Immagini della pagina
PDF
ePub

13

888

28

multati, partim ab hoc ipso bello superati et oppressi. [17] Si, qui ob aliquod emolumentum suum cupidius 27 aliquid dicere videntur, iis credi non convenit, credo maius emolumentum Caepionibus et Metellis proposi5 tum fuisse ex Q. Pompei damnatione, cum studiorum suorum obtrectatorem sustulissent, quam cunctae Galliae ex M. Fontei calamitate, in qua illa provincia prope suam immunitatem ac libertatem positam esse arbitratur. An, si homines ipsos spectare convenit, 10 id quod in teste profecto valere plurimum debet, non modo cum summis civitatis nostrae viris, sed cum infimo cive Romano quisquam amplissimus Galliae comparandus est? Scit Indutiomarus, quid sit testimonium dicere? movetur eo timore, quo nostrum unus quisque, 15 cum in eum locum productus est? [9. 18] Recordamini, iudices, quantopere laborare soleatis, non modo quid dicatis pro testimonio, sed etiam quibus verbis utamini, ne quod minus moderate positum, ne quod ab aliqua cupiditate prolapsum verbum esse videatur; 20 vultu denique laboratis ne qua significari possit suspicio cupiditatis, ut, et cum proditis, existimatio sit quaedam tacita de vobis pudoris ac religionis, et cum disceditis, ea diligenter conservata ac retenta videatur. [19] Credo haec eadem Indutiomarum in testimonio 29 25 timuisse aut cogitavisse, qui primum illud verbum consideratissimum nostrae consuetudinis 'ARBITROR', quo nos etiam tunc utimur, cum ea dicimus iurati, quae comperta habemus, quae ipsi vidimus, ex toto testimonio suo sustulit atque omnia se scire' dixit. 30 Verebatur enim videlicet, ne quid apud vos populumque Romanum de existimatione sua deperderet, ne qua fama consequeretur eius modi, Indutiomarum, talem virum, tam cupide, tam temere dixisse; non intellegebat se in testimonio nihil praeter vocem et os et 35 audaciam neque civibus suis neque accusatoribus nostris praestare debere. [20] An vero istas nationes 30 religione iuris iurandi ac metu deorum immortalium

in testimoniis dicendis commoveri arbitramini? quae tantum a ceterarum gentium more ac natura dissentiunt: quod ceterae pro religionibus suis bella suscipiunt, istae contra omnium religiones; illae in bellis gerendis ab dis immortalibus pacem ac veniam petunt, 5 istae cum ipsis dis immortalibus bella gesserunt. 14 [10] Hae sunt nationes, quae quondam tam longe ab suis sedibus Delphos usque ad Apollinem Pythium atque ad oraculum orbis terrae vexandum ac spoliandum profectae sunt. Ab isdem gentibus sanctis et in 10 testimonio religiosis obsessum Capitolium est atque ille Iuppiter, cuius nomine maiores nostri vinctam te31 stimoniorum fidem esse voluerunt. [21] Postremo his quicquam sanctum ac religiosum videri potest, qui etiamsi quando aliquo metu adducti deos placandos 15 esse arbitrantur, humanis hostiis eorum aras ac templa funestant, ut ne religionem quidem colere possint, nisi eam ipsam prius scelere violarint? Quis enim ignorat eos usque ad hanc diem retinere illam immanem ac barbaram consuetudinem hominum immolan- 20 dorum? Quam ob rem quali fide, quali pietate existimatis esse eos, qui etiam deos immortalis arbitrentur hominum scelere et sanguine facillime posse placari? Cum his vos testibus vestram religionem coniungetis, ab his quicquam sancte aut moderate dictum 25 32 putabitis? [22] Hoc [22] Hoc vestrae mentes tam castae, tam integrae sibi suscipient, ut, cum omnes legati nostri, qui illo triennio in Galliam venerunt, omnes equites Romani, qui in illa provincia fuerunt, omnes negotiatores eius provinciae, denique omnes, in Gallia so qui sunt socii populi Romani atque amici, M. Fonteium incolumem esse cupiant, iurati privatim et pu blice laudent, vos tamen cum Gallis iugulare malitis? Quid ut secuti esse videamini? voluntatemne hominum? gravior igitur vobis erit hostium voluntas quam ci- 35 vium? An dignitatem testium? potestis igitur ignotos notis, iniquos aequis, alienigenas domesticis, cupi

dos moderatis, mercennarios gratuitis, impios religiosis, inimicissimos huic imperio ac nomini bonis ac fidelibus et sociis et civibus anteferre?

33

[11. 23] An vero dubitatis, iudices, quin insitas 15 5 inimicitias istae gentes omnes et habeant et gerant cum populi Romani nomine? Sic existimatis eos hic sagatos bracatosque versari animo demisso atque humili, ut solent ii, qui adfecti iniuriis ad opem iudicum supplices inferioresque confugiunt? Nihil vero minus. 10 Hi contra vagantur laeti atque erecti passim toto foro cum quibusdam minis et barbaro atque immani terrore verborum; quod ego profecto non crederem, nisi aliquotiens ex ipsis accusatoribus vobiscum simul, iudices, audissem, cum praeciperent, ut caveretis, ne hoc 15 absoluto novum aliquod bellum Gallicum concitaretur. [24] Si M. Fonteium, iudices, in causa deficerent 34 omnia, si turpi adulescentia, vita infami, magistratibus, quos ante oculos vestros gessit, convictis virorum bonorum testimoniis, legationibus flagitiose obitis, in20 visus suis omnibus in iudicium vocaretur, si in eo iudicio colonorum populi Romani Narbonensium, fidelissimorum sociorum Massiliensium, civium Romanorum omnium testimoniis tabulisque premeretur, tamen esset vobis magnopere providendum, ne, quos ita adflictos 25 a vestris patribus maioribusque accepissetis, ut contemnendi essent, eos pertimuisse et eorum minis et terrore commoti esse videremini. [25] Nunc vero 35 cum laedat nemo bonus, laudent omnes vestri cives atque socii, oppugnent idem, qui saepissime hanc ur30 bem et hoc imperium oppugnarunt, cumque inimici M. Fontei vobis ac populo Romano minentur, amici ac propinqui supplicent vobis, dubitabitis non modo. vestris civibus, qui maxime gloria ac laude ducuntur, verum etiam exteris nationibus et gentibus ostendere 35 vos in sententiis ferendis civi parcere quam hosti cedere maluisse? [12. 26] Magna mehercules causa, 36 iudices, absolutionis cum ceteris causis haec est, ne

16

37

17

38

quae insignis huic imperio macula atque ignominia suscipiatur, si hoc ita perlatum erit in Galliam, senatores equitesque populi Romani non testimoniis Gallorum, sed minis commotos rem ad illorum lubidinem iudicasse. Ita vero, si illi bellum facere conabuntur, 5 excitandus nobis erit ab inferis C. Marius, qui Indutiomaro isti minaci atque adroganti par in bello gerendo esse possit, excitandus Cn. Domitius et Q. Maximus, qui nationem Allobrogum et reliquas suis iterum armis conficiat atque opprimat, aut, quoniam id qui- 10 dem non potest, orandus erit nobis amicus meus, M. Plaetorius, ut suos novos clientis a bello faciendo deterreat, ut eorum iratos animos atque horribilis impetus deprecetur, aut, si non poterit, M. Fabium, subscriptorem eius, rogabimus, ut Allobrogum animos 15 mitiget, quoniam apud illos Fabiorum nomen est amplissimum. Volunt isti aut quiescere, id quod victi ac subacti solent, aut, cum minantur, intellegere se populo Romano non metum belli, sed spem triumphi ostendere?

20

[27] Quod si in turpi reo patiendum non esset, ut quicquam isti se minis profecisse arbitrarentur, quid faciendum vobis in M. Fonteio arbitramini? de quo homine, iudices, (iam enim mihi videor hoc prope causa duabus actionibus perorata debere dicere) de quo vos 25 homine ne ab inimicis quidem ullum fictum probrosum non modo crimen, sed ne maledictum quidem audistis. Ecquis umquam reus, praesertim in hac vitae ratione versatus in honoribus petendis, in potestatibus, in imperiis gerendis, sic accusatus est, ut nullum probrum, 30 nullum facinus, nulla turpitudo, quae a lubidine aut a petulantia aut ab audacia nata esset, ab accusatore obiceretur, si non vera, at certe ficta cum aliqua ratione ac suspicione? [13. 28] M. Aemilium Scaurum, summum nostrae civitatis virum, scimus accusa- 35 tum a M. Bruto. Extant orationes, ex quibus intellegi potest multa in illum ipsum Scaurum esse dicta,

falso; quis negat? verum tamen ab inimico dicta et obiecta. Quam multa M' Aquilius audivit in suo iudicio, quam multa L. Cotta, denique P. Rutilius! qui etsi damnatus est, mihi videtur tamen inter viros op5 timos atque innocentissimos esse numerandus. Ille igitur ipse homo sanctissimus ac temperantissimus multa audivit in sua causa, quae ad suspicionem stuprorum ac libidinum pertinerent. [29] Extat oratio ho- 39 minis, ut opinio mea fert, nostrorum hominum longe 10 ingeniosissimi atque eloquentissimi, C. Gracchi; qua in oratione permulta in L. Pisonem turpia ac flagitiosa dicuntur. At in quem virum! qui tanta virtute atque integritate fuit, ut etiam illis optumis temporibus, cum hominem invenire nequam neminem posses, 15 solus tamen Frugi nominaretur. Quem cum in contionem Gracchus vocari iuberet et viator quaereret, quem Pisonem, quod erant plures: 'Cogis me', inquit, dicere: inimicum meum Frugi'. Is igitur vir, quem ne inimicus quidem satis in appellando significare pot20 erat, nisi ante laudasset, qui uno cognomine declarabatur non modo quis esset, sed etiam qualis esset, tamen in falsam atque iniquam probrorum insimulationem vocabatur; [30] M. Fonteius ita duabus actio- 40 nibus accusatus est, ut obiectum nihil sit, quo signi25 ficari vestigium libidinis, petulantiae, crudelitatis, audaciae possit; non modo nullum facinus huius protulerunt, sed ne dictum quidem aliquod reprehenderunt. [14] Quodsi, aut quantam voluntatem habent ad hunc 18 opprimendum aut quantam ad male dicendum licentiam, 30 tantum haberent aut ad ementiendum animi aut ad fingendum ingenii, non meliore fortuna ad probra non audienda M. Fonteius quam illi, de quibus antea commemoravi, fuisset. Frugi igitur hominem, iudices, frugi, inquam, et in omnibus vitae partibus moderatum ac 35 temperantem, plenum pudoris, plenum officii, plenum religionis videtis positum in vestra fide ac potestate, atque ita, ut commissus sit fidei, permissus potestati.

« IndietroContinua »