Immagini della pagina
PDF
ePub

35. Multa etiam ex notatione sumuntur. Ea est autem, cum ex vi nominis argumentum elicitur; quam Graeci vuoλoyiar vocant, id est, verbum ex verbo, veriloquium: nos autem novitatem verbi non satis apti fugientes genus hoc notationem appellamus, quia sunt verba rerum notae. Itaque hoc idem Aristoteles ovußolov appellat, quod s Latine est nota. Sed cum intelligitur, quid significetur, minus laborandum est de nomine. 36. Multa igitur in disputando notatione eliciuntur ex verbo; ut cum quaeritur postliminium quid sit — non dico, quae sint postliminii; nam id caderet in divisionem, quae talis est: Postliminio redeunt haec, homo, navis, mulus clitellarius, 10 equus, equa, quae frenos recipere solet; - sed cum ipsius postliminii vis quaeritur et verbum ipsum notatur. In quo Servius noster, ut opinor, nihil putat esse notandum, nisi post; et liminium illud productionem esse verbi vult, ut in finitimo, legitimo, aeditimo non plus inesse timum, quam in meditullio Tullium. 37. Scaevola 15 autem, P. F., iunctum esse putat verbum, ut sit in eo et post et limen; ut, quae a nobis alienata, cum ad hostem pervenerint, ex suo tamquam limine exierint, cum redierint post ad idem limen, postliminio redisse videantur. Quo genere etiam Mancini causa defendi potest, postliminio redisse; deditum non esse, quoniam non sit receptus; nam 20 neque deditionem neque donationem sine acceptione intelligi posse.

IX. 38. Sequitur is locus, qui constat ex iis rebus, quae quodam modo affectae sunt ad id, de quo ambigitur; quem modo dixi in plures partes distributum. Cuius est primus locus ex coniugatione, quam [Graeci] ovguytav vocant, finitimus notationi, de qua modo dictum est; 25 ut, si aquam pluviam eam modo intelligeremus, quam imbri collectam videremus, veniret Mucius, qui, quia iugata verba essent pluvia et pluendo, diceret omnem aquam oportere arceri, quae pluendo crevisset. 39. Cum autem a genere ducetur argumentum, non erit necesse id usque a capite arcessere. Saepe etiam citra licet, dummodo supra 30 sit, quod sumitur, quam id, ad quod sumitur; ut aqua pluvia ultimo genere ea est, quae de caelo veniens crescit imbri; sed propiore [loco], in quo quasi ius arcendi continetur, genus est aqua pluvia nocens; eius generis formae, loci vitio et manu nocens; quorum alterum iubetur ab arbitro coërceri, alterum non iubetur. 40. Commode etiam tractatur 35 haec argumentatio, quae ex genere sumitur, cum ex toto partes per

7. Cfr. de h. 1. Rob. Schneider Quaestionum de Ser. Sulpicio Rufo Specimen II. p. 17. 11. frenos ac de, Gr., B, g: frena E cum cett. 16. esse putat ab: putat esse E cum cett. 17. alienata abc, Gr. B: alienata sunt E cum cett. ex abcd: et ex E cum aliis. 18. cum Brutus: dein cum cum Victorio E, ea cum N, et ea cum abde, Gr. B, hinc cum fp, BV. Totum locum, ut nos, constituit Brutus; volgatam lectionem defendere conatur Schneider. 19. redisse videantur abcde, Gr.: videantur rediisse E cum cett. Quo genere abde, Bg, Valla, BV: Quo in genere fE. 20. redisse abce, Bo: rediisse E. 24. est primus acdf, Valla: primus est E cum cett. 25. Graeci om. abcde, Valla, BV. Nos seclusimus. 27. iugata acde, Gr., R et pr. b: coniugata E cum corr. b aliisque. 32. loco om. abc, Gr. B. Nos seclusimus. 34. quorum alterum alterum abcde, Bo, Valla: quorum altera -- altera fE.

--

36. ex genere] ex forma f, quod recepit Wetzel. partes persequare abcdf, 4, Valla: persequare

partes e E.

[ocr errors]

sequare hoc modo: Si dolus malus est, cum aliud agitur, aliud simulatur, enumerare licet, quibus id modis fiat; deinde in eorum aliquem id, quod arguas dolo malo factum, includere; quod genus argumenti imprimis firmum videri solet.

X. 41. Similitudo sequitur, quae late patet, sed oratoribus et philosophis magis quam vobis. Etsi enim omnes loci sunt omnium disputationum ad argumenta suppeditanda, tamen aliis disputationibus abundantius occurrunt, aliis angustius. Itaque genera tibi nota sint; ubi autem iis utare, quaestiones ipsae te admonebunt. 42. Sunt enim simi10 litudines, quae ex pluribus collationibus perveniunt quo volunt, hoc modo: Si tutor fidem praestare debet, si socius, si, cui mandaris, si, qui fiduciam acceperit, debet etiam procurator. Haec ex pluribus perveniens quo vult, appellatur inductio, quae Graece eлaywyn nominatur, qua plurimum est usus in sermonibus Socrates. 43. Alterum similitu15 dinis genus collatione sumitur, cum una res uni, par pari comparatur, hoc modo: Quemadmodum, si in urbe de finibus controversia est, quia fines magis agrorum videntur esse quam urbis, finibus regundis adigere arbitrum non possis, sic, si aqua pluvia in urbe nocet, quoniam res tota magis agrorum est, aquae pluviae arcendae adigere non possis 20 arbitrum. 44. Ex eodem similitudinis loco etiam exempla sumuntur, ut Crassus in causa Curiana exemplis plurimis usus est, qui testamento sic heredes instituti, si filius natus esset in decem mensibus, isque mortuus prius, quam in suam tutelam venisset, hereditatem obtinuissent. Quae commemoratio exemplorum valuit, eaque vos in respondendo uti 25 multum soletis. 45. Ficta etiam exempla similitudinis habent vim; sed ea oratoria magis sunt quam vestra; quamquam uti etiam vos soletis, sed hoc modo: Finge mancipio aliquem dedisse id, quod mancipio dari non potest. Num idcirco id eius factum est, qui accepit? aut num is, qui mancipio dedit, ob eam rem se ulla re obligavit? In hoc genere 30 oratoribus et philosophis concessum est, ut muta etiam loquantur, ut mortui ab inferis excitentur, ut aliquid, quod fieri nullo modo possit, augendae rei gratia dicatur aut minuendae, quae vлɛoßoλ dicitur, multa alia mirabilia. Sed latior est campus illorum. Eisdem tamen ex locis, ut ante dixi, et maximis et minimis in quaestionibus argumenta ducuntur. XI. 46. Sequitur similitudinem differentia rei, maxime contraria superiori; sed est eiusdem dissimile et simile invenire. Eius generis haec sunt: Non, quemadmodum quod mulieri debeas, recte ipsi mulieri sine tutore auctore solvas, item, quod pupillo aut pupillae debeas, recte

35

9. iis ad his E cum cett. 21. causa Curiana abcdf, Valla, BV: Curiana causa e E. usus et, agens de eo, qui testamento sic heredem instituisset, ut si filius venisset, secundus heres hereditatem obtineret E. Locum misere interpolatum constituimus ex Codd. nostris, Boëthio, Valla. Videlicet gloss. agens de eo abest ab abcde, B, U, Valla; habent Oxonn. duo, f, BV (sed haec Ed. et f aiens); heredes pro heredem praebent abce, B.; ut ante si delevi ex coni.; alterum gloss. secundus heres abest ab abcde, B, U, o, Valla; habent f, BV.; obtinuissent habent acd, obtinuisset bfe, Oxonn. quattuor, Edd. ante Manutium, qui dedit obtineret. 31. ut aliquid abce, B, U: aut aliquid E cum cett. 32. multa a c, B: et multa bef, Oxonn. tres, E. (multa etiam d.) 33. alia mirabilia abcdf, Valla, BV mirabilia alia e E. 34. et maximis et minimis in abcde, Valla: et in maximis et in minimis fE. 38. item abcde, Gr. Bo, Valla: ita fE. quod pupillo aut pupillae abcdf, Valla, BV: quod aut pupillae aut pupillo cum Aldo E.

[ocr errors]

possis eodem modo solvere. 47. Deinceps locus est, qui e contrario dicitur. Contrariorum [autem] genera plura: unum eorum, quae in eodem genere plurimum differunt, ut sapientia, stultitia. Eodem autem genere dicuntur, quibus propositis occurrunt tamquam e regione quaedam contraria, ut celeritati tarditas, non debilitas. Ex quibus contrariis s argumenta talia exsistunt: Si stultitiam fugimus, sapientiam sequamur, et bonitatem, si malitiam. Haec, quae ex eodem genere contraria sunt, appellantur adversa. 48. Sunt etiam alia contraria, quae privantia licet appellemus Latine, Graeci appellant orɛontizά. Praeposito enim IN privatur verbum ea vi, quam haberet, si IN praepositum non fuisset, [ut] 10 dignitas indignitas, humanitas inhumanitas et cetera generis eiusdem, quorum tractatio est eadem, quae superiorum, quae adversa dixi. 49. Nam alia quoque sunt contrariorum genera, velut ea, quae cum aliquo conferuntur, ut duplum simplum, multa pauca, longum breve, maius minus. Sunt etiam illa valde contraria, quae appellantur 15 negantia. Ea dлоqarina Graeci, e contrario aientibus: [ut], Si hoc est, illud non est. Quid enim opus exemplo est? Tantum intelligatur, in argumento quaerendo contrariis omnibus contraria non convenire.

50. Ab adiunctis autem posui equidem exemplum paullo ante, multa adiungi, quae suscipienda essent, si statuissemus ex edicto praetoris 20 secundum eas tabulas possessionem dari, quas is instituisset, cui testamenti factio nulla esset. Sed locus hic magis ad coniecturales causas, quae versantur in iudiciis, valet; cum quaeritur, quid aut sit aut evenerit aut futurum sit aut quid omnino fieri possit. XII. 51. Ac loci quidem ipsius forma talis est. Admonet autem hic locus, ut quaeratur, quid 25 ante rem, quid cum re, quid post rem evenerit. «Nihil hoc ad nos;

ad Ciceronem,» inquiebat Gallus noster, si quis ad eum quid tale rettulerat, ut de facto quaereretur. Tu tamen patiere nullum a me artis institutae locum praeteriri; ne, si nihil, nisi quod ad te pertineat, scribendum putaris, nimium te amare videare. Est igitur magna ex 30 parte locus hic oratorius non modo non iuris consultorum, sed ne philosophorum quidem. 52. Ante rem enim quaeruntur, quae talia sunt: apparatus, colloquia, locus, constitutum, convivium; cum re autem: pedum crepitus, strepitus hominum, corporum umbrae, si quid eiusmodi; at post rem: pallor, rubor, titubatio, si qua alia signa contur-35

[ocr errors]
[ocr errors]

Nos

2. autem om. pr. a. 3. stultitia abcdef, Oxonn.

1. e contrario abc, Bo, Valla: a contrario dE. seclusimus. - plura abcde, Gr.: sunt plura E. tres, Valla, BV: et stultitia E. 8. etiam bc, ut volebat Ernestius: enim E 9. Praeposito enim IN privatur ad, Gr.: praepositio enim IN privat befe, Valla, E, praepositione enim IN privatur §, BV. 10. ut om. abce, Gr. Nos seclusimus. 14. aliquo] alio E operae. 16. negantia] negotia Ern. operae.

cum cett.

[ocr errors]

-

[ocr errors]

e contrario Boëthius et Oxon. : contraria E cum Codd. nostris. ut om. abcde. Nos seclusimus. 18. in argumento abcdef B, Valla, BV: argumento NE. contraria contrariis omnibus bc. 19. multa abcdef, Gr. Oxonn. tres: multa scilicet UNE. 20. edicto praetoris UN, Lamb. : edicto abcfE, edicto populi Romani de, corrupto PR. in P. R; hinc deletum v. in plerisque. 24. Ac abcde, Valla: At fE. 26. nos corr. b, Boëthius, et de Lamb. suspic. Sch. ius E cum ceteris. 27. vade ad Ciceronem de. - inquiebat abcdef, Valla: inquibat NE. quid tale bc: tale quid e E, (quis tale af.) 34. si quid a b c N: et si quid E cum si qua abcd,

cett.

[ocr errors]

35. pallor, rubor abcdf, Valla, BV: rubor, pallor e E. B, U: et si qua E cum cett.

bationis et conscientiae, praeterea restinctus ignis, gladius cruentus, cetera, quae suspicionem facti possunt movere.

53. Deinceps est locus dialecticorum proprius ex consequentibus et antecedentibus et repugnantibus. Nam coniuncta, de quibus paullo ante 5 dictum est, non semper eveniunt; consequentia autem semper. Ea enim dico consequentia, quae rem necessario consequuntur; itemque et antecedentia et repugnantia. Quidquid enim sequitur quamque rem, id cohaeret cum re necessario; et quidquid repugnat, id eiusmodi est, ut cohaerere nunquam possit. XIII. Cum tripertito igitur distribuatur locus 10 hic, in consecutionem, antecessionem, repugnantiam, reperiendi argumenti simplex locus est, tractandi triplex. Nam quid interest, cum hoc sumpseris, pecuniam numeratam mulieri deberi, cui sit argentum omne legatum, utrum hoc modo concludas argumentum: Si pecunia signata argentum est, legata est mulieri. Est autem pecunia signata argentum. 15 Legata igitur est; an illo modo: Si numerata pecunia non est legata, non est numerata pecunia argentum. Est autem numerata pecunia argentum; legata igitur est; an illo modo: Non et legatum argentum est, et non est legata numerata pecunia. Legatum autem argentum est; legata igitur numerata pecunia est ? 54. Appellant autem dialectici eam con20 clusionem argumenti, in qua, cum primum assumpseris, consequitur id, quod annexum est, primum conclusionis modum; cum id, quod annexum est, negaris, ut id quoque, cui fuerit annexum, negandum sit, secundus is appellatur concludendi modus; cum autem aliqua coniuncta negaris et ex iis unum aut plura sumpseris, ut, quod relinquitur, tol25 lendum sit, is tertius appellatur conclusionis modus. 55. Ex hoc illa rhetorum ex contrariis conclusa, quae ipsi evdvunuara appellant; non quin omnis sententia proprio nomine výunua dicatur, sed, ut Homerus propter excellentiam commune poëtarum nomen efficit apud Graecos suum, sic, cum omnis sententia vdvunua dicatur, quia videtur ea, 30 quae ex contrariis conficitur, acutissima, sola proprie nomen commune possedit. Eius generis haec sunt:

Hoc metuere, alterum in metu non ponere!

Eam, quam nihil accusas, damnas; bene quam meritam esse autumas,

E.

7. sequitur abcdef,

[ocr errors]

[ocr errors]

[ocr errors]

2. cetera a c, p et pr. b: ceteraque fE, et cetera de et corr. b. 4. repugnantibus abcdf, Bo, Valla, BV: repugnantibus, qui etiam ab adiunctis longe diversus est e, Oxonn. duo, E. coniuncta ab def, Bo, Valla: adiuncta c, Oxonn. duo, Gr., B, U,g, Valla: antecedit & NE. - 9. tripertito a be: tripartito E cum cett. 11. simplex locus est a b c : locus simplex est e NE, locus est simplex Valla, BV. 12. argentum omne abcd, BV: omne argentum el, Valla, E. 15. igitur est bN: igitur E cum cett. 23. is appellatur a c B et pr. b, Valla appellatur E cum corr. b et cett. 24. negaris a b c de, Bo, Valla: negaris, et his alia negatio rursus adiungitur f E. (Est gloss. inculcatum e Boëthio, quod defendere frustra conatus est Brandis Rhein. Mus. III. Fasc. IV. Bonn 1832. p. 549.) — et ex iis unum aut plura sumpseris abcde, Boy, Valla: et ex his primum sumpseris fUE. 26. rhetorum abcdef, Gr., Bo: rhetorum sunt cum Oxonn. duobus ¿vdvμýμata abcd, Valla: enthymemata E cum cett. Sic etiam in non quin omnis abc: non quod non omnis de, Valla, E. 30. conficitur bce et corr. a: conficiatur E cum pr. a et cett. 31. possedit a bcdef, B, U, o, Valla, BV possidet NE. 32. Hoc a ef: Hunc E cum cd et corr. b. (hine pr. b.) Cfr. ad Att. 12, 51. et 14, 21.

et Aldo E.

seqq.

[ocr errors]

Dicis male mereri.

Id, quod scis, prodest; nihil id, quod nescis, obest?

XIV. 56. Hoc disserendi genus attingit omnino vestras quoque in respondendo disputationes; sed philosophorum magis est, quibus est cum oratoribus illa ex repugnantibus sententiis communis conclusio, s quae a dialecticis tertius modus, a rhetoribus vdúunua nuncupatur. Reliqui dialecticorum modi plures sunt, qui ex disiunctionibus constant: Aut hoc, aut illud; hoc autem: non igitur illud. Itemque, Aut hoc, aut illud; non autem hoc: illud igitur. Quae conclusiones idcirco ratae sunt, quod in disiunctione plus uno verum esse non potest. 57. Atque 10 ex iis conclusionibus, quas supra scripsi, prior quartus, posterior quintus a dialecticis modus appellatur. Deinde addunt coniunctionum negantiam, sic: Non et hoc et illud; hoc autem: non igitur illud. Hic modus est sextus. Septimus autem: Non et hoc et illud; non autem hoc; illud igitur. Ex iis modis conclusiones innumerabiles na-15 scuntur, in quo est tota fere dahsztiný. Sed ne eae quidem, quas exposui, ad hanc institutionem necessariae.

58. Proximus est locus rerum efficientium, quae causae appellantur; deinde rerum effectarum ab efficientibus causis. Harum exempla, ut reliquorum locorum, paullo ante posui, et quidem ex iure civili; sed 20 haec patent latius. XV. Causarum [igitur] genera duo sunt: unum, quod vi sua id, quod sub eam vim subiectum est, certe efficit, ut, Ignis accendit; alterum, quod naturam efficiendi non habet, sed sine quo effici non possit, ut si quis aes causam statuae velit dicere, quod sine eo non possit effici. 59. Huius generis causarum, sine quo non effici-25 tur, alia sunt quieta, nihil agentia, stolida quodammodo, ut locus, tempus, materia, ferramenta, cetera generis eiusdem; alia autem praecursionem quandam adhibent ad efficiendum et quaedam afferunt per se adiuvantia, etsi non necessaria, ut, Amori congressio causam attulerat, amor flagitio. Ex hoc genere causarum ex aeternitate pendentium fatum 30 a Stoicis nectitur. Atque ut earum causarum, sine quibus effici non potest, genera divisi, sic etiam efficientium dividi possunt. Sunt enim aliae causae, quae plane efficiant, nulla re adiuvante, aliae, quae adiuvari velint, ut, Sapientia efficit sapientes sola per se; beatos efficiat, necne sola per se, quaestio est. 60. Quare cum in disputationem inci- 35

2. Apud E sic distinguitur: Id, quod scis, prodest nihil: id, quod nescis, obest? Nos secuti sumus Boëthium in Schol. Cic. Vol. I. p. 365: Hoc quoque enthymema tali nectitur syllogismo: Non et id, quod scis, prodest, et id, quod nescis, non obest; atqui id, quod scis, prodest: obest igitur, quod nescis. — 4. magis est B: magis cum nostris Codd. E. - 8. Itemque, hoc aut E operae. 13. Non et hoc abce, B, Valla: Non et hoc est dfNE. 15. iis ad: his E cum cett. 16. tota fere abcf: fere tota E cum cett. diaλextınń] dialectica E. (Graece scripsi ex Codd. vestigiis.) 17. institutionem abcdef, Valla: institutionem sunt cum Lambino E. 21. igitur] enim abcde, Gr., Bọ, BV. Habet igitur f; nos seclusimus. 22. sub eam vim abcde: sub ea Oxonn. tres, NE, sub ea vi B, Valla. (Cfr. Tuscul. 4, §. 16. 5, §. 2.) — certe omnes nostri ceterique noti: certo E coniectura. Sed cfr. Hand Turs. II. p. 17. 27. materia a bcdef, Bo, Valla BV: materiae cum Oxonn. duobus et Aldo E. fe atque Edd. a me inspectis E. lerit cum Codd. nostris ceterisque notis E. Cicero T. I.

[ocr errors]

-

cetera abcd, B: et cetera cum 29. attulerat BV et Boëthius in Comm.: attu

30

« IndietroContinua »