Immagini della pagina
PDF
ePub

hoc iudicium a multis praeiudicatae opinionis vindicibus acriter quidem, set futilissumis argumentis') impugnabatur; Fl. Sabinus) magis sensu quodam Latinitatis movebatur: quantopere ipsa disciplina, quam tradit Cornificius a Ciceroniana in libris de Inventione proposita discrepet, mirum in modum plerosque veteres et recentes lectores atque editores fugit: fefellit similitudo eorum, quae uterque de exordio et narratione praecipit, ut relicua item congruere nimis cito statuerent, aut cepit oscitantia quaedam, ut non animadverterent plane diversam esse constitutionum, quarum maxume tractatione munus oratorium continetur (cf. 16, 14 sq.), numerationem appellationem divisionem explicationem: Cicero quattuor numerat, Cornificius tres 3); ille appellat coniecturalem definitivam generalem translativam, hic coniecturalem legitumam iuridicialem'); ille separat a constitutionibus controversias, quae in scripto versantur, hic eas subiungit legitumae constitutioni"); ille generalem dividit in negotialem et iuridicialem, huic iuridicialis ipsa genus est tertium constitutionum, subiectam habens formam absolutam et assumptivam); in coniecturali constitutione ille firmamentum defensori, hic accusatori tribuit'); ille actioni non solum praeteritae, set etiam futurae coniecturalem statum adhibet, hic in praeterita eum continet); ille non utitur divisione in probabile collationem signum argumentum consecutionem approbationem, hic contra abstinet altera in argumentationem ex causa ex persona ex ipso facto, et huius partis divisione in

1

1) cf. Fabr. Bibl. Lat. Lips. 1773, p. 152.

2) Sabini dissertatio recepta est a Grut. in Fac. I, 1033 sqq.

3) cf. 16, 17 cum Inv. I, 10.

4) cf. 17, 2 cum Inv. I, 10.

5) cf. 17, 10 cum Inv. I, 17 extr. in Topicis quodam modo ad veriorem Cornificii rationem redit, ubi ait 95: in qua re alii quasi status existunt novi, qui appellantur legitumae disceptationes: tum enim defenditur non id legem dicere, quod advorsarius velit, set aliud: id autem contingit, quom scriptum ambiguom est quom opponitur scripto voluntas scriptoris quom legi lex contraria adfertur' etc. sic emendavimus locum volgo male lectum et interpunctum.

6) cf. 21, 13 cum Inv. II, 62.

7) cf. 24, 17 cum Inv. I, 19.

8) cf. 17, 2; 29, 3 sqq. cum Inv. I, 11.

[ocr errors]

continentia cum ipso negotio gestionem negotii adiuncta negotio et consecutionem'); maxume differunt tractatione locorum communium, argumentationum artificiosarum et vitiosarum, denique generis deliberativi, quae longius persequi hîc nolumus, cf. modo II, 10 sqq. cum Inv. II, 47 sq. II, 27 cum Inv. I, 51 sqq. III, 1-10 cum 155 sqq. et quae de his partibus olim scripsimus in Monac. d. n. 1852, p. 482—487.

Ea omnia qui accuratius inter se comparaverit, non amplius de eodem utriusque libri scriptore, immo ne de fonte quidem eodem cogitabit, unde ambo scriptores hauserint. Cicero pleraque ex Hermagora repetiit, qui ei potissumus est auctor, ut Hermogeni2); nonnulla enim in illo reprehendens significat se in ceteris viam a Graeco magistro monstratam tenere: aput Cornificium nusquam invenias Hermagoreae disciplinae vestigium; quin videtur eam ipsam petere prooemii verbis illa, quae Graeci scriptores inanis adrogantiae causa sibi adsumpserunt, reliquimus: nam illi, ne parum multa scisse viderentur, ea conquisiverunt, quae nihil attinebant, ut ars difficilior cognitu putaretur'. falsa etiam de scholis ab eo institutis, ex quibus Cicero commentarios suos excipere potuerit, suspitio est; familiaria enim negotia (3, 1), quibus parum otii sibi relinqui dicit, nil praeter curam domesticarum rerum significant; eae sunt occupationes, quarum etiam 26, 4 meminit; iis impeditus scholas habere nequibat: quas si tamen ei tribuerimus invito, nihilo magis efficiemus, ut Ciceronem docuerit, nisi hunc impium dicere velimus in magistrum: magistrum enim certe laederet istis huius constitutionis (translativae) Hermagoras inventor esse existumatur, non quo non usi sint ea veteres oratores saepe multi, set quia non animadvorterint artis scriptores eam superiores, nec rettulerint in numerum constitutionum: post autem ab hoc inventam multi reprehenderunt, quos non tam inprudentia falli putamus, res enim perspicua est, quam invidia atque obtrectatione quadam inpediri'. his (Inv. I, 16) aperte reprehenduntur verba Cornificii 16, 16: 'causarum constitutiones alii quattuor fecerunt: noster doctor tris putavit esse, non ut de illorum quicquam detraheret in

1) cf. 29, 8 cum Inv. II, 16 sqq. I, 37 sqq.

2) Inv. I, 8, 12; vide contra I, 16.

ventione, set ut ostenderet id, quod oportuisset simpliciter ac singulari modo docere, illos distribuisse dupliciter et bipertito'. si animum Ciceronis a tali culpa abhorruisse existumabimus, concidit hoc uno argumento et Schützii coniectura, qui Gniphonem fecit libri auctorem1), et van Heusdii2), qui Aelium Stilonem, uterque enim ea ipsa re maxume ducebatur, quod a Cicerone magistri commentarios editos esse arbitrabantur non cogitantes scilicet de tanta, quantam supra ostendimus, librorum ipsorum differentia. ne autem quis ad pravam Burmanni3) aliorumque opinionem rediens Inventionem ante Cornificiana scriptam putet, conferat 15, 4, ubi ait: 'de insinuatione nova excogitavimus, quod eam soli praeter ceteros in tria tempora divisimus' cum Invent. I, 23, quo loco Cicero hac triplici insinuationis partitione ut re iam volgata utitur. fieri sane poterat, ut opus a Cornificio tarde ad umbilicum adduceretur, aliquot annos defluxisse suspicamur, antequam eo perveniret; nam in extrema parte Sullam victorem describit 210, 1; in 73, 5 Sulpicii legem quandam vituperat, neque incredibile videtur Inventionem iam evolgatam fuisse quarto nostri libro nondum edito; ne maturius opus conficeretur, difficultas impediebat scriptionis aput Romanos nondum usitatae; de pronuntiatione vero omnium primus hic scriptor praecipere ausus est (cf. 99, 18); neque poterat occupato aliis negotiis cito procedere exemplorum elaboratio, quorum maxumam partem ab ipso excogitatam esse ipse affirmat et argumentum ex Romanis rebus petitum prodit. tamen prolata est opinio scriptorem non suis exemplis esse usum, plane perversa (cf. Ellendt. Brev. eloquentiae Romanae ante Caesarem historia p. 41): si enim Latinos oratores in suum volumen transtulisset, non latuisset hoc populares, nec effugisset crimen mendacii; Graeca autem exempla si convertisset in Latinum sermonem, Graece certe doctos non fefellisset ac ridiculus fuisset rhetores Graecos in prooemio refutans, deinde

1) cf. Prolegg. XXIII sqq.

2) cf. Disquisitio de L. Aelio Stilone Ciceronis in rhetoricis magistro, Rhetoricorum ad Herennium, ut videtur, auctore. scripsit J. A. C. van Heusde phil. th. mag. litt. hum. doct, Traiecti ad Rhenum 1839. VIII, 109. 8vo.

3) illius de Inventione libros passim descripsit' Praef. Dedic. XXXV.

sequens in exemplis et in eo imitans, quod antea acerbe reprehendisset.

Ciceroni autem illam retardationem operis Cornificiani in causa fuisse videtur, ut suum relinqueret rude et imperfectum: taeduerit etiam ex illo nimis multa describere de pronuntiatione memoria et elocutione, ut meliorum fontium penuria coactus fuerat Cornificium paene solum sequi iam in primis de exordio et narratione capitibus'). vel sic Inventio, quam suus ipse pater postea sprevit (de or. I, 5), non excidit manibus discentium: propter Ciceronis nomen multum lecta atque adeo lubentius adhibita est quam libri Cornificiani partes eae, quibus inventionis praecepta continentur; itaque hic fortasse interiisset, si integra fuissent Ciceronis Rhetorica: nunc horum defectus alteris salutem attulit. facile enim bibliopolae alicui in mentem venire poterat utrumque librum vendibiliorem fore, si annecteretur Inventioni ars Cornificii, huius scilicet nomine inducto. fraudem confirmasse iam idem homo videtur nonnullis interpolationibus, ut verbis ipsius Ciceronis in alienum librum translatis vere Tullianus videri posset lectoribus nil mali suspicantibus, neque eum ratio a stupore plebis literariae petita decepit: Tullius et Terentia' foedissima illa interpolatio (18, 13 sq.) F. Maturancium, auctoris Herenniani interpretem2), et Marinum Becichemum Scodrensem et Angelum Bucinensem et alios Regii adversarios lusit. nescio an ab eodem profecta sit falsario divisio Cornificiani operis in sex libros, antiquissuma certe est, quippe iam Prisciano3) usitata. huius et antiquiorum scriptorum Hie

1) cf. Cornif. I, 2, 3, 8, 9, 10, 11, 12, 13, 14, 15, 17 cum Inv. I, 7, 9, 8, 23, 25, 26, 27, 28, 29, 31; etiain Cornif. I, 18, 15, 6, 7, 23, 24, 15 cum Inv. I, 10, 20, 21, 23, 24, 28, 29.

2) vide ipsius hominis minume mali verba: 'Cicero ad Herennium lib. I a se ipso exemplum ducens sic ait: pater familias Tullius haeres meus Terentiae uxori meae triginta pondo etc. nonne hoc firmissimum est argumentum? si enim alius a Cicerone ad Herennium scripsisset, nunquam profecto nec Tullii nec Terentiae meminisseť.

3) Priscianus III, 3, 19 (606 ed. P.). 'Cicero ad Herennium in quinto: quibus virtutibus comparare'. locus est 150, 20. numerus igitur restituendus etiam X, 1, 2 (876 ed. P.) 'idem in III ad Herennium 'quid enim tibi vis?' aliquis inquiat idem ad eundem in IIII 'at non Africani nepotes,

ronymi') et Rufini) auctoritas opinionem dudum divolgatam de Cicerone auctore magis confirmavit ac saepe contra incredulos evocata est.

II.

Utilitatem huius libri, postquam primum est editus, bene intellectam fuisse a studiosis artis oratoriae maxume inde patet, quod eum ne Ciceronis quidem de oratore libri aut Orator obscurare potuerunt; neque ei postea offuerunt Quintiliani Institutiones oratoriae magnis doctrinae copiis insignes. nil nocuit Ciceronis obscura quidem, set haut dubie contra hos libros comparata obtrectatio3), nil Quintiliani malignum silentium): scholae artem tam accommodatam suis exercitationibus, et, ut ipsius scriptoris verbis utar dilucida brevitate praeceptionis' conspicuam non dimiserunt; idem vero Cicero, qui oblivioni tradere voluerat opus agreste, suo nomine conservavit et immortalitati tradidit, Quintiliano autem debetur, quod licuit Cornificii nomen sine ulla dubitatione his libris inscribere. imperatorum aetate usurpatos esse docent additamenta, quae notavimus 23, 4 et 64, 17; medio aevo magistros rhetoricae inprimis hunc auctorem secutos esse ostendit codicum vetustorum multitudo.

Quod autem plerumque usu venit, ut libri frequenter lecti interpolatorum impudentes manus sentirent, nescio an in nullum tantopere, quam in hunc Cornificianum cadat. ac primum,

inquit etc. hîc posteriora ex quinto, priora ex quarto laudaverit grammaticus necesse est; illa enim 172, 6, haec 125, 10 leguntur.

1) Hieronym. in prooem. comment. ad Abdiam: dicit et Tullius tuus adulescentulo sibi inchoata quaedam et rudia excidisse. si hoc ille tam de libris ad Herennium, quam de Rhetoricis, quos ego vel perfectissimos puto ad comparationem senilis prudentiae dicere potuit, quanto magis ego libere profitebor et illud fuisse puerilis ingenii et hoc maturae senectutis?'

2) Rufinus aput Cic. ed. Or. V, 1, 186 et 193 'Ciceronem ad Herennium in arte s. in arte rhetorica' laudat.

3) de or. II, 10 nec vero te, carissume frater rhetoricis nunc quibusdam libris, quos tu agrestis putas, insequor ut erudiam.' adde II, 117, 130, 201, III, 70, 75, 188, 209.

4) vide III, 6, 44-46, ubi Cornificius commemorari debuit, et ib. 63; obiter eius mentionem facit III, 1, 20. cf. Monac. n. d. 1852, 476.

« IndietroContinua »