ex scr. quom.) — 35. Sergii R. 37. iam me refellente dedo R.

ili R.

BR.

diam: quid enim tua potest oratione aut subtilius aut ornatius esse? sed sive iudicio, ut soles dicere, sive, ut ille pater eloquentiae de se Isocrates scripsit ipse, pudore a dicendo et timiditate ingenua quadam refugisti, sive, ut ipse iocari soles, unum putasti satis esse non modo sin una familia rhetorem sed paene in tota civitate, non tamen arbitror tibi hos libros in eo fore genere, quod merito propter eorum, qui de dicendi ratione disputarunt, ieiunitatem bonarum artium possit illudi. 11. Nihil enim mihi quidem videtur in Crassi et Antonii sermone esse praeteritum, quod quisquam summis ingeniis, acerrimis studiis, optima 10 doctrina, maximo usu cognosci ac percipi potuisse arbitraretur; quod tu facillime poteris iudicare, qui prudentiam rationemque dicendi per te ipsum, usum autem per nos percipere voluisti. Sed, quo citius hoc, quod suscepimus, non mediocre munus conficere possimus, omissa nostra adhortatione, ad eorum, quos proposuimus, sermonem disputationemque 15 veniamus.

12. Postero igitur die, quam illa erant acta, hora fere secunda, cum etiam tum in lecto Crassus esset et apud eum Sulpicius sederet, Antonius autem inambularet cum Cotta in porticu, repente eo Q. Catulus senex cum C. Iulio fratre venit. Quod ubi audivit, commotus Crassus 20 surrexit omnesque admirati maiorem aliquam esse causam eorum adventus suspicati sunt. 13. Qui cum inter se, ut ipsorum usus ferebat, amicissime consalutassent: Quid vos tandem, Crassus, numquidnam, inquit, novi? Nihil sane, inquit Catulus: etenim vides esse ludos; sed (vel tu nos ineptos licet, [inquit,] vel molestos putes) cum ad me in 25 Tusculanum, inquit, heri vesperi venisset Caesar de Tusculano suo, dixit mihi a se Scaevolam hinc euntem esse conventum, ex quo mira quaedam se audisse dicebat; te, quem ego toties omni ratione tentans ad disputandum elicere non potuissem, permulta de eloquentia cum Antonio disseruisse et tamquam in schola prope ad Graecorum consuetudi30 nem disputasse. 14. Ita me frater exoravit ne ipsum quidem a studio audiendi nimis abhorrentem, sed mehercule verentem, ne molesti vobis interveniremus, ut huc secum venirem. Etenim Scaevolam ita dicere aiebat, bonam partem sermonis in hunc diem esse dilatam. Hoc tu si cupidius factum existimas, Caesari attribues; si familiarius, utrique no35 strum. Nos quidem, nisi forte molesti intervenimus, venisse delectat. IV. 15. Tum Crassus: Equidem, quaecunque vos causa huc attulisset, laetarer, cum apud me viderem homines mihi carissimos et amicissimos;

17. et tum B.

1. potest esse tua ornatius? R. 2. sed B aliique: sed quoniam cum aliis R, sed quamquam Ernestius. soles libri (etiam B), R: soleo Pearcio auctore E. 5. non tamen] sed tamen non Bakius. 7. ieiunitate BR. possint B. 8. sermone om. B. 10. ac] aut B. 12. autem] vero R. 14. exhortatione B. 16. fere hora B. 22. salutassent B. nos B. 24. inquit delevit Schützius et Ellendt. Nos seclusimus. 25. inquit seclusit Ernestius. 28. de eloquentia ponit post v. disseruisse R. 30. Ita me frater exoravit ne ipsum quidem - nimis e Codd. Schützius: Ita me frater exoravit me (sic) ipsum non quidem nimis B, Itaque frater exoravit me ipsum: non quidem - nimis R, frater exoravit me, ipsum quidem - non nimis E. 31. verentem tamen Aldus et Edd. ante E. 32. Etenim Scaevolam Havn. 1. 2. aliique Codd.: Scaevolam enim BRET. 33. tu si Erf.: si tu BRE. 35. intervenissemus B. 36. vos causa huc permulti Codd. et R: causa vos huc BE. (hic B.) — 37. et amicissimos om. B.

[ocr errors]

Itaque

sed tamen, vere dicam, quaevis mallem fuisset quam ista, quam dicis. Ego enim (ut, quemadmodum sentio, loquar) nunquam mihi minus quam hesterno die placui; magis adeo id facilitate quam alia ulla culpa mea contigit, qui, dum obsequor adolescentibus, me senem esse oblitus sum fecique id, quod ne adolescens quidem feceram, ut iis de rebus, s quae doctrina aliqua continerentur, disputarem. Sed hoc tamen cecidit mihi peropportune, quod, transactis iam meis partibus, ad Antonium audiendum venistis. 16. Tum Caesar, Equidem, inquit, Crasse, ita sum cupidus in illa longiore te ac perpetua disputatione audiendi, ut, si id mihi minus contingat, vel hoc sim quotidiano tuo sermone conten-10 tus. Itaque experiar equidem illud, ut ne Sulpicius, familiaris meus, aut Cotta plus quam ego apud te valere videantur, et te exorabo profecto, ut mihi quoque et Catulo tuae suavitatis aliquid impertias. Sin tibi id minus libebit, non te urgebo neque committam, ut, dum vereare, tu ne sis ineptus, me esse iudices. 17. Tum ille, Ego mehercule, inquit, 15 Caesar, ex omnibus Latinis verbis huius verbi vim vel maximam semper putavi. Quem enim nos ineptum vocamus, is mihi videtur ab hoc nomen habere ductum, quod non sit aptus, idque in sermonis nostri consuetudine perlate patet. Nam qui aut, tempus quid postulet, videt aut plura loquitur aut se ostentat aut eorum, quibuscum est, vel 20 dignitatis vel commodi rationem non habet aut denique in aliquo genere aut inconcinnus aut multus est, is ineptus dicitur. 18. Hoc vitio cumulata est eruditissima illa Graecorum natio. Itaque quod vim huius mali Graeci non vident, ne nomen quidem ei vitio imposuerunt. Ut enim quaeras omnia, quomodo Graeci ineptum appellent, non reperies. 25 Omnium autem ineptiarum, quae sunt innumerabiles, haud scio, an nulla sit maior, quam, ut illi solent, quocunque in loco, quoscunque inter homines visum est, de rebus aut difficillimis aut non necessariis argutissime disputare, hoc nos ab istis adolescentibus facere inviti et recusantes heri coacti sumus. V. 19. Tum Catulus, Ne Graeci quidem, 30 inquit, Crasse, qui in civitatibus suis clari et magni fuerunt, sicuti tu es nosque omnes in nostra re publica volumus esse, horum Graecorum, qui se inculcant auribus nostris, similes fuerunt nec in otio sermones huiusmodi disputationesque fugiebant. 20. Ac si tibi videntur, qui temporis, qui loci, qui hominum rationem non habent, inepti, sicut debent 35 videri; num tandem aut locus hic non idoneus videtur, in quo porticus haec ipsa, ubi nunc ambulamus, et palaestra et tot locis sessiones gymnasiorum et Graecarum disputationum memoriam quodammodo

[ocr errors]

4. contigit se9. in illa lon11. experiare

1. qua eius causa mallem fuisse (sic) R. 2. sentiam Lg. omnes (praeter 81.) BR. 3. ulla om. B, aliqua culpa mea Leid. mea culpa B. clusum volt Bakius. oblitus sum Codd. al., R: sum oblitus BE. giore te B aliique, R: te in illa longiore E. 10. tuo om. BR. quidem BR. illud om. pr. Leid. prob. Bakio. 12. videantur B aliique, R: videatur E. 15. inquit Crassus Lg. quinque. (Est a correctore, qui Caesar vocativ. esse non perspiciebat.) 19. quod B. 22. ineptus esse dicitur BR. 25. 26. ulla Codd. al., R. (Ut nos, quae modo B. B.) 27. quam ut illi solent Baliique: quam illorum, qui solent RE. 31. magni et clari R. 33. nec in A (Codex Abrincensis Seculi X., qui ut ceteri mutili hinc incipit.) item B et meliores Ellendtii: nec tamen in RE. 37. ubi nunc ambulamus A et meliores Ellendtii: ubi inambulamus R, ubi ambulamus (B?) E. 38. Graecorum disputationum B, Graecorum et disputationum Cod. Oxon. d et Lamb. probb. Pearcio et Bakio.

Cicero T. I,

15

« IndietroContinua »