Immagini della pagina
PDF
ePub

sium numero Zosim., III, 35, μῆνας μὲν ὀκτὼ βασιλεύσαντι (sc. mors venit) et Eutr., X, 18, minus accurate 'decessit imperii mense septimo. Et quoniam Zosimi est facta mentio, qui Eunapium descripsit cum aliis locis, tum eo loco, quem commemoravimus, etiam pauca dicemus de Philostorgio qui Eunapium legisse videatur. fuit enim constans usus ecclesiasticis graecis paganorum historias eorumque etiam pervicacissimorum legendi, quam rem cum Rosensteinius accurate demonstravit de nono Sozomeni libro, tum ego demonstrabo opuscolo peculiari paulo post in aedibus B. G. Teubneri proferendo. Sed si accurate quaerimus, cur etiam Philostorgium putaverimus in rebus profanis, quae dicuntur, scribendis hausisse ex Eunapio, causam reperiemus verissimam: quod Theodosii Magni ingenium et naturam aeque condemnavit, ac Zosimus fecit seu potius Eunapius, cuius verba ipsius nonnulla ea de re facta in Suidae lexico conservata sunt. Cf. Mueller, Frg. hist. gr., IV, p. 36, 49. Dicit autem is qui excerpta ex Philostorgio confecit: ταῦτα λέγων ὁ δυσσεβὴς περὶ τοῦ εὐσεβεστάτου Θεοδοσίου οὐκ αἰσχύνεται κωμῳδεῖν αὐτὸν ἐπ ̓ ἀκρασία βίου καὶ τρυφῆς ἀμετρίᾳ, δι ̓ ἣν αὐτὸν ἁλῶναι γράφει καὶ τῷ τοῦ ὑδέρου νοσήματι. Ad quem locum velim lectores conferant praeter ea quae Muellerus, 1. c., commemoravit, Zosim., IV, 50, qui de Theodosio dixit: φύσει γὰρ ὢν ἐκμελής, ῥαθυμίᾳ τε πάσῃ ἐκκείμενος et paulo inferius καθιστάμενος εἰς ἀνάγκην σαλεύειν κατά τι τὰ καθεστῶτα προσδοκωμένην ἀπετίθετο μὲν τὴν ῥαθυμίαν καὶ τῇ τρυφῆ χαίρειν εἰπών cet. Cf. Gueldenpenning, Ifland, 1. c., p. 236 (de veritate eius iudicii). Frustra Sudhausius contendit, ut ea similitudo, quae inter Ammianum et Zosimum (i. e. Eunapium) intercederet, inde orta esset, quod uterque eorum Oribasium medicum illum Iuliani praeclarissimum, qui sibi in bello Parthicо Úпоμνημaτa notaverat, excripsisset. Iure enim Th. Opitz (Ritschl.,

Act. II, p. 260, adn. 83): 'Ei, inquit, sententiae hoc obstat, quod Ammiano et Zosimo etiam de rebus ceterorum principum convenit, Oribasii autem úπóμνημа гes unius Iuliani complexum esse videtur'. Ergo ad Martini sententiam revertamur necesse est, qui multis locis Eunapium Ammiani vestigiis insistere recte iudicavit. Quae cum ita sint, non mirum est, quod quibus locis Sozomenus plus habet quam auctor suus Socrates ecclesiasticus cum Ammiano. saepius consentit. Neque enim dubito, quin id plerumque factum sit eo, quod Sozomenus Philostorgium legerit, qui Eunapio usus est. Quomodo diiudicandum sit de praeclaris illis ecclesiasticorum locis qui ad Ulphilam episcopum pertinent Maroldius Fridericiani collegii 'Gothicus' peculiari libro iam est explicaturus.

Sed restant alia, quae ad Latinos scriptores pertinent. Et primum quidem locus Ciceronianus a me tractabitur, qui legitur in oratione de imperio Cn. Pompei, § 18. Quo loco nunc ex Mommseni auctoritate apud Kayserum ‘etenim illud parvi refert, nos republica his amissis [vectigalia] postea victoria recuperare'. Quamquam in Mss. traditur 'nos publicanis amissis vectigalia postea victoria recuperare'. Quae verba ut rectam sententiam efficiant, tantum abest, ut ne verti quidem possint. Quid hoc loco Cicero sibi voluerit, si quid video, non potest dubium esse. Dixit enim, si ea quae res publica ex Asia cotannis in publicum usum accepisset, perdidisset, postea Mithridate victo recuperasset, tamen facultates eorum, qui in Asia pecunias magnas conlocatas habuissent, non restitui, cum eorum fides et pecunia semel periisset. Quare gravioribus mutationibus, quas

praeter Mommsenum alii conati sunt, non opus est, sed scribendum est, lenissima litterarum mutatione etenim illud parvi refert, nos publicis agris amissis vectigalia postea victoria recuperare'. Sententia, quae desideratur, eo modo efficitur. Iam enim, inquit Cicero, parvi refert, nobis qui rempublicam representant, publicis agris primum bello amissis, sed postea victoria recuperatis vectigalia, quae ex illis agris in aerarium confluunt, denuo comparari, nam eo modo nequaquam restituuntur privatorum et maxime quidem publicanorum res semel amissae. Sic igitur probatur id quod praecedit: humanitatis futurum esse populi magnum numerum civium, qui in Asia provincia pecunias collocaverant, a republica non seiunctum putare. Téveσis quae vocatur corruptelae quamvis antiquae facillime cognosci potest: scriptum olim erat, ut fit etiam in inscriptionibus, PVBL. AGRIS vel PVBL. AGR. quod compendium posterioris aetatis librarius non perspexit ut pro uno vocabulo legeret et in PVBLICANIS corrumperet. Potuit quoque fieri, ut vitium evaderet ex 'publicis agris' minusculis litteris exarato sillaba 'is' postquam casu quodam vel librarii temeritate omissa est, duabus voculis in unum contractis.

Nuper legi secundi Titi Livi c. 30 'Multis, ut erat, horrida et atrox videbatur Appi sententia; rursus Vergini Larciique exemplo haud salubres, utique Larcii putabant sententiam, quae totam fidem tolleret'. Quem locum interpolatum esse viderunt omnes fere qui Livium ediderunt. Sunt enim qui verba 'putabant sententiam' a contextu putent esse removenda, ut quamvis Vergini Larciique sententiae haud salubres fuerint, tam noxia Larcii sententia videatur fuisse, quae totam fidem tolleret. Sunt quidem quoque qui nullam censeant in hoc loco inesse corruptionem, sed interpretandum esse: quamquam Vergini Larciique exemplo haud salubres videbantur sententiae, tamen Larci

sententiam talem esse putabant, ut totam fidem tolleret. At in utraque earum lectionum duplex illa Larcii nominis. repetitio maxime offendit, cum primo loco 'haud salubris' eius sententia nominetur, altero autem multo gravius 'quae totam fidem tolleret'. Id ferri nequit, cum praesertim Appi Vergini Larci sententias, sicut singulae antea enumeratae sunt, ita hoc capite singulas a scriptore recensitas esse contextus facile doceat. Quae cum ita sint, non dubito uncis includere 'Larciique' et 'salubres' mutare in 'salubris', ut illa quam deesse supra diximus, sententiarum distinctio efficiatur. Sed ne sic quidem locus sanatur, sive priorem quam commemoravimus rationem interpretandi sequimur, sive alteram; nam cum scriptor dicat Larcii sententiam, quae totam fidem tolleret, omnino non potuisse accipi, ita ut patres eam prorsus statim reicerent, vocabulum desideratur, quod 'multis' respondeat et 'omnes' significet. Si tale quid deesset, locus de ea sententia deflecteret, quam Livium exprimere voluisse patet: nemini Larci propositum placuisse. Ex 'multis' enim ad ea quae secuntur, nihil liceret supplere, nisi iterum 'multi', quae res eo non mutatur, quod 'utique' particula addita est. Ergo in 'utique' latere puto 'cunctique' saepissime compendio 'cuctique' in Mss. exaratum et pro 'putabant' scribendum esse 'repudiabant', quod ante me etiam ab altero quodam scriptum nuper vidi. Id autem rectissime factum esse propterea pro certo habeo, quod verba 'utique Larcii putabant sententiam, quae totam fidem tolleret' prorsus a latinitatis usu abhorrere videtur. Restat, ut locum qualis a me legitur, infra describam: 'Multis, ut erat, horrida et atrox videbatur Appi sententia; rursus Vergini exemplo haud salubris, cunctique Larcii repudiabant sententiam, quae totam fidem tolleret'.

Legenti mihi deinde permirum videbatur, quod editores initium capitis XL eiusdem libri silentio praeterierunt vel

pauca modo dixerunt, quae interpretationem parum adiuvabant. Nunc enim legitur ille locus hoc modo: 'tum matronae ad Veturiam matrem Coriolani Volumniamque uxorem frequentes coeunt, id publicum consilium an muliebris timor fuerit, parum invenio'. Quid? num putemus Livium frequentem matronarum conventum dixisse 'esse' publicum consilium vel timorem muliebrem? Id fieri potuisse omnino negamus; nam tantum abest, ut ille conventus consilium vel timor quidam 'sit', ut consilio vel timore quodam 'efficiatur'. Quare iam ne caecum quidem loci corruptela, ubi sit, effugerit. Latet enim in 'fuerit' pro quo scribendum est 'fecerit', ut loci postrema particula sic egatur 'id publicum consilium an muliebris timor fecerit, parum invenio'. Sana illo modo evadit sententia: Livium apud scriptores quos adhibuit, non invenisse, utrum illum Romanarum matronarum conventum effecisset reipublicae consilium an timor mulierum.

Regimonti, mense decembri 1881.

LUDOVICUS JEEP.

« IndietroContinua »