Immagini della pagina
PDF
ePub

M. TULLII CICERONIS

OPERA OMNIA.

VOLUMEN PRIMUM

RHETORICUM.

[graphic]

M. TULLII CICERONIS

OPERA OMNIA

EX RECENSIONE

JO. AUG. ERNESTI

QUI ET NOTAS SUAS

ADJECIT.

VOLUMEN PRIMUM

RHETORICUM.

OXONII,

EXCUDEBANT COLLINGWOOD ET SOCII.

Impensis W. H. LUNN, J. MACKINLAY, J. MAWMAN, W. MIL
T. PAYNE, R. H. EVANS, J. FAULDER, Londini;

et J. COOKE, J. PARKER, Oxonii.

MDCCCX.

. John S. Lawrence Estate

gt

5-15-1925
8-Vols.

EM

PRÆFATIO.

IN principio hujus operis, cum ratio reddenda esset instituti mei, et, quid quomodoque efficere studuerim, demonstrandum; ab ea re non alienum fore existimavi, si universe de Critica Ciceroniana dicerem, et velut formam perfecti Critici Ciceroniani proponerem: non quo me talem esse haberique vellem, sed, ut, quam in hac Ciceronianorum librorum recensione normam secutus essem, intelligeretur, faciliusque, munus Critici quomodo in Ciceronis libris administravissem, judicari posset. Speravi etiam, studiosis litterarum latinarum, non modo ad illam ipsam facultatem de talibus rebus judicandi, sed etiam ad bene accurateque scribendum, hanc talem disputationem esse profutu ram. Erit autem hæc tota hujus præfationis ratio bipertita. Primum ipsum perfectum Criticum Ciceronianum informabo; et cum ejus velut exemplari comparabo eos, qui ante me in recensendis Ciceronis libris versati sunt; deinde, ut in singulis operum Ciceronis partibus de editionibus earum dicetur, sic in hoc velut aditu operum universorum de editionibus eo

a

« IndietroContinua »