Immagini della pagina
PDF
ePub

veritas; sed ea si satis in actione efficeret ipsa per sese, arte profecto non egeremus. Verum quia animi permotio, quae maxime aut declaranda aut imitanda est actione, perturbata saepe ita est, ut obscuretur ac paene obruatur, discutienda sunt ea, quae obscurant, et ea quae sunt s eminentia et prompta, sumenda. 216. Omnis enim motus animi suum quendam [a] natura habet vultum et sonum et gestum; corpusque totum hominis et eius omnis vultus omnesque voces, ut nervi in fidibus, ita sonant, ut a motu animi quoque sunt pulsae. Nam voces ut chordae sunt intentae, quae ad quemque tactum respondeant, acuta, gravis, cita, 10 tarda, magna, parva; quas tamen inter omnes est suo quaeque in genere mediocris. Atque etiam illa sunt ab his delapsa plura genera, lene, asperum; contractum, diffusum; continenti spiritu, intermisso; fractum, scissum; flexo sono extenuatum, inflatum. 217. Nullum est enim horum generum, quod non arte ac moderatione tractetur. Hi sunt actori, ut 15 pictori, expositi ad variandum colores. LVIII. Aliud enim vocis genus iracundia sibi sumat, acutum, incitatum, crebro incidens:

Impius hortatur me frater, ut meos malis miser

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

25

30

Ecquis hoc animadvertit? vincite...

et Atreus fere totus. Aliud miseratio ac maeror, flexibile, plenum, interruptum, flebili voce,

et illa:

Quo nunc me vertam? quod iter incipiam ingredi?
Domum paternamne? anne ad Peliae filias?

O pater, o patria, o Priami domus!

et quae sequuntur,

Haec omnia vidi inflammari,

Priamo vi vitam evitari.

218. Aliud metus, demissum et haesitans et abiectum:

[ocr errors]

4. atque R. 5. imminentia R. 6. a om. Gu. 3. AB. Nos seclusimus. corpusque totum A aliique, R: totumque corpus E. (De B non liquet.) — 7. et eius omnis om. AB. vultis (sic) omnisque vocis B. 8. ut motu A aliique: in motu B, 9. quae om. A. quocunque B. 11. leve B. 12. spiritui A. - 13. extenuatum AB aliique: attenuatum RE. horum generum

ut a motu RE.

· intermissio A, R.

[ocr errors]

Gu. 3. AB: horum similium generum RE, horum [et similium] generum T, horum omnium generum Lambinus. 14. non arte] noste (sic) B. actori et ut B. - 16. sumit R. 17. Ipsius AB, Ipsus R. 18. Mandarem Codd. Lag. aliq.: Manderem AB, RE. Cfr. Moser et Klotz ad Tusc. 4, 36, 77. 22. et quis R. animadvertet AB. Cfr. Tusc. 4, 25, 55. voce A. ut Vet. Steph. 27. ille R.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Multis sum modis circumventus, morbo, exsilio atque inopia;
Tum pavor sapientiam omnem mi exanimato expectorat;
Alter terribilem minitatur vitae cruciatum et necem,
Quae nemo est tam firmo ingenio et tanta confidentia,

Quin refugiat timido sanguen atque exalbescat metu.

219. Aliud vis: contentum, vehemens, imminens quadam incitatione gravitatis,

Iterum Thyestes Atreum attrectatum advenit,

Iterum iam aggreditur me et quietum exsuscitat.
Maior mihi moles, maius miscendum 'st malum,
Qui illius acerbum cor contundam et comprimam.

Aliud voluptas: effusum, lene, tenerum, hilaratum ac remissum,

Sed mihi cum tetulit coronum ob collocandas nuptias,
Tibi ferebat, cum simulabat sese † alteri dare;
Tum ad te ludibunda docte et delicate detulit.

Aliud molestia: sine commiseratione grave quoddam et uno pressu ac sono obductum,

Qua tempestate Paris Helenam innuptis iunxit nuptiis,
Ego tum gravida, expletis iam fere ad pariendum mensibus;
Per idem tempus Polydorum Hecuba partu postremo parit.

10

15

20

LIX. 220. Omnes autem hos motus subsequi debet gestus, non hic verba exprimens, scenicus, sed universam rem et sententiam non demonstratione sed significatione declarans, laterum inflexione hac forti ac virili, non ab scena et histrionibus, sed ab armis aut etiam a palaestra. Manus autem minus arguta, digitis subsequens verba, non exprimens; 25 brachium procerius proiectum quasi quoddam telum orationis; supplosio pedis in contentionibus aut incipiendis aut finiendis. 221. Sed in ore sunt omnia. In eo autem ipso dominatus est omnis oculorum; quo melius nostri illi senes, qui personatum ne Roscium quidem magno opere laudabant. Animi est enim omnis actio et imago animi vultus, 30 indices oculi. Nam haec est una pars corporis, quae, quot animi motus sunt, tot significationes et commutationes possit efficere. Neque vero est quisquam, qui eadem connivens efficiat. Theophrastus quidem

3. Alter om. A.

minatur e Codd. aliq. T.

al. RT. (Ut nos, AB.)

7. gravis AB.

6. vis] genus R. 8. attrectatum Ellendtius: tum Lg. 6., alii similiter, attractum AB, RE. lene om. A, effusum et tenerum B. tetulit AB: detulit RE.

R.

colligandas B.

[ocr errors]

1. Multis sum modis AB aliique: Multis modis sum R, Multi modis sum E. 2. omnem mi T: omnem A, omnem mihi R, mihi omnem E. (De B non liquet.) (Ut nos, AB, R.) 5. sanguine Codd. imminens] sin minus B, imminuens R. adtractatum Lg. 3. 13. Z, ad tracta11. cor om. AB. 12. voluptatis tenerum om. R. 13. mihi] sibi AB. 14. se sibi Aiaci dare B, sese Aiaci Latet hic nomen proprium et quidem 16. quoddam AB aliique: quiddam 18. innuptiis (sic) A. nuptias AB, R. 23. declarans] demonstrans clarans AB. 24. a palaestra sumpta. Manus R. 27. Sed si in R. aliique: vultus est RE. 32. et commutationes om. AB. Seclusit Ellendt. verum A. connivens Gulielmius: contuens AB, E, continens R.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Tauriscum quendam dicit actorem aversum solitum esse dicere, qui in agendo contuens aliquid pronuntiaret. 222. Quare oculorum est magna moderatio. Nam oris non est nimium mutanda species, ne aut ad ineptias aut ad pravitatem aliquam deferamur. Oculi sunt, quorum tum 5 intentione, tum remissione, tum coniectu, tum hilaritate motus animorum significemus apte cum genere ipso orationis. Est enim actio quasi sermo corporis, quo magis menti congruens esse debet. Oculos autem natura nobis, ut equo et leoni setas, caudam, aures ad motus animorum declarandos dedit. 223. Quare in hac nostra actione secundum 10 vocem vultus valet; is autem oculis gubernatur. Atque in eis omnibus, quae sunt actionis, inest quaedam vis a natura data. Quare etiam bac imperiti, hac vulgus, hac denique barbari maxime commoventur. Verba enim neminem movent nisi eum, qui eiusdem linguae societate coniunctus est; sententiaeque saepe acutae non acutorum hominum sensus 15 praetervolant: actio, quae prae se motum animi fert, omnes movet; iisdem enim omnium animi motibus concitantur et eos iisdem notis et in aliis agnoscunt et in se ipsi indicant. LX. 224. Ad actionis autem usum atque laudem maximam sine dubio partem vox obtinet; quae primum est optanda nobis; deinde, quaecunque erit, ea tuenda. De quo 20 illud iam nihil ad hoc praecipiendi genus, quemadmodum voci serviatur: equidem magno opere censeo serviendum; sed illud videtur ab huius nostri sermonis officio non abhorrere, quod, ut dixi paullo ante, plurimis in rebus quod maxime est utile, id nescio quo pacto etiam decet maxime. Nam ad vocem obtinendam nihil est utilius quam crebra mu25 tatio; nihil perniciosius quam effusa sine intermissione contentio. 225. Quid, ad aures nostras et actionis suavitatem, quid est vicissitudine et varietate et commutatione aptius? Itaque idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio, cliente tuo, litterato homine, quem servum sibi ille habuit ad manum, cum eburneola solitus est habere fistula, 30 qui staret occulte post ipsum, cum contionaretur, peritum hominem, qui inflaret celeriter eum sonum, quo illum aut remissum excitaret aut a contentione revocaret. Audivi mehercule, inquit Catulus, et saepe sum admiratus hominis cum diligentiam, tum etiam doctrinam et scientiam. 226. Ego vero, inquit Crassus, ac doleo quidem illos viros in 35 eam fraudem in re publica esse delapsos; quamquam ea tela texitur et ea incitatur in civitate ratio vivendi ac posteritati ostenditur, ut eorum civium, quos nostri patres non tulerunt, iam similes habere cupiamus. Mitte, obsecro, inquit, Crasse, Iulius, sermonem istum et te ad Grac

1. dicit AB aliique, R: dixit E. 2. contuens] conivens (sic) AB. (Atque hoc eodem, falso quidem, loco, non supra, Codd. a Grutero et Ellendtio commemorati connivens habuisse videntur.) est ante magna om. AB. 3. non om. Ernestii 4. tum ante intentione om. B. operae. 7. Oculis AB. setas] iubas Cod. Reg. 7703. Steph. Lamb. Schütz. Ut nos, 10. eis Codd. al.: iis (AB) RE. 11. actiones B. 12. hac vulgus om. 13. eius B. animi om. AB. 16. motis A.

15. omnes 19. aptanda R.

[ocr errors]

que.
AB.
semet B.
opere (sic divise A.) Vet. Steph. AB, R.

[ocr errors]

20. recipiendi AB.

8. aut leoni A. AB, R. auris B alii

[blocks in formation]

23. quo maxime A.

[ocr errors]

utile] ut ille A. 28. Licinio AB aliique, R:

26. ad ante aures om. A. 27. Itaque et idem B.
Erycino E.
35. et ante ea om. A. et ea incitatur om. B.
AB. «Fortasse verum est posteris.» ELLENDt.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

chi fistulam refer; cuius ego nondum plane rationem intelligo. LXI. 227. In omni voce, inquit Crassus, est quiddam medium, sed suum cuique voci. Hinc gradatim ascendere vocem utile et suave est. Nam a principio clamare agreste quiddam est et idem illud ad firmandam est vocem salutare. Deinde est quiddam contentionis extremum, quod tamen s interius est quam acutissimus clamor, quo te fistula progredi non sinet et tamen ab ipsa contentione revocabit. Est item contra quiddam in remissione gravissimum quoque tamquam sonorum gradibus descenditur. Haec varietas et hic per omnes sonos vocis cursus et se tuebitur et actioni afferet suavitatem. Sed fistulatorem domi relinquetis, sensum 10 huius consuetudinis vobiscum ad forum deferetis.

228. Edidi, quae potui, non ut volui, sed ut me temporis angustiae coëgerunt. Scitum est enim causam conferre in tempus, cum afferre plura, si cupias, non queas. Tu vero, inquit Catulus, collegisti omnia, quantum ego possum iudicare, ita divinitus, ut non a Graecis 15 sumpsisse sed eos ipsos haec docere posse videare. Me quidem istius sermonis participem factum esse gaudeo; ac vellem, [ut] meus gener, sodalis tuus, Hortensius, affuisset; quem quidem ego confido omnibus istis laudibus, quas tu oratione complexus es, excellentem fore. 229. Et Crassus, Fore dicis? inquit: ego vero esse iam iudico et tum iudi- 20 cavi, cum me consule in senatu causam defendit Africae nuperque etiam magis, cum pro Bithyniae rege dixit. Quamobrem recte vides, Catule. Nihil enim isti adolescenti neque a natura neque a doctrina deesse sentio. 230. Quo magis est tibi, Cotta, et tibi, Sulpici, vigilandum ac laborandum. Non enim ille mediocris orator vestrae quasi succrescit 25 aetati; sed et ingenio peracri et studio flagranti et doctrina eximia et memoria singulari. Cui quamquam faveo, tamen illum aetati suae praestare cupio; vobis vero illum tanto minorem praecurrere vix honestum est. Sed iam surgamus, inquit, nosque curemus et aliquando ab hac contentione disputationis animos nostros curaque laxemus.

B.

utile om.

5. quiddam

8.

2. quiddam AB, R: quoddam E. 3. quoque (id est, quoique) B. 4. quiddam si (id est, quiddamst) B. illud affirmandum R. AB: quoddam RE. 7. et tamen] et iam Henrichsenio auctore T. Fortasse et tandem. OR. (et ante tamen om. B.) quiddam AB aliique: quoddam RE. quoque] quod AB, id est, quo, ut habent Lag. 17. 35. 9. hic om. AB. actioni] actio AB, orationi R. deferet R. 16. sumpsisse Vet. Steph. Gu. 3. AB: 17. ut om. Lag. 13. 36. Delevit Schützius. Nos seclusimus.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

-

10.

Sed] Et AB. sensus (sic) illius R. didicisse RE. posse docere haec B. 24. Quo] Eoque R. 30. curaque Lambinus: curamque 'cum libris (etiam

30

AB) RE.

M. TULLII CICERONIS

DE

CLARIS ORATORIBUS

LIBER

QUI DICITUR

BRUTUS.

I. 1. Cum e Cilicia decedens Rhodum venissem et eo mihi de Q. Hortensii morte esset allatum, opinione omnium maiorem animo cepi dolorem. Nam et amico amisso cum consuetudine iucunda tum multorum officiorum coniunctione me privatum videbam et interitu talis auguris 5 dignitatem nostri collegii deminutam dolebam; qua in cogitatione et cooptatum me ab eo in collegium recordabar, in quo iuratus iudicium dignitatis meae fecerat, et inauguratum ab eodem; ex quo augurum institutis in parentis eum loco colere debebam. 2. Augebat etiam molestiam, quod magnâ sapientium civium bonorumque penuriâ vir egre10 gius coniunctissimusque mecum consiliorum omnium societate alienissimo rei publicae tempore exstinctus et auctoritatis et prudentiae suae triste nobis desiderium reliquerat: dolebamque, quod non, ut plerique putabant, adversarium aut obtrectatorem laudum mearum, sed socium potius et consortem gloriosi laboris amiseram. 3. Etenim, si in leviorum artium 15 studio memoriae proditum est poëtas nobiles poëtarum aequalium morte doluisse, quo tandem animo eius interitum ferre debui, cum quo certare erat gloriosius quam omnino adversarium non habere? sertim non modo nunquam sit aut illius a me cursus impeditus aut ab illo meus, sed contra semper alter ab altero adiutus et communicando

5. deminutam Lg. 8. 51. 53. 58. 68. Ven. 1. Lamb.: diminutam cum ceteris E. 8. augebam libri noti et T; natum est ex praeced. v. debebam, et molestus est vel ipse quadruplicis syll. am sonus. Correctus est error in Romana principe et post Asc. utramque apud E. 15. mortem Lamb. solus. Cfr. Garaton. ad Philipp. 9, 5. Phil. 12, 10. pro Sestio 17.

« IndietroContinua »