Immagini della pagina
PDF
ePub

orbe terrarum a populo Romano gerebantur, magnas pecunias ad eorum stipendium, maximum frumenti numerum ad Hispaniense bellum tolerandum impera14 vit. [4] Is, qui gessit, in iudicium vocatur, vos, qui in re non interfuistis, causam una cum populo Ro- 5 mano cognoscitis, dicunt contra, quibus invitissimis imperatum est, dicunt, qui ex agris ex Cn. Pompei decreto decedere sunt coacti, dicunt, qui ex belli caede et fuga nunc primum audent contra M. Fonteium inermem consistere. Quid? coloni Narbonenses quid 10 volunt, quid existimant? Hunc per vos volunt, se per hunc incolumes existimant esse. Quid Massiliensium civitas? Hunc praesentem iis adfecit honoribus, quos habuit amplissimos; vos autem absens orat atque obsecrat, ut sua religio, laudatio, auctoritas aliquid apud 15 15 vestros animos momenti habuisse videatur. [5] Quid? civium Romanorum quae voluntas est? Nemo est ex tanto numero, quin hunc optime de provincia, de imperio, de sociis et civibus meritum esse arbitretur. 7 [3] Quoniam igitur videtis, qui oppugnatum M. Fon- 20 teium, cognostis, qui defensum velint, statuite nunc, quid vestra aequitas, quid populi Romani dignitas postulet, utrum colonis vestris, negotiatoribus vestris, amicissimis atque antiquissimis sociis et credere et consulere malitis an iis, quibus neque propter iracun- 25 diam fidem neque propter infidelitatem honorem ha16 bere debetis. [6] Quid? si maiorem etiam hominum honestissimorum copiam adferam, quae huius virtuti atque innocentiae testimonio possit esse, tamenne plus Gallorum consensio valebit quam summae auctoritatis 30 hominum? Cum Galliae Fonteius praeesset, scitis, iudices, maximos populi Romani exercitus in duabus Hispaniis clarissimosque imperatores fuisse. Quam multi equites Romani, quam multi tribuni militum, quales et quot et quotiens legati ad eos exierunt! 35 Exercitus praeterea Cn. Pompei maximus atque ornatissimus hiemavit in Gallia M. Fonteio imperante.

Satisne vobis multos, satis idoneos testes et conscios videtur ipsa fortuna esse voluisse earum rerum, quae M. Fonteio praetore gererentur in Gallia? Quem ex tanto hominum numero testem in hac causa produ5 cere potestis? quis est ex eo numero, qui vobis auctor placeat? eo nos iam laudatore et teste utemur. [7] Dubitabitis etiam diutius, iudices, quin illud, quod 17 initio vobis proposui, verissimum sit, aliud per hoc iudicium nihil agi, nisi ut M. Fonteio oppresso testi10 moniis eorum, quibus multa rei publicae causa invitissimis imperata sunt, segniores posthac ad imperandum ceteri sint, cum videatis eos oppugnare, quibus si cesseritis, populi Romani imperium incolume esse non possit?

15

[4] Obiectum est etiam quaestum M. Fonteium 8 ex viarum munitione fecisse, ut aut ne cogeret munire aut id, quod munitum esset, ne improbaret. Si et coacti sunt munire omnes et multorum opera improbata sunt, certe utrumque falsum est, et ob vaca20 tionem pretium datum, cum immunis nemo fuerit, et ob probationem, cum multa improbata sint. [8] Quid? 18 si hoc crimen optimis nominibus delegare possumus, et ita, non ut culpam in alios transferamus, sed uti doceamus eos isti munitioni praefuisse, qui facile of25 ficium suum et praestare et probare possunt, tamenne vos omnia in M. Fonteium iratis testibus freti conferetis? Cum maioribus rei publicae negotiis M. Fonteius impediretur, et cum ad rem publicam pertineret viam Domitiam muniri, legatis suis, primariis viris, 30 C. Annio Bellieno et C. Fonteio, negotium dedit; itaque praefuerunt; imperaverunt pro dignitate sua, quod visum est, et probaverunt; quod vos, si nulla alia ex re, ex litteris quidem nostris, quas exscripsistis, et missis et adlatis certe scire potuistis. Quas si an35 tea non legistis, nunc ex nobis, quid de iis rebus Fonteius ad legatos suos scripserit, quid ad eum illi rescripserint, cognoscite. L. M. AD C. ANNIUM LEG.,

AD C. FONTEIUM LEG., L. A. AB C. ANNIO LEG., AB 19 C. FONTEIO LEG. [9] Satis opinor esse perspicuum, iudices, hanc rationem munitionis neque ad M. Fonteium pertinere et ab iis esse tractatam, quos nemo possit reprehendere.

9

5

[5] Cognoscite nunc de crimine vinario, quod illi invidiosissimum et maximum esse voluerunt. Crimen a Plaetorio, iudices, ita constitutum est, M. Fonteio non in Gallia primum venisse in mentem, ut portorium vini institueret, sed hac inita iam ac proposita 10 ratione Roma profectum. Itaque Titurium Tolosae quaternos denarios in singulas vini amphoras portorii nomine exegisse, † Croduni Porcium et Munium ternos victoriatos, Vulchalone Servaeum binos et victoriatos M, atque in his locis [sc. Croduni et Vulcha- 15 lone] ab iis portorium esse exactum, si qui Cobiomacho, qui vicus inter Tolosam et Narbonem est, deverterentur neque Tolosam ire vellent, Elesio Duluscantum senos denarios ab iis, qui ad hostem portarent, exe20 gissent. [10] Video, iudices, esse crimen et genere 20 ipso magnum (vectigal enim esse inpositum fructibus nostris dicitur, et pecuniam permagnam ratione ista cogi potuisse confiteor) et invidia vel maximum; maxime enim inimici hanc rem sermonibus divulgari voluerunt. Sed ego ita existimo, quo maius crimen 25 sit id, quod ostendatur esse falsum, hoc maiorem ab eo iniuriam fieri, qui id confingat. Vult enim magnitudine rei sic occupare animos eorum, qui audiunt, ut difficilis aditus veritati relinquatur.

10

DE CRIMINE VINARIO. DE BELLO VOCONTIORUM. 30 DE DISPOSITIONE HIBERNORUM.

[6. 11] At hoc Galli negant'. At ratio rerum 21 et vis argumentorum coarguit. Potest igitur testibus iudex non credere? Cupidis et iratis et coniuratis et ab religione remotis non solum potest, sed 5 etiam debet. Etenim si, quia Galli dicunt, idcirco M. Fonteius nocens existimandus est, quid mihi

opus est sapiente iudice, quid aequo quaesitore, quid oratore non stulto? dicunt enim Galli; negare non possumus. Hic si ingeniosi et periti et aequi iudicis has partes esse existimatis, ut, quoniam quidem testes 5 dicunt, sine ulla dubitatione credendum sit, Salus ipsa virorum fortium innocentiam tueri non potest; sin autem in rebus iudicandis non minimam partem ad unam quamque rem existimandam momentoque suo ponderandam sapientiam iudicis ..., ne multo vestrae ma10 iores gravioresque partes sint ad cogitandum quam ad dicendum meae. [12] Mihi enim semper una quaque 22 de re testis non solum semel, verum etiam breviter interrogandus est, saepe etiam non interrogandus, ne aut irato facultas ad dicendum data aut cupido aucto15 ritas adtributa esse videatur; vos et saepius eandem rem animis agitare et diutius uno de teste cogitare potestis et, si quem nos interrogare noluimus, quae causa nobis tacendi fuerit, existimare debetis. Quam ob rem, si hoc iudici praescriptum lege aut officio 20 putatis, testibus credere, nihil est, cur alius alio iudice melior aut sapientior existimetur. Unum est enim et simplex aurium iudicium et promisce et communiter stultis ac sapientibus ab natura datum. [13] Quid est 23 igitur, ubi elucere possit prudentia, ubi discerni stul25 tus auditor et credulus ab religioso et sapienti iudice? Nimirum illud, in quo ea, quae dicuntur a testibus, coniecturae et cogitationi traduntur, quanta auctoritate, quanta animi aequitate, quanto pudore, quanta fide, quanta religione, quanto studio existi30 mationis bonae, quanta cura, quanto timore dicantur. [7] An vero vos id in testimoniis hominum barbarorum 11 dubitabitis, quod persaepe et nostra et patrum memoria sapientissimi iudices de clarissimis nostrae civitatis viris dubitandum non putaverunt? qui Cn. et Q. Cae35 pionibus, L. et Q. Metellis testibus in Q. Pompeium, hominem novum, non crediderunt, quorum virtuti, generi, rebus gestis fidem et auctoritatem in testimonio

cupiditatis atque inimicitiarum suspicio derogavit. 24 [14] Ecquem hominem vidimus, ecquem vere commemorare possumus parem consilio, gravitate, constantia, ceteris virtutis, honoris, ingenii, rerum gestarum ornamentis M. Aemilio Scauro fuisse? Tamen huius, cuius 5 iniurati nutu prope terrarum orbis regebatur, iurati testimonio neque in C. Fimbriam neque in C. Memmium creditum est; noluerunt ii, qui iudicabant, hanc patere inimicitiis viam, quem quisque odisset, ut eum testimonio posset tollere. Quantus in L. Crasso pudor 10 fuerit, quod ingenium, quanta auctoritas, quis ignorat? Tamen is, cuius etiam sermo testimonii auctoritatem habebat, testimonio ipso, quae in M. Marcellum inimico 25 animo dixit, probare non potuit. [15] Fuit, fuit illis iudicibus divinum ac singulare [iudicium] consilium, qui 15 se non solum de reo, sed etiam [de accusatore,] de teste iudicare arbitrabantur, quid fictum, quid fortuna ac tempore adlatum, quid pretio corruptum, quid spe aut metu depravatum, quid a cupiditate aliqua aut inimicitiis profectum videretur. Quae si iudex non am- 20 plectetur omnia consilio, non animo ac mente circumspiciet, si, ut quidque ex illo loco dicetur, ex oraculo aliquo dici arbitrabitur, profecto satis erit, id quod dixi antea, non surdum iudicem huic muneri atque officio praeesse; nihil erit, quam ob rem ille nescio quis 25 sapiens homo ac multarum rerum peritus ad res 12 iudicandas requiratur. [8. 16] An vero illi equites 26 Romani, quos nos vidimus, qui nuper in re publica iudiciisque maximis floruerunt, habuerunt tantum animi, tantum roboris, ut M. Scauro testi non crederent; vos 30 Volcarum atque Allobrogum testimoniis non credere timetis? Si inimico testi credi non oportuit, inimicior Marcello Crassus aut Fimbriae Scaurus ex civilibus studiis atque obtrectatione domestica quam huic Galli? quorum qui optuma in causa sunt, equites, frumentum, 85 pecuniam semel atque iterum ac saepius invitissimi dare coacti sunt, ceteri partim ex veteribus bellis agro

« IndietroContinua »