Immagini della pagina
PDF
ePub

totum compulisti. In qua velim sit illud, quod saepe posuisti, ut non necesse sit consumere aetatem atque ut possit is illa omnia cernere, qui tantummodo adspexerit: sed etiamsi est aliquanto spissius aut si ego sum tardior, profecto nunquam conquiescam neque defatigabor ante, quam illorum ancipites vias rationesque et pro omnibus et contra omnia s disputandi percepero.

146. Tum Caesar, Unum, inquit, me ex tuo sermone maxime, Crasse, commovit, quod eum negasti, qui non cito quid didicisset, unquam omnino posse perdiscere; ut mihi non sit difficile periclitari et aut statim percipere ista, quae tu verbis ad caelum extulisti; aut, si 10 non potuerim, tempus non perdere, cum tamen his nostris possim esse. contentus. 147. Hic Sulpicius, Ego vero, inquit, Crasse, neque Aristotelem istum neque Carneadem nec philosophorum quemquam desidero, vel me licet existimes desperare ista posse perdiscere vel, id quod facio, contemnere. Mibi rerum forensium et communium vulgaris haec 15 cognitio satis magna est ad eam, quam specto, eloquentiam; ex qua ipsa tamen permulta nescio; quae tum denique, cum causa aliqua, quae a me dicenda est, desiderat, quaero. Quamobrem, nisi forte es iam defessus et si tibi non graves sumus, refer ad illa te, quae ad ipsius orationis laudem splendoremque pertinent; quae ego ex te audire volui, 20 non ut desperarem me eloquentiam consequi posse, sed ut aliquid addiscerem.

XXXVII. 148. Tum Crassus, Pervulgatas res requiris, inquit, et tibi non incognitas, Sulpici. Quis enim de isto genere non docuit, non instituit, non etiam scriptum reliquit? Sed geram morem et ea dum-25 taxat, quae mihi nota sunt, breviter exponam tibi; censebo tamen ad eos, qui auctores et inventores sunt harum sane minutarum rerum, revertendum. 149. Omnis igitur oratio conficitur ex verbis; quorum primum nobis ratio simpliciter videnda est, deinde coniuncte. Nam est quidam ornatus orationis, qui ex singulis verbis est; alius, qui ex con- 30 tinuatis coniunctisque constat. Ergo utemur verbis aut iis, quae propria sunt et certa quasi vocabula rerum, paene una nata cum rebus ipsis; aut iis, quae transferuntur et quasi alieno in loco collocantur; aut iis, quae novamus et facimus ipsi. 150. In propriis igitur est verbis illa laus oratoris, ut abiecta atque obsoleta fugiat, lectis atque illu-35 stribus utatur, in quibus plenum quiddam et sonans inesse videatur. Sed in hoc verborum genere propriorum delectus est habendus quidam atque is aurium quodam iudicio ponderandus; in quo consuetudo etiam bene loquendi valet plurimum. 151. Itaque hoc, quod vulgo de orato

AB.

[ocr errors]

2. possit is] possetis A, posset is B. 3. aliquando A. 11. non ante perdere om. AB. 12. contemptus B. Crassum B. 14. desperare] desiderare R. vel] ut 18. Quamobrem] Quam omnem AB. 19. non graves] congraves B, graves non Lambinus. 21. sperarem R. 23. inquit, requiris e Codd. aliq. Müllerus et 25. scriptum etiam A aliique, R: etiam scriptum (B?) E. tibi 30. ex continuatis] extenuatis A. 31. coniunctisque] et coniunctis

Henrichsen.

morem R.

[ocr errors]

ex Codd. aliq. dare voluerat T, sed operae non paruerunt. (Ut nos, nostri.) 34. faciamus B. igitur est A aliique: est igitur (B?) RE. 36. esse Codd. al. R. (Ut nos, uti videtur, AB.) 37. propriorumque B. habendus quidam A aliique, R: quidam habendus E, habendus om. B. 38. ponderandus est e Codd. aliq. T. (Ut nos, nostri.) 39. Itaque A aliique: Atque B, Etiam RE.

Cicero T. 1.

21

ribus ab imperitis dici solet, Bonis hic verbis, aut, aliquis non bonis utitur, non arte aliqua perpenditur, sed quodam quasi naturali sensu iudicatur: in quo non magna laus est vitare vitium

quam

quam est magnum —, verumtamen hoc quasi solum quoddam atque fun5 damentum est, verborum usus et copia bonorum. 152. Sed quid ipse aedificet orator et in quo adiungat artem, id esse nobis quaerendum atque explicandum videtur.

XXXVIII. Tria sunt igitur in verbo simplici, quae orator afferat ad illustrandam atque exornandam orationem: aut inusitatum verbum aut 10 novatum aut translatum. 153. Inusitata sunt prisca fere ac vetustate ab usu quotidiani sermonis iamdiu intermissa, quae sunt poëtarum licentiae liberiora quam nostrae; sed tamen raro habet etiam in oratione poëticum aliquod verbum dignitatem. Neque enim illud fugerim dicere, ut Caelius, Qua tempestate Poenus in Italiam venit, nec pro15 lem aut subolem aut effari aut nuncupari aut, ut tu soles, Catule, non rebar aut opinabar; et alia multa, quibus loco positis grandior atque antiquior oratio saepe videri solet. 154. Novantur autem verba, quae ab eo, qui dicit, ipso gignuntur ac fiunt, vel coniungendis verbis, ut haec:

20

25

Tum pavor sapientiam omnem mi exanimato expectorat.
Num non vis huius me versutiloquas malitias

videtis enim et versutilo quas et expectorat ex coniunctione facta esse verba, non nata; vel saepe sine coniunctione verba novantur, ut, ille senius, ut, dii genitales, ut, bacarum ubertate in curviscere. 155. Tertius ille modus transferendi verbi late patet, quem necessitas genuit inopia coacta et angustiis, post autem iucunditas delectatioque celebravit. Nam ut vestis frigoris depellendi causa reperta primo, post adhiberi coepta est ad ornatum etiam corporis et dignitatem, sic verbi translatio instituta est inopiae causa, frequentata delecta30 tionis. Nam gemmare vites, luxuriem esse in herbis, laetas segetes etiam rustici dicunt. Quod enim declarari vix verbo proprio

--

1. hic B aliique, R: iis (A ?) E. 3. evitare B, R. quamquam AB aliique, R: quamquam id E. 4. verumtamen hoc A aliique: verum iam in hoc R, verum hoc (B?) E. 6. nobis B aliique, R: a nobis (A?) E. 7. atque explicandum om. A aliique, seclusit Ellendt; nos pro Tullianis habemus. 9. orationem atque exornandam B. 10. vetustate ab Codd. al.: vetusta et ab (AB?) RE. diu quae sunt intermissa poëtarum R. licentia R. habet tamen B. etiam om. B. 13. fugimus B.

[ocr errors]

[ocr errors]

11. iam12. nostra AB, R. таго 14. Laelius B, R. 15. fari

T cum Gu. 1. 2. Havn. 1. Lag. 84.; qui videntur correcti ex Quintil. 8, 3, 27. nuncupare T ex Quintil. 1. 1. (Est passivum, neutiquam falsum utique deponens.)

[blocks in formation]
[merged small][ocr errors][merged small]

20. omnem mi vel om. B. expectarat A. 21. milicias (sic)

23. nata] nativa Schützius ex Cic. Partt. or. 5, 16. et Quintil. 8, 3, 36. sed saepe A. Vv. verba novantur seclusit Ernestius. 24. ille senius desertus ut di genitales vacarum (sic) A, ille sensus (sic) disertus vidi genitales vaccarum (sic) B, ille sensus disertus indigenitalis ut bacarum R. (Nimis fortasse simpliciter olim conieceram ut illud Ennii, Di genitales. OR.) incurviscere Nonius p. 122.: incurvescere libri et E. 25. verbi late] veritate A, verbi om. B. 26. acta A. iucunditas delectatioque A aliique: delectatio iucunditasque (B?) RE. 28. haberi B, R. ornamentum B. etiam om. B. et om. B. 30. germinare R. 31. declarari] delectari B.

[blocks in formation]

potest, id translato cum est dictum, illustrat id, quod intelligi volumus, eius rei, quam alieno verbo posuimus, similitudo. 156. Ergo hae translationes quasi mutuationes sunt, cum, quod non habeas, aliunde sumas. Illae paullo audaciores, quae non inopiam indicant, sed orationi splendoris aliquid arcessunt; quarum ego quid vobis aut inveniendi s rationem aut genera ponam? XXXIX. 157. Similitudinis est ad verbum unum contracta brevitas, quod verbum in alieno loco tamquam in suo positum, si agnoscitur, delectat; si simile nihil habet, repudiatur. Sed ea transferri oportet, quae aut clariorem faciunt rem, ut illa [omnia]: Inhorrescit mare,

Tenebrae conduplicantur, noctisque et nimbûm occaecat nigror,
Flamma inter nubes coruscat, caelum tonitru contremit,
Grando mixta imbri largifico subita praecipitans cadit;
Undique omnes venti erumpunt, saevi exsistunt turbines;
Fervit aestu pelagus:

omnia fere, quo essent clariora, translatis per similitudinem verbis dicta sunt; 158. aut quo significetur magis res tota sive facti alicuius sive consilii, ut ille, qui occultantem consulto, ne id, quod ageretur, intelligi posset, duobus translatis verbis similitudine ipsa indicat,

Quandoquidem is se circumvestit dictis, saepit sedulo.

10

15

20

Nonnunquam etiam brevitas translatione conficitur, ut illud, Si telum manu fugit. Imprudentia teli emissi brevius propriis verbis exponi non potuit, quam est uno significata translato. 159. Hoc in genere persaepe mihi admirandum videtur, quid sit, quod omnes translatis et alienis magis delectentur verbis quam propriis et suis. XL. Nam 25 si res suum nomen et vocabulum proprium non habet, ut pes in navi, ut nexum, quod per libram agitur, ut in uxore divortium, necessitas cogit, quod non habeas, aliunde sumere; sed in suorum verborum maxima copia tamen homines aliena multo magis, si sunt ratione translata, delectant. 160. Id accidere credo, vel quod ingenii specimen est 30 quoddam transilire ante pedes posita et alia longe repetita sumere; vel quod is, qui audit, alio ducitur cogitatione neque tamen aberrat, quae

1. translatum R. ut coniecit Schützius.

illustrat id] illustratio A. 2. exposuimus B et Vet. Steph., Ergo] igitur e Codd. aliq. T. (Ut nos, AB, R.) huius 5. arcesserunt quid] quidem B. (Quo

translationis B. 3. mutationes R. habes R. 4. vindicant B.
A, accersunt RT.
quarum quidem ego e Lag. aliq. T.

ex errore patefit, unde apud T intrusum sit falsum illud quidem.) 6. orationem 8. positum sit: si R. si om. A. agnoscetur R. 9. ea omnia delevit Schützius. Nos seclusimus. 10. Inhor

B.

est om. A.

[ocr errors]

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

transferri] extra ferri A. rescit] Cfr. Stieglitz de Pacuvii Duloreste p. 88. 11. nigra B. 13. mista E. largifico AB aliique, R: largifluo E. 17. si facti A. alicuius om. B. silii: aut minus ut R. 18. occultum (sic mihi enotatum est.) rem consulto B, occultaret rem consulto R. 19. possit B, R. 20. is se Gu. 2. 3. Lag. 2. 13. 32. (ut coniecerat Pearcius.): iste (AB?) E, ista R. saepit] saepe AB. 21. etiam] et R. 22. missi B aliique, R. (A, ut videtur, emissi.) 23. exponi] exprimi R. Hoc AB aliique, R: Atque hoc E. 24. mirandum B. 25. delectantur B, R.

[blocks in formation]

26. vocabulum proprium A aliique: proprium vocabulum (B?) RE.

27. quod libra B, quo libra R. dam B.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

29. tamen inopia A.

[ocr errors]

31. quid

maxima est delectatio; vel quod singulis verbis res ac totum simile couficitur; vel quod omnis translatio, quae quidem sumpta ratione est, ad sensus ipsos admovetur, maxime oculorum, qui est sensus acerrimus. 161. Nam et odor urbanitatis, et mollitudo humanitatis et mursmur maris et dulcedo orationis sunt ducta a ceteris sensibus; illa vero oculorum multo acriora, quae ponunt paene in conspectu animi, quae cernere et videre non possumus. Nihil est enim in rerum natura, cuius nos non in aliis rebus possimus uti vocabulo et nomine. Unde enim simile duci potest potest autem ex omnibus indidem ver10 bum unum, quod similitudinem continet, translatum lumen afferre orationi. 162. 162. Quo in genere primum est fugienda dissimilitudo: Caeli ingentes fornices. Quamvis sphaeram in scenam, ut dicitur, attulerit Ennius, tamen in sphaera fornicis similitudo non potest inesse.

15

[ocr errors]

Vive Ulixes, dum licet;

Oculis postremum lumen radiatum rape!

non dixit cape, non pete haberet enim moram sperantis diutius esse victurum ; sed rape. Hoc verbum est ad id aptatum, quod ante dixerat, dum licet. XLI. 163. Deinde videndum est, ne longe simile sit ductum. Syrtim patrimonii, scopulum libentius dixe20 rim; Charybdim bonorum, voraginem potius. Facilius enim ad ea, quae visa, quam ad illa, quae audita sunt, mentis oculi feruntur. Et quoniam haec vel summa laus est in verbis transferendis, ut sensum feriat id, quod translatum sit, fugienda est omnis turpitudo earum rerum, ad quas eorum animos, qui audient, trahet similitudo. 164. 25 Nolo dici morte Africani castratam esse rem publicam; nolo stercus curiae dici Glauciam: quamvis sit simile, tamen est in utroque deformis cogitatio similitudinis. Nolo esse aut maius, quam res postulet, Tempestas comissationis; aut minus, Comissatio tempestatis. Nolo esse verbum angustius id, quod translatum sit, quam 30 fuisset illud proprium ac suum:

Quidnam est, obsecro? quid te adiri abnutas?

Melius esset vetas, prohibes, absterres; quoniam ille dixerat,

1. quod in singulis AB, R. 5. dulcitudo B. rationis R. 6. paene ponunt A. 8. cuius nos] atque huius nos A. duci potest ex simili B, induci non potest R.

[ocr errors]

[blocks in formation]

ceteris] certis B. possumus A. in idem B, itidem R.

10. afferre

AB aliique, R: affert E. 11. est fugienda A aliique: fugienda est (B?) RE. ut caeli B. 14. Ulixes libri, R: Ulysses E. 15. rape post radiatum om. A. 16. non dixit pete sed cape A, non dixit pete sed rape B. 17. esse victurum Codd. al.: esse (om. victurum) A, esse se victurum B, esse sesc victurum RE. est om. ABR. aptatum] adeptum A. 20. Charybdim voraginem bonorum potius A. 21. mentis oculi feruntur] eis oculi ferentur (sic) A. 22. in verbis transferendis Codd. al. verbis transferendis AB, RE, verbi transferendi e Codd. aliq. Schützius. 23. est om. A. 24. rerum om. B. audient A aliique: audiunt (B?) RE. trahit 25. dici morte A aliique: morte dici (B?) RE. 26. curiae] rei publicae R. 27. Nolo enim esse B. 28. ut tempestas B. 29. quam fuisset om. A. suum A, proprium suum B. prosae orationi convenientius B. 32. esset] est R.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Illico istinc!

Ne contagio mea bonis umbrave obsit.

165. Atque etiam, si vereare, ne paullo durior translatio esse videatur, mollienda est praeposito saepe verbo; ut si olim, M. Catone mortuo, pupillum senatum quis relictum diceret, paullo durius; sin, ut itas dicam, pupillum, aliquanto mitius. Etenim verecunda debet esse translatio, ut deducta esse in alienum locum, non irrupisse, atque ut precario, non vi, venisse videatur. 166. Modus autem nullus est florentior in singulis verbis nec qui plus luminis afferat orationi. Nam illud, quod ex hoc genere profluit, non est in uno verbo translato, sed 10 ex pluribus continuatis connectitur, ut aliud dicatur, aliud intelligendum sit:

Neque me patiar iterum

Ad unum scopulum et † telum classem Achivom offendere.

Atque illud,

Erras, erras; nam exsultantem te et praefidentem tibi
Repriment validae legum habenae atque imperi insistent iugo.

15

167. Sumpta re simili, verba eius rei propria deinceps in rem aliam, ut dixi, transferuntur. XLII. Est hoc magnum ornamentum orationis, 20 in quo obscuritas fugienda est; etenim hoc fere genere fiunt ea, quae dicuntur aenigmata. Non est autem in verbo modus hic sed in oratione, id est, in continuatione verborum. Ne illa quidem traductio atque immutatio in verbo quandam fabricationem habet [sed in oratione]:

Africa terribili tremit horrida terra tumultu.

Pro Afris est sumpta Africa; neque factum verbum est, ut, Mare saxifragis undis; neque translatum, ut, Mollitur mare; sed ornandi causa proprium proprio commutatum.

[blocks in formation]

Gravis est modus in ornatu orationis et saepe sumendus; ex quo genere haec sunt, Martem belli esse communem, Cererem pro frugibus, Liberum appellare pro vino, 'Neptunum pro mari, curiam

25

30

B.

[ocr errors]
[ocr errors]

-

[ocr errors]

1. istinc Codd. al.: istic ABRE, istim Wolfio auctore Schützius. 2. umbrane 3. duriora A. 4. praepositio B. 5. pusillum R. 6. mitius est B, R. esse debet A. 7. deducta esse B aliique, R: deducta (A?) E. 8. non invenisse R. que: irruisse (B?) RE. R, orationi. Nam Ernestius. iterum om. AB.

[ocr errors]

[blocks in formation]
[blocks in formation]

9. nec] quam A.
profuit R.

13. patior R.

14. ut telum B. (Neque iterum Patiar ad scopulum me caecum suspicatur Ellendt.) 16. Alterum erras om. A, R. nam et vidente te et praefidente tibi A, item B, sed praesidente. (praesidentem R.) 19. deinde B. 20. referuntur A. Est autem hoc B. 21. hoc fere genere A aliique: ex hoc genere BR, E. 23. id] hoc R. 24. Vv. sed in oratione auctore Schützio seclusimus. 25. terribilis AB. tremuit R. 26. est verbum A. 29. tuos hos triumphos sequi sunt B. 30. Magni scripsimus cum T: magni E. (Significantur campi Magni Africae, in quibus Syphax et Karthaginienses a Scipione superatos narrant Polybius 14, 8, 2. et Livius 30, 8.) 31. Gravius B.

[blocks in formation]
« IndietroContinua »