Immagini della pagina
PDF
ePub

ipsi prodeant. Nisi intervallo dixisset ipsi prodeant, sensisset profecto se fudisse senarium; omnino melius caderet, prodeant ipsi; sed de genere nunc disputo. 223. Cur clandestinis consiliis nos oppugnant? cur de perfugis nostris copias comparant contra nos? Prima sunt illa duo, quae zóμμara Graeci vocant, s nos incisa dicimus; deinde tertium, xoλov illi, nos membrum; sequitur non longa - ex duobus enim versibus, id est, membris perfecta comprehensio est et in spondeos cadit; et Crassus quidem sic plerumque dicebat, idque ipse genus dicendi maxime probo. LXVII. Sed quae incisim aut membratim efferuntur, ea vel aptissime cadere debent, ut est apud 10 me: Domus tibi deerat? at habebas. Pecunia superabat? at egebas. 224. Haec incise dicta sunt quattuor. At membratim quae sequuntur duo: Incurristi amens in columnas; in alienos insanus insanisti. Deinde omnia tamquam crepidine quadam comprehensione longiore sustinentur: Depressam, caecam, iacentem do-15 mum pluris quam te et [quam] fortunas tuas aestimasti. Dichoreo finitur. At spondeis proximum illud. Nam in iis, quibus ut pugiunculis uti oportet, brevitas facit ipsa liberiores pedes. Saepe enim singulis utendum est, plerumque binis, et utrisque addi pedis pars potest; non fere ternis amplius. 225. Incisim autem et membratim tractata 20 oratio in veris causis plurimum valet, maximeque iis locis, cum aut arguas aut refellas, ut nostra in Corneliana secunda: O callidos homines, o rem excogitatam, o ingenia metuenda! Membratim adhuc, deinde caesim: Diximus, rursus membratim, Testes dare volumus. Extrema sequitur comprehensio, sed ex duobus membris, 25 qua non potest esse brevior: Quem, quaeso, nostrùm fefellit ita vos esse facturos? 226. Nec ullum genus est dicendi aut melius aut fortius quam binis aut ternis ferire verbis, nonnunquam singulis, paullo alias pluribus, inter quae variis clausulis interponit se raro numerosa comprehensio; quam perverse fugiens Hegesias, dum ille quoque 30 imitari Lysiam vult alterum paene Demosthenem, saltat incidens particulas. Et is quidem non minus sententiis peccat quam verbis, ut non quaerat, quem appellet ineptum, qui illum cognoverit. Sed ego illa Crassi et nostra posui, ut qui vellet auribus ipsis, quid numerosum etiam in minimis particulis orationis esset, iudicaret. Et quoniam plura de 35 numerosa oratione diximus quam quisquam ante nos, nunc de eius generis utilitate dicemus.

-

2. profecto se fudisse Vit.: profectos effusisse Eins., profectus effugisse Mon., profecto effugisse Gu. 2. RE. 4. comparat is contra nos cum Quintil. 9, 4, 101. Meyer. 9. dicendi om. Vit.; seclusit Meyer. Habent Rufinus, Eins. ceterique. 13. in alienis insanisti (om. insanus) Rufinus Ed. nostrae p. 188. 15. caecam] etiam Vit., unde Peter fecit et iam. Ceteri libri et Rufinus ut nos. 16. quam ante fortunas om. Rufinus, Vit. Eins. Gu. 1. Nos seclusimus. 17. spondeis Rufinus, et vestigia Vit. Eins. Dr. Mon. Gu. 1. 2.: dispondeo cum Stephano E., dispondeus Asc. sec. Crat.) 18. faciet Rufinus. 20. tractata Codd. plerique, R ceteraeque Edd. ante Ern.: tracta Vit. Eins. Gu. 2., Rufini Cod. Eins. et Ed. IuntiE. 21. iis Rufinus, Eins.: his RE. 22. nostra] nos Rufinus. 24. deinde caesim diximus. Rursus E et Peter. At cfr. Quintil. 9, 4, 122. 27. id vos ila Quintil. ibid. 123. (Ut nos, Rufinus et Cic. libri praeter Dresd.: ita nos.) quam binis Eins.: binis (om. quam) cum ceteris Codd. et Rufino RE. quas cum libris R. (Ut nos, Rufinus.)

na,

[ocr errors]

28.

29. inter

rus autem

[ocr errors]

[ocr errors]

LXVIII. 227. Nihil enim est aliud, Brute, quod quidem tu minime omnium ignoras, pulchre et oratorie dicere nisi optimis sententiis verbisque lectissimis dicere. Et nec sententia ulla est, quae fructum oratori ferat, nisi apte exposita atque absolute, nec verborum lumen apparet 5 nisi diligenter collocatorum, et horum utrumque numerus illustrat; numesaepe enim hoc testandum est non modo non poëtice iunctus, verum etiam fugiens illum eique omnium dissimillimus; non quin iidem sint numeri non modo oratorum et poëtarum, verum omnino loquentium, denique etiam sonantium omnium, quae metiri auribus pos10 sumus, sed ordo pedum facit, ut id, quod pronuntiatur, aut orationis aut poëmatis simile videatur. 228. Hanc igitur, sive compositionem sive perfectionem sive numerum vocari placet, adhibere necesse est, si ornate velis dicere, non solum — quod ait Aristoteles et Theophrastus, ne infinite feratur ut flumen oratio, quae non aut spiritu pronuntiantis aut inter15 ductu librarii, sed numero coacta debet insistere, verum etiam quod multo maiorem habent apta vim quam soluta. Ut enim athletas nec multo secus gladiatores videmus nihil nec vitando facere caute nec petendo vehementer, in quo non motus hic habeat palaestram quandam, ut, quidquid in his rebus fiat utiliter ad pugnam, idem ad aspectum etiam sit 20 venustum: sic oratio nec plagam gravem facit, nisi petitio fuit apta, nec satis recte declinat impetum, nisi etiam in cedendo, quid deceat, intelligit. 229. Itaque qualis eorum motus, quos draλatorgovs Graeci vocant, talis horum mihi videtur oratio, qui non claudunt numeris sententias, tantumque abest, ut, quod ii, qui hoc aut magistrorum inopia aut in25 genii tarditate aut laboris fuga non sunt assecuti, solent dicere, enervetur oratio compositione verborum, ut aliter in ea nec impetus ullus nec vis esse possit. LXIX. Sed magnam exercitationem res flagitat, ne quid eorum, qui genus hoc secuti non tenuerunt, simile faciamus, ne aut verba traiiciamus aperte, quo melius aut cadat aut volvatur oratio; 230. 30 quod se L. Caelius Antipater in prooemio belli Punici nisi necessario facturum negat. O virum simplicem, qui nos nihil celet; sapientem, qui serviendum necessitati putet! Sed hic omnino rudis. Nobis autem in scribendo atque in dicendo necessitatis excusatio non probatur. Nihil est enim necesse, et si quid esset, id necesse tamen non erat confiteri. 35 Et hic quidem, qui hanc a Laelio, ad quem scripsit, cui se purgat, veniam petit, et utitur ea traiectione verborum et nihilo tamen aptius explet concluditque sententias. Apud alios autem et Asiaticos maxime numero servientes inculcata reperias inania quaedam verba quasi complementa numerorum. Sunt etiam qui illo vitio, quod ab Hegesia maxime fluxit, 40 infringendis concidendisque numeris in quoddam genus abiectum incidant Siculorum simillimum. 231. Tertium est, in quo fuerunt fratres illi

[ocr errors]

5. illustret Gu. 1. 2. R. 12. adhibere Lamb.: et adhibere cum libris E. 20. fuit] fiat Vit. Eins. Peter, sit R. (Ut nos, ceteri, nominatim Gu. 1. 2.) 21. tecte Aldus, Lamb., Peter. (tecti Dresd. Mon. Gu. 1. 2., tute Vit. R, Meyer.) intelligat Vit. Eins. R, Peter. (Ut nos, Gu. 1. 2. aliique.) 22. απαλαίστρους apalaestros Eins. Gu. 1. 2. aliique, R, àïahaíorovs cum Lamb. E. 24. ut] ne Codd. noti et R. Emendavit Manutius. 31. celat R et Codd. noti praeter Eins., qui firmat rectam Lamb. lectionem. 35. scribit Eins., sed in marg. scripsit. 38. reperies Lamb.

41. Tertium] Quartum Schützius.

Asiaticorum rhetorum principes Hierocles et Menecles minime mea sententia contemnendi. Etsi enim a forma veritatis et ab Atticorum regula absunt, tamen hoc vitium compensant vel facultate vel copia. Sed apud eos varietas non erat, quod omnia fere concludebantur uno modo. Quae vitia qui fugerit, ut neque verbum ita traiiciat, ut id de industria s factum intelligatur, neque inferciens verba quasi rimas expleat, nec minutos numeros sequens concidat delumbetque sententias, nec sine ulla commutatione in eodem semper versetur genere numerorum, is omnia fere vitia vitaverit. Nam de laudibus multa diximus, quibus sunt alia perspicue vitia contraria. LXX. 232. Quantum autem sit apte dicere, 10 experiri licet, si aut compositi oratoris bene structam collocationem dissolvas permutatione verborum ; corrumpatur enim tota res, ut et

haec nostra in Corneliana et deinceps omnia: Neque me divitiae movent, quibus omnes Africanos et Laelios multi venalicii mercatoresque superarunt; immuta paullulum, ut sit, multi 15 superarunt mercatores venaliciique, perierit tota res; et quae sequuntur: Neque vestis aut caelatum aurum et argentum, quo nostros veteres Marcellos Maximosque multi eunuchi e Syria Aegypto que vicerunt; verba permuta sic, ut sit, Vicerunt eunuchi e Syria Aegypto que; adde tertium: Neque vero 20 ornamenta ista villarum, quibus L. Paullum et L. Mummium, qui rebus his urbem Italiamque omnem referserunt, ab aliquo video perfacile Deliaco aut Syro potuisse superari; fac ita, potuisse superari ab aliquo Syro aut Deliaco: 233. videsne, ut ordine verborum paullum commutato eisdem verbis, 25 stante sententia, ad nihilum omnia recidant, cum sint ex aptis dissoluta, aut si alicuius inconditi arripias dissipatam aliquam sententiam eamque ordine verborum paullum commutato in quadrum redigas, efficiatur aptum illud, quod fuerit antea diffluens ac solutum. Age sume de Gracchi apud censores illud: Abesse non potest, quin eiusdem ho-30 minis sit probos improbare, qui improbos probet; quanto aptius, si ita dixisset, quin eiusdem hominis sit, qui improbos probet, probos improbare! 234. Hoc modo dicere nemo unquam noluit, nemoque potuit quin dixerit; qui autem aliter dixerunt, hoc assequi non potuerunt. Ita facti sunt repente Attici; quasi vero 35 Trallianus fuerit Demosthenes! cuius non tam vibrarent fulmina illa, nisi numeris contorta ferrentur. Sed si quos magis delectant soluta, sequantur ea sane, modo sic, ut, si quis Phidiae clupeum dissolverit, collocationis universam speciem sustulerit, non singulorum operum venustatem; ut in Thucydide orbem modo orationis desidero, ornamenta 40

[ocr errors]

[ocr errors]

12. dissolvat

10. perspicue Vit. Eins. Dresd. Erl. Gu. 1. 3. R: perspicua E. Vit. Eins. Dr., dissolves Erl. corrumpetur Erl. Gu. 1. Lamb., corrumpitur Vit. (Ut nos, Eins.) — 12. et ante v. haec om. cum Erl. Gu. 3. Schützius.

lulum Vit. Eins. Erl. Gu. 1. 2. R: paullum E.

1. suspecta Schützio.

25. Vv. ordine

[ocr errors]
[ocr errors]

15. paulcommutato h. eisdem Eins. : iisdem RE. (iisdem tamen verbis A, Vet. 27. aliquam licet sententiam Dr. Gu. 2., aliquam senten28. quadram Vit. Eins. Mon. de Gracchi oratione Dr. Erl. Gu. 1. 2. sequatur Palatt. tres, Erl. Gu. 1.

Steph. Erl. Gu. 1. 3.)
tiam licet Vit. Eins. Gu. 1.

pr. Steph. Lamb.

37. si quem

quattuor, Erl.

--

29. fuerat Gryph. 34. voluit Eins. R.

38. modo sic, ut si quis Regii

modo si quis Vit. Eins. Dr. Gu. 1. 2. R, modo sic, ut quis E.

comparent. 235. Isti autem cum dissolvunt orationem, in qua nec res nec verbum ullum est nisi abiectum, non clupeum, sed ut in proverbio est etsi humilius dictum est, tamen simile est scopas, ut ita dicam, mihi videntur dissolvere. Atque ut plane genus hoc, quod ego laudo, 5 contempsisse videantur, aut scribant aliquid vel Isocrateo more vel quo Aeschines aut Demosthenes utitur, tum illos existimabo non desperatione formidavisse genus hoc, sed iudicio refugisse; aut reperiam ipsa eadem condicione qui uti velit, ut aut dicat aut scribat utra voles lingua eo genere, quo illi volunt; facilius est enim apta dissolvere quam dissipata 10 connectere. 236. Res autem se sic habet, ut brevissime dicam quod sentio: composite et apte sine sententiis dicere insania est, sententiose autem sine verborum et ordine et modo infantia, sed eiusmodi tamen infantia, ut ea qui utantur, non stulti homines haberi possint, etiam plerumque prudentes; quo qui est contentus, utatur. Eloquens vero, 15 qui non approbationes solum, sed admirationes, clamores, plausus, si liceat, movere debet, omnibus oportet ita rebus excellat, ut ei turpe sit quidquam aut spectari aut audiri libentius.

237. Habes meum de oratore, Brute, indicium; quod aut sequêre, si probaveris, aut tuo stabis, si aliud quoddam est tuum. In quo neque 20 pugnabo tecum neque hoc meum, de quo tanto opere hoc libro asseveravi, unquam affirmabo esse verius quam tuum. Potest enim non solum aliud mihi ac tibi, sed mihi ipsi aliud alias videri. Nec in hac modo re, quae ad vulgi assensum spectet et ad aurium voluptatem, quae duo sunt ad iudicandum levissima, sed ne in maximis quidem rebus 25 quidquam adhuc inveni firmius, quod tenerem aut quo iudicium meum dirigerem, quam id, quodcunque mihi quam simillimum veri videretur, cum ipsum illud verum in occulto lateret. 238. Tu autem velim, si tibi ea, quae disputata sunt, minus probabuntur, ut aut maius opus institutum putes quam effici potuerit, aut, dum tibi roganti voluerim 30 obsequi, verecundia negandi scribendi me impudentiam suscepisse.

[ocr errors]

3. Vv. tamen simile est om. Nonius in v. Scopae, Palatt. duo, Erl. Gu. 3., seclusit Meyer. simile Vit. Eins. Dr. Mon. Gu. 2. R: consimile cum Mediol. et Aldo E. · Vv. ut ita dicam seclusit Ern. (ut dicam ita Vit. Peter.) 6. tunc Erl. Gu. 3. 7. formidavisse Vit. Eins. Dr.: reformidavisse Gu. 1. 2. RE. reperiam ipsa Eins. Dr. Mon. Gu. 1. 2.: reperiam ipse Codd. Regii, Gu. 3., reperiant ipsa Vit. Erl. RE. 8. voles Vit. Erl. Gu. 1. 3. R: velit Eins., volet Ern. coni. 10. sic se Dr. Erl. Gu. 2. 16. exspectari Vit. Eins. Mon. R, Peter. (exspectare aut audire Gu. 2.) 22. Neque Vit. 23. spectet cum libris notis R: spectat cum Manutio E. 24. novissima Vit. Eins. Dr. Mon. R. (Ut nos, Codd. interpolati. Cfr. ad Fam. 3, 10, 8: ad nocendum levissimum.) 27. verum tamen in Vet. Steph. Erl. Gu. 3., verum tum in Eins. 30. imprudentiam Vit. Eins. Vet. Steph. R, Peter, Goeller improvidentiam Gu. 3. Sed verecundiae rectius videtur opponi impudentia.

-

[blocks in formation]

I. 1. Maiores nos res scribere ingressos, C. Trebati, et iis libris, quos brevi tempore satis multos edidimus, digniores e cursu ipso revocavit voluntas tua. Cum enim mecum in Tusculano esses et in bibliotheca separatim uterque nostrûm ad suum studium libellos, quos vellet, evolveret, incidisti in Aristotelis Topica quaedam, quae sunt ab illo s pluribus libris explicata. Qua inscriptione commotus continuo a me librorum eorum sententiam requisisti; 2. cumque tibi exposuissem disciplinam inveniendorum argumentorum, ut sine ullo errore ad eam ratione et via perveniremus ab Aristotele inventa, illis libris contineri, verecunde tu quidem ut omnia, sed tamen facile ut cernerem te ardere 10 studio, mecum, ut tibi [illa] traderem, egisti. Cum autem ego te non tam vitandi laboris mei causa, quam quia tua id interesse arbitrarer, vel ut eos per te ipse legeres vel ut totam rationem a doctissimo quodam rhetore acciperes, hortatus essem, utrumque, ut ex te audiebam, es expertus. 3. Sed a libris te obscuritas reiecit. Rhetor autem ille 15 magnus haec, ut opinor, Aristotelia se ignore respondit. Quod quidem minime sum admiratus eum philosophum rhetori non esse cognitum, qui ab ipsis philosophis praeter admodum paucos ignoraretur. Quibus eo minus ignoscendum est, quod non modo rebus iis, quae ab illo dictae et inventae sunt, allici debuerunt, sed dicendi quoque incredibili 20 quadam cum copia, tum etiam suavitate. 4. Non potui igitur tibi saepius hoc roganti et tamen verenti, ne mihi gravis esses facile enim id cernebam, debere diutius, ne ipsi iuris interpreti fieri videretur iniuria. Etenim cum tu mihi meisque multa saepe scripsisses, veritus sum, ne,

[ocr errors]

cumque tibi

7. librorum eorum a b c de, Valla, BV: eorum librorum NE. de: quam tibi cum NE, quam cum tibi a bf, BV. 9. ratione et via Lambini et Ursini coni. firmata a Boëthio: rationem via cum Codd. nostris E. illis libris abcdef: libris illis NE. 10. facile ut bedef et corr. a: ut facile E et pr. a. 11. illa traderem def: illam traderem NE, traderem illa bc, traderem om. illa, quod nos seclusimus, a. 12. quam quia tua id af: quam quod id tua cum Gruteri Codd. E, quam quia id tua de. 16. Aristotelia b et Gr.: Aristotelica E cum

ceteris nostris.

-

« IndietroContinua »