Immagini della pagina
PDF
ePub

comparandis rebus alteram rem efferre, de re altera mentionem non facere aut negligentius disputare; ut si, cum comparetur, utrum satius sit populum frumentum accipere, an non, quae commoda sint in altera re, curet enumerare; quae in altera incommoda sint, velut depressa praetereat aut ea, quae minima sint, dicat. Item vitiosum est in rebus 5 comparandis necesse putare alteram rem vituperari, cum alteram laudes: quod genus, si quaeratur, utris maior honor habendus sit, Albensibus, an Vestinis Pinnensibus, quod rei publicae populi Romani profuerint, et is, qui dicat ab alteris, alteros laedat. Non enim necesse est, si alteros praeponas, alteros vituperare; fieri enim potest, ut, cum alteros magis 10 laudaris, aliquam alteris laudis partem attribuas, ne cupide pugnasse contra veritatem puteris. Item vitiosum est de nomine et vocabulo eius rei controversiam struere, quam rem consuetudo optime potest iudicare; velut Sulpicius, qui intercesserat, ne exules, quibus causam dicere non licuisset, reducerentur, idem, posterius immutata voluntate, cum ean-15 dem legem ferret, aliam sese ferre dicebat propter nominum commutationem; nam non exules, sed vi eiectos se reducere aiebat; perinde quasi id fuisset in controversia, quo illi nomine appellarentur a populo Romano, aut perinde quasi non omnes, quibus aqua et igni interdictum est, exules appellentur. Verum illi fortasse ignoscimus, si cum causa 20 fecit; nos tamen intelligamus vitiosum esse intendere controversiam propter nominum commutationem.

[ocr errors]

XXIX. 46. Quoniam exornatio constat ex similibus et exemplis [et amplificationibus] et rebus iudicatis et ceteris rebus, quae pertinent ad exaggerandam et collocupletandam argumentationem, quae sint his rebus 25 vitia, consideremus. Simile vitiosum est, quod ex aliqua parte dissimile est nec habet parem rationem comparationis, aut ipsi obest, qui affert. Exemplum vitiosum est, si aut falsum est, ut reprehendatur; aut si improbum, ut non sit imitandum, aut maius aut minus, quam res postulabit. Res iudicata vitiose profertur, si aut dissimili de re proferatur 30 aut de ea re, qua de controversia non est; aut si improba aut eiusmodi, ut aut plures aut magis idoneae res iudicatae ab adversariis proferri possint. Item vitiosum est, id quod adversarii factum esse confiteantur,

T.

[ocr errors]

[ocr errors]

minora dicat Libri: dicas E

1. de re altera PABFRT: de altera E. 2. si cum comparetur PAT: si comparetur (omisso cum) BRE, si compararentur F. 3. an non accipere PB, L. 4. curet Libri: cures E coni. 5. praetereat Libri: praetereas E. coni. (Habent sint PABFRT, ut ex coni. pro sunt dedit E). coni. 8. Vestinis Pinnensibus Codd. pauci et pr. P (sed pennensibus): Venusinis E, id quod originem debet errori AFT: an venusinis an pennensibus. (alii aliter corrupti.) profuerunt FT. 9. dicat ab alteris cum Ursini Cod. (?) Lallemand: dicat alteris PAF E, dicat, alteros laedat BRT et pr. P. 10. vituperes T. — 11. cupide PABFRT: cupidius (cum Cod. Zuiccav.) E, quod tamen videtur ab interpolatore. 12. et de vocabulo R, Sch. eius rei om. PABF. - 13. optime potest ABFRT: potest optime PE. 16. se PAFRT. L: 22. commutationem ABT, mulationem PFRE. 24. Vv. et amplificationibus suspecta Ernestlo deletaque a Schützio, quia in seqq. nulla amplificationis mentio fit, retinent Codd. nostri etsi vario ordine. et rebus iudicatis ABRT: et iudicatis E, om. haec PF. rebus post V. ceteris omittit L. Codd. nostri servant. 25. locupletandum R, L. his PABFRT: iis E. rebus] generibus Codd. aliq. et L. (nostri non.) Variandi studio hoc tribuendum videtur. 27. aut sibi ipsi PBFRT. Ab A sibi videtur abesse. 28. si post aut om. PAFT, L. 29. postulat PAFT, postulabat R. 30. vitiose proferetur PABF, L. re proferetur PFR, re profertur BT. 31. si om. PAFT. quod R et pr. T. Ut nos, PABF et corr T.

-

[ocr errors]
[ocr errors]

[ocr errors][merged small][merged small]

de eo argumentari et planum facere factum esse; nam id [tantum] augeri oportet. Item vitiosum est id augere, quod convenit doceri, hoc modo: ut si quis quem arguat hominem occidisse et, antequam satis idoneas argumentationes attulerit, augeat peccatum et dicat nihil indignius esse 5 quam hominem occidere. Non enim, utrum indignum sit, an non, sed factumne sit, quaeritur.

Complexio vitiosa est, quae non, ut quodque primum dictum est, primum complectitur et quae non breviter concludit et quae non ex enumeratione certum et constans aliquid relinquit, ut intelligatur, quid 10 propositum in argumentatione sit, quid deinde ratione, quid confirmatione, quid tota argumentatione demonstratum.

XXX. 47. Conclusiones, quae apud Graecos nihoyo nominantur, tripartitae sunt. Nam constant ex enumeratione, amplificatione et commiseratione. [In quattuor locis uti possumus conclusionibus: in prin15 cipio, secundum narrationem, secundum firmissimam argumentationem, in conclusione.] Enumeratio est, per quam colligimus et commonemus, quibus de rebus verba fecerimus, breviter, ut renovetur, non redintegretur oratio; et ordine, quidquid erit dictum, referimus, ut auditor, si memoriae mandaverit, ad id, quod ipse meminerit, reducatur. In 20 qua curandum est, ne aut ab exordio aut a narratione repetatur orationis enumeratio. Facta enim et dedita opera comparata oratio videbitur esse [aut] artificii significandi [aut] ingenii venditandi [aut] memoriae ostentandae causa. Quapropter initium enumerationis sumendum est a divisione. Deinde ordine breviter exponendae res sunt, quae 25 tractatae erunt in confirmatione et confutatione. Amplificatio est, quae per locum communem instigationis auditorum causa sumitur. Loci communes ex decem praeceptis commodissime sumuntur adaugendi criminis causa. 48. Primus locus sumitur ab auctoritate, cum commemoramus, quantae curae ea res fuerit diis immortalibus aut maioribus nostris, re30 gibus, civitatibus, nationibus, hominibus sapientissimis, senatui. Item maxime, quo modo de his rebus legibus sancitum sit. Secundus locus est, cum consideramus, illae res, de quibus criminamur, ad quos pertineant; utrum ad omnes, quod atrocissimum est, an ad superiores, quod genus ii sunt, a quibus auctoritatis locus communis sumitur; an 35 ad pares, hoc est, in eisdem partibus animi, corporis, fortunarum positos; an ad inferiores, qui omnibus his rebus antecelluntur. Tertius locus est, quo percontamur, quid sit eventurum, si omnibus idem concedatur, et, ea re neglecta, ostendimus, quid periculorum atque incommodorum consequatur. Quartus locus est, quo demonstratur, si huic sit remissum, multos alacriores ad maleficia futuros, quos adhuc exspe

[ocr errors]

[ocr errors]
[ocr errors]

1. tantum om. PABFR. Nos seclusimus. 7. quidque A et corr. P. 8. primum post est om. PFRT (hic in lacuna), L. concluditur PABFT. 13. tripertitae PT, E. (Sic ubique.) 14-16. Verba seclusa om. T, pr. Leid. 1. Voss. II. Ceteri nostri servant. 18. ut quidquid PT. referimus F, L, Sch.: referamus TE, 19. In qua BT, L: Item PAFRE. Tria haec aut, quae seclusimus, non comparent in PA, moriae, neque in FRT, qui habent ingeniique PABFT: sunt res RE. 25. est res quae AFR. PABFRT.

referemus PABR.

38. ostendemus PABFRT.

22.

21. ficta PBFRT. nec in B, qui habet et meet memoriae. 24. res sunt

-

27. sumentur PT.

34. hi

ctatio iudicii remoretur. Quintus locus est, per quem ostendimus, si semel aliter iudicatum sit, nullam rem fore, quae huic incommodo mederi aut erratum iudicium corrigere possit. Quo in loco non incommodum erit uti ceterarum rerum comparatione, ut ostendamus alias res posse aut vetustate sedari aut consilio corrigi; huius rei aut leniendae s aut corrigendae nullam rem [adiumento] futuram. 49. Sextus locus est, cum ostendimus ex consulto factum et dicimus voluntario facinori nullam excusationem, imprudentiae iustam deprecationem paratam. Septimus locus est, quo ostendimus taetrum facinus, crudele, nefarium, tyrannicum esse: quod genus iniuria mulierum aut earum rerum aliquid, qua- 10 rum rerum causa bella suscipiuntur et cum hostibus de vita dimicatur. Octavus locus est, quo ostendimus non vulgare, sed singulare esse maleficium, spurcum, nefarium, inusitatum, quo maturius et atrocius vindicandum sit. Nonus locus constat ex peccatorum comparatione, quasi cum dicimus maius esse maleficium stuprare ingenuam quam sacrum 15 legere; quod propter egestatem alterum, alterum propter intemperantem superbiam fiat. Decimus locus est, per quem omnia, quae in negotio gerundo acta sunt quaeque rem consequi solent, exponemus acriter et criminose et diligenter, ut agi res et geri negotium videatur, rerum consequentium enumeratione. XXXI. 50. Misericordia commovebitur audi- 20 toribus, si variam fortunarum commutationem dicemus; si ostendemus, in quibus commodis fuerimus quibusque incommodis simus, comparatione. Si, quae nobis futura sint, nisi causam obtinuerimus, enumerabimus et ostendemus. Si supplicabimus et nos sub eorum, quorum misericordiam captabimus, potestatem subiiciemus. Si, quid nostris paren- 25 tibus, liberis, ceteris necessariis casurum sit propter nostras calamitates, aperiemus et simul ostendemus illorum nos solitudine et miseria, non nostris incommodis dolere. Si de clementia, humanitate, misericordia nostra, qua in alios usi sumus, aperiemus. Si nos semper aut diu in malis fuisse ostendemus. Si nostrum fatum aut fortunam conqueremur. 30 Si animum nostrum fortem, patientem incommodorum ostendemus futuCommiserationem brevem esse oportet. Nihil enim lacrima citius

rum. arescit.

Fere locos obscurissimos totius artificii tractavimus in hoc libro; quapropter huic volumini modus hic sit. Reliquas praeceptiones, quoad 35 videbitur, in tertium librum transferemus. Haec si, ut conquisite conscripsimus, ita tu diligenter fueris consecutus, et nos industriae fructus ex tua scientia capiemus et tute nostram diligentiam laudabis tuaque perceptione laetabere; tu scientior eris praeceptorum artificio, nos ala

[ocr errors]

1. remoratur PABFRT. ostendemus PAFT. 3. Ut hic editum est, ex nostris solus habet corr. F; ceteri incredibiliter turbant, ita tamen, ut, cum AR et pr. F exhibeant perperam, T perperum, legendum videatur aut perperam iudicatum vel aut perperam factum iudicium. 6. adiumento Codd. noti; seclusit E, delevit Sch. (huic rei volebat L.) 7. ostendimus ABRT: ostendemus Pfe. esse consulto cum Cod. Pith. Graev., ex consilio volebat L. dicimus PABRT: dicemus FE. 8. excusationem esse T. 9. ostendimus ABRT: ostendemus PFE. 12. ostendemus PAF. 14. locus est, qui constat ex BR, locus est ex T. Ut nos, PAF. — 15. dicimus ABRT: dicemus PFE. 16. alterum propter egestatem, alterum PABFRT. 20. auditoribus PABFRT: auditoris animus E. 21. dicimus.

[ocr errors]

imperantem PAT.

si ostendimus T.

Cicero T. I,

22. fuimus ABFRT. 27. sollicitudine PBFRT, L.
3

criores ad reliquum persolvendum. Verum haec futura satis scio; te eni non ignoro. Nos deinceps ad cetera praecepta transeamus, ut, id quo libentissime facimus, tuae voluntati rectissimae morem geramus.

RHETORICORUM

AD

C. HERENNIUM

LIBER TERTIUS.

I. 1. Ad omnem iudicialem causam quemadmodum conveniret inven5 tionem rerum accommodari, satis abundanter, arbitror, superioribus libris demonstratum. Nunc earum rationem rerum inveniendarum, quae pertinebant ad causas deliberativas et domonstrativas, in hunc librum transtulimus, ut omnis inveniendi praeceptio tibi quam primum persolveretur. Reliquae quattuor partes erant artificii. De tribus partibus in 10 hoc libro dicemus, dispositione, pronuntiatione, memoria. De elocutione, quia plura dicenda videbantur, in quarto libro conscribere maluimus; quem, ut arbitror, tibi librum celeriter absolutum mittemus, ne quid tibi rhetoricae artis deesse possit. Interea prima quaeque et nobiscum, cum voles, et interdum sine nobis legendo consequere; ne 15 quid impediare, quin ad hanc utilitatem pariter nobiscum progredi possis. Nunc tu fac attentum te praebeas: nos proficisci ad instituta pergemus.

II. 2. Deliberationes partim sunt eiusmodi, ut quaeratur, utrum potius faciendum sit; partim eiusmodi, ut, quid potissimum faciendum sit, consideretur. Utrum potius, hoc modo: Karthago tollenda, an relin20 quenda videatur. Quid potissimum, hoc pacto: ut si Hannibal consultet, cum ex Italia Karthaginem arcessitur, an in Italia remaneat, an domum redeat, an in Aegyptum profectus occupet Alexandriam. Item deliberationes partim ipsae propter se consultandae sunt, ut si deliberet senatus, captivos ab hostibus redimat, an non; partim propter aliquam extraneam 25 causam veniunt in deliberationem et consultationem, ut si deliberet senatus [bello Italico], solvatne legibus Scipionem, ut eum liceat ante tempus consulem fieri; partim et propter se sunt deliberandae et magis

-

1. reliquum] periclum P, periculum AFT. 2. id quod B aliique: quod PAFRTE. 3. rectissimae voluntatis pr. P, rectissimae voluntati R et corr. P. 5. arbitror AFRT et pr. P: ut arbitror BE et rc. corr. P. 6. demonstratum PAFT: demonstratum esse R, demonstratum est BE. 7. pertinebant PABFRT: pertinerent cum Iunta E, pertinent L. 8. inveniundi P. Erf. praescriptio PT, perscriptio AF. 18. eiusmodi PAFT: huiusmodi BRE. permaneat B, L. prob. Oud. 26. Vv. bello Ita

17. eiusmodi PBT: huiusmodi AFRE. 21. an in PABFT: in RE.

--

lico praecepta videntur ex p. seq. v. 2. Requireretur bello Punico secundo. Nos seclusimus.

i

propter extraneam causam veniunt in consultationem, ut si deliberet #senatus bello Italico, sociis civitatem det, an non. In quibus causis rei natura faciet deliberationem, omnis oratio ad ipsam rem accommodabitur. In quibus extranea causa conficiet deliberationem, in his ea ipsa causa erit adaugenda aut deprimenda. 3. Omnem orationem eorum, qui sen-5 tentiam dicent, finem sibi conveniet utilitatis proponere, ut omnis eo totius orationis ratio conferatur. Utilitas in duas partes in civili consultatione dividitur, tutam et honestam. Tuta est, quae conficit instantis aut consequentis periculi vitationem qualibet ratione. Haec distribuitur in vim et dolum; quorum aut alterum separatim aut utrumque sumemus 10 coniunctim. Vis decernitur per exercitus, classes, arma, tormenta, evocationes hominum et alias huiusmodi res. Dolus consumitur in pecunia, pollicitatione, dissimulatione, maturatione, mentione et ceteris rebus, de quibus magis idoneo tempore loquemur, si quando de re militari aut de administratione rei publicae scribere volemus. Honesta 15 res dividitur in rectum et laudabile. Rectum est, quod cum virtute et officio fit. Id dividitur in prudentiam, iustitiam, fortitudinem, modestiam. Prudentia est calliditas, quae ratione quadam potest delectum habere bonorum et malorum. Dicitur item prudentia scientia cuiusdam artificii. Et appellatur prudentia rerum multarum memoria et usus com- 20 plurium negotiorum. Iustitia est aequitas ius uni cuique tribuens pro dignitate cuiusque. Fortitudo est rerum magnarum appetitio et rerum humilium contemptio et laboris cum utilitatis ratione perpessio. Modestia est in animo continens moderatio cupiditatum. III. 4. Prudentiae partibus utemur in dicendo, si commoda cum incommodis conferemus, 25 cum alterum sequi, vitare alterum cohortabimur; aut si qua in re cohortabimur aliquid, cuius rei aliquam disciplinabilem scientiam poterimus habere, quomodo aut qua quidque ratione fieri oporteat; aut si suadebimus quidpiam, cuius rei gestae aut praesentem aut auditam memoriam poterimus habere, qua in re facile id, quod velimus, exem- 30 plo allato persuadere possimus. Iustitiae partibus utemur, si aut innocentium aut supplicum misereri dicemus oportere; si ostendemus bene merentibus gratiam referri convenire; si demonstrabimus ulcisci male meritos oportere; si fidem magno opere censebimus conservandam; si leges et mores civitatis egregie dicemus oportere servari; si societates 35 atque amicitias studiose dicemus coli convenire; si, quod ius in parentes, deos, patriam natura comparavit, id religiose colendum demonstrabimus; si hospitia, clientelas, cognationes, affinitates caste colendas esse dicemus; si nec prece nec pretio nec gratia nec periculo nec simultate a via recta ostendemus deduci oportere; si dicemus in omnibus aequa- 40 bile ius statui convenire. His atque huiusmodi partibus iustitiae si quam

10. quorum alterum (om. aut) PT. 11. discernitur F,

20. Et PAFT: Item BRE.

[ocr errors]

L. 15. velimus PFRT. rerum multarum PFRT: multarum rerum ABE. 21. V. ius seclusit Ernestius. Usitatius sane foret suum, uti significavit Lambinus nescio qua auctoritate edens ius suum 22. rerum ante v. humilium om. Cod. Pith. oporteat PAFT: habere, et quomodo - - oporteat (possit B), ostendemus BRE. 31. possumus PBRT. 32. misereri di

28. habere, quomodo

unicuique.

[ocr errors]
[ocr errors]

40. aequabile

cemus PABFRT: dicemus misereri E. 35. oportere servari PAFRT: servari oportere E. (B. om. oportere.) 38. colenda pr. P et corr. AR, prob. Oud. (aequale R) ius PABFRT: ius aequabile E.

-

« IndietroContinua »