Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]
[blocks in formation]

Cum proximo anno mihi munus iniungeretur a B. G. Teubnero, viro honestissimo, ut ex aliis, qui novis et curis et habitu ex eius officina prodituri essent, antiquis scriptoribus Caesaris ego commentarios recognoscendos sumerem, dubius aliquamdiu haerebam, quomodo meo officio satisfacerem. Scholarum enim commodi prima ratio erat habenda, sed simul et ipsi Caesari aliquid operae navatae postulabatur. Libelli ratio non permittebat correctiones meas firmare pluribus. Restat igitur iam opere absoluto, ut indiculum certe praefigam eorum locorum, in quibus a Caroli Nipperdeii V. Cl., cuius horum commentariorum recensione quasi pro fundamento utendum erat, auctoritate ad proprium iudicium recesserim.

DE BELLO GALL. I, 17. retinui debeant. II, 12. confecto non spurium iudicavi. II, 27. scripsi pugnarent, quo. III, 12. bis non delendum censui. III, 19. scripsi certior factus; civitatesque. IV, 1, retinui quod pro quom. V, 9. edidi et praesidio navibus Q. Atrium praefecit. V, 29. cum libris scriptis retinui haberet. V, 36. scripsi impetrare. V, 43. retinui succenșa cum libris manu exaratis omnibus. V, 44. retinui spectas, et in sequentibus correxi convertit. Illinc occursat ocius, gladio comminus rem gerit Vorenus. V, 47. cum Oudendorpio scripsi ne, ex hibernis fugae si similem profectionem fecisset, hostium impetum sustinere

non posset. V, 49. retinui armatae, et in sequentibus interpunctionem mutavi. VI, 4. scribendum erat arbitratur pro arbitrabatur. VI, 11. partibusque non inducendum duxi. VI, 12. retinui imperfecta. VI, 34. retinendum videbatur At in eiusmodi difficultatibus. VII, 17. retinui vulgatam scripturam nusquam incepta re discederent. VII, 19. saltus interpretaberis mecum paludi adiacentes non in ipsa palude sitos, et locus sanus videbitur. VII, 20. scripsi qui se ipse munitione defenderet. VII, 27. retinui suos quoque. VII, 30. retinui consternati. VII, 35. verba captis quibusdam cohortibus non corrupta arbitror. Capere verbum est pro „deminuere" et „cohortibus" non est dativus sed ablativus. VII, 36. scripsi perspiceretur cum libris melioris notae. VII, 48. cum Bongarsiano primo edidi fatigati pro defatigati. VII, 55. scripsi ne qua pro librorum ne quo. VII, 62. scripsi contra Labienum. VII, 64. scripsi diemque ei rei constituit; tum omnes. In sequentibus voculam se ante consequi delevi. VII, 66. retinui adoriantur. VII, 66. retinui id quo maiore. VII, 67. inter pro intra servari poterat. VII, 74. scripsi ac cum periculo. VII, 75. supplevi Velliocassis, Lexoviis et Aulerlercis Eburovicibus terna; terna Rauracis. VII, 84. scripsi a castris longurios. VIII, praef. retinui scriptoribus desit pro scriptoribus deesset. VIII, 4. retinui condonata. VIII, 8. scripsi contempta suorum paucitate. In sequentibus servavi consilio pro concilio. VIII, 12. scripsi Inflammantur atque incitantur. VIII, 23. edi volui vel ut insueta. VIII, 28. corrigendum erat proeliabantur pro proeliantur, quod Nipperdeius habet. VIII, 29. scripsi qui eo tempore arma proiecerant. VIII, 51. retinui expectatissimi. VIII, 52. scripsi obtinere cum Bong. primo.

DE BELLO CIVILI. I, 2. edidi surreptis ab eo duabus legionibus. I, 3. scripsi urbs et eius comitium. I, 5. latorum audacia delevi. In sequentibus scripsi quique pro consulibus ad urbem. I, 6. edidi delectus habeantur. In sequentibus partim Nipperdeii emendationem secutus correxi Lucio Domitio Gallia. Philippus et consules privato consilio. Paulo postea interpungen

V

Idum erat deiciuntur in reliquas provincias. Praetores. I, 23. cum Davisio scripsi Erant quinque senatorii ordinis. 1, 35. retinui discernere. I, 39. verba citerioris provinciae et alterioris Hispaniae et utriusque provinciae spuria esse nego. In sequentibus supplevi praemiserat sex. Sex milia auxilia peditum et paulo post emendavi evocato, totidem optimi generis. I, 44. retinui consuerant. I, 52. retinui quo minor. I, 53. edidi Multa rumores adfingebant. I, 61. delevi is ex codd. scriptorum auctoritate. I, 62. scripsi extarent. I, 64. interrumpi servandum et negationem ante necessario delendam iudicavi. I, 69. scripsi prosequebantur nos necessarii. I, 80. emendandum erat cunctis pro relictis. I, 85. scripsi quod pro Nipperdeii quom. II, 3. cum Oudendorpio scripsi eorum unam deducit. II, 5. edidi cum liberis atque uxoribus publicisque custodiis aut in muro ad caelum manus tenderent. II, 6. emendavi ex artificio gubernatorum. II, 14. retinui sed muro sagittis. II. 18. retinui in Hispali. II, 20. retinui a Gadibus redduntur. II, 23. edidi adpulit pro adpellit. II, 28. retinui primi. II, 29. retinui scripturam Atque in castris. Deinde supplevi et emendavi (nam etiam Caesaris beneficium mutaverat consuetudo, qua offerrentur munera); municipia etiam diversis partibus coniuncta (aeque enim ex Marsis Pelignisque veniebant, ut qui superiore nocte in contuberniis; commilitesque nonnulli graviora); sermones. Pro aeque nunc malim usque. II, 30. praepositionem in a Clarkio inlatam delevi. II, 34. scripsi Adeoque erat. II, 35, ubi lacunam notavit Nipperdeius, secutus sum codicem Ursinianum. III, 8. scriptura Orici portus retineri potuit. In sequentibus emendavi custodiasque diligentius disposuit. Lacunam non deprehendi. III, 9. verba corrupta et loci natura et colle munitum mutavi in et loci natura et vallo munitum. In sequentibus reposui quos nuperrime liberaverant. III, 10. scripsi parcerent; quantum in bello fortuna posset. Quod in fine capitis legitur urbiumque corruptum esse non videbatur. III, 11. retinui inciperet. In sequentibus retinui ut adesse Caesarem nuntiaret. III, 13. retinui praesidio. III, 18. reposui concitaverat, uti primum adhi—

« IndietroContinua »