Immagini della pagina
PDF
ePub

HISTORIÆ NATURALIS

LIBRI XXXVII

CUM SELECTIS PINTIANI, DALECAMPII, SALMASII, HARDUINI, BROTERII,
ATQUE ALIORUM NOTIS ET EXCURSIBUS

QUIBUS ACCESSIT TENTAMEN CHRONOLOGICUM DE GRÆCIS SCULPTORIBUS

AUCTORE EMERICO-DAVID

REGIE ARTIUM ACADEMIE SOCIO, ETC.

PARS SEXTA CONTINENS MINERALOGIAM

CURANTE DELAFOSSE

IN NORMALI SCHOLA NATURALIS HISTORIE PROFESSORE

[merged small][graphic][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][ocr errors][merged small]

NATURALIS HISTORIÆ

LIBER XXXIII.

1. METALLA

ETALLA nunc, ipsæque opes, et rerum pretia di- 1 centur, tellurem intus exquirente cura multiplici modo: quippe alibi divitiis foditur, quærente vita aurum, argentum, electrum', æs: alibi deliciis gemmas et parietum' digitorumque pigmenta: alibi temeritati ferrum, auro etiam gratius inter bella cædesque. Persequimur omnes ejus fibras, vivimusque super excavatam, mirantes dehiscere aliquando, aut intremiscere illam : ceu vero non hoc etiam indignatione sacræ parentis exprimi' possit. Imus in viscera ejus, et in sede Manium opes quærimus, tamquam parum benigna fertilique, quaqua secatur. Et inter hæc mini-, mum remediorum gratia scrutamur; quoto. enim cuique fodiendi causa medicina est? Quanquam et hæc summa

I. 1. Argentum, electrum, æs. Argenti genera, usus et experimenta, Noster indicabit infr. cap. 31 sqq. Quod autem electrum statim mox appellat, non est e succinorum generibus, quæ fusissime demonstrabuntur lib. XXXVII, cap. 11; sed metallum naturale, immo et ante factum, si auro quinta argenti portio addatur; conf. inf. c. 23. Eris metalla peculiariter dicentur lib. XXXIV, cap. 1-5. ED.

2. Et parietum, etc. Parietum quidem, aurum : nam, ut dicetur libri hujus cap. 18: « jam et ipsi tamquam vasa inaurantur. » Digi

tora, gemmæ quo pertinet sci-
tumi iliud libri II, cap. 63, § 5:
« Gemmas etiam et quosdam par-
vulos quærimus lapides, scrobibus
in profundum actis. Viscera ejus
extrahimus, ut digito gestetur gem-
ma quam petimus. Quot manus at-
teruntur, ut unus niteat articulus!»
3. Exprimi. Explicari. HARD.
4. Quaqua secatur, etc. Hoc est,
foditur. Sic Reg. 2 codex, et Pin-
tiani. Recte, quum sequatur sta-
tim indignatio, quod admodum
paucis fodiendi causa medicina sit.
Editi hactenus libri,
cal-
catur,» male. HARD.

[ocr errors]

quaqua

sui parte tribuit, ut minime parca, facilisque in omnibus quæcumque prosunt. Illa nos premunt, illa nos ad inferos agunt, quæ occultavit atque demersit, illa quæ non nascuntur repente. Mens ad inane evolans reputet quæ deinde futura sit finis sæculis omnibus exhauriendi eam: quousque penetratura avaritia. Quam innocens, quam beata, immo vero et delicata esset vita, si nihil aliunde, quam supra terras, concupisceret; breviterque", nisi quod secum est!

[merged small][ocr errors][ocr errors]

6. Illa nos premunt, etc. Par elegantia in eodem argumento Se neca versatus, epist: xciv.p.419°:

[ocr errors]

Aurum quidet et argentum inquit, et propter numquam pacem agens ferrum, quasi male nohis committerentur, abscondit. Nos in lucem, propter quæ pugnaremus, extulimus... nec erubescimus summa apud nos habere, quæ fuerant ima terrarum. » HARD.

7. Quæ occultavit. Horatii scitum illud huc pertinet : « Aurum irrepertum, et sic melius situm Quum terra celat, etc. » Od. lib. III, 3, vers. 49. HARD.

8. Ut repente mens ad inane evolans. Superfluit prima vox ex vet. cod. PINT. Illa quæ поп паscuntur repente. Qua tam leute

natura gignit, ut illa ægre, non
sponte parere videatur. HARD.
Illa quæ non nascuntur repente. Mens
ad inane evolans reputet quæ deinde
futura sit finis... exhauriendi eam :
quousque penetratura avaritia. Sic lo-
cum hunc refinximus ductu codicis
Reg. 2, et ejus quem Pintianus ha-
buit, totidem plane syllabis apici-
busque litterarum integra fide re-
præsentatis interpunctione ita
servata, ut sua orationi sententia,
neque, ut prius, impedita consta-
ret. Sic enim typi interpolati ha-
bent: Illa quæ non nascuntur: ut
repente mens... quousque penetret
avaritia. HARD.

[ocr errors][ocr errors]

9. Mens. Mens in cælum se paulisper efferens secum reputet, quis sit finis futurus umquam exhauriendi tellurem et quousque penetratura sit avaritia. HARD. Mens ad inane. Inane pro cælo, aere, familiare præsertim poetis, ac Plinio. Per inania, magnum inane, Maro: Lucretius, fundum inane, sæpe dixere. I.

D

"

[ocr errors]

pro

10. Breviterque, nisi quod secum est. Reg. 2 et Colb. 3, «haberetque non nisi quod secum est, forte elegantius. H.- Sic quoque Bro

terius scribendum censuit. ED.

II. Eruitur aurum, et chrysocolla juxta, ut pretiosior videatur', non natura. Parum erat unam vitæ invenisse pestem', nisi in pretio esset auri etiam sanies3. Quærebat argentum avaritia boni consuluit interim invenisse minium, rubentisque terræ excogitavit usum. Heu prodigiosa ingenia! quot modis auximus pretia rerum? Accessit ars picturæ ad aurum et argentum, quæ cælando cariora fecimus. Didicit homo naturam provocare. Auxere et artem vitiorum irritamenta. In poculis libidines cælare juvit, ac per obscenitates bibere. Abjecta deinde sunt hæc, et sordere cœpere et auri argentique nimium fuit. Murrhina et crystallina ex eadem terra effodimus, quibus pretium

D

II. 1. Ut pretiosior videatur, non, etc. In Reg. 2, ut pretiosior videatur nomen natura. » Colb. 3, ⚫ videatur, non natura. Sane sincerius: ut sit sententia, pretiosiorem videri chrysocollam vicinitate auri, quam natura sua, quum nihil aliud sit quam auri sanies. Libri hactenus editi, «ut pretiosior videatur nomen ex auro custodiens. At illa, « ex auro custodiens, nulli MSS. habent. H. Eruitur aurum, etc. Quod nos hodieque Aurum nativum appellamus, ab omni ævo notum; neque est quod in eo diutius immoremur. ED. 2. Vitæ invenisse pestem. Aurum. Mox auri saniem chrysocollam vocat, ut est. HARD. De chrysocolla fusius Noster agit infra, cap. 26. ED.

[ocr errors]

-

[blocks in formation]

A

que cælando carius fuerit. » Ev.

4. In poculis libidines. Juvenalis, Satyr. II, vers. 95 : « Vitreo bibit ille Priapo. Elegans in primis in eam sententiam est OEnomai epigrainma, lib. IV Anthologia, 18, de Cupidine sculpto in caucalio : Εν κυήθῳ τὸν ἔρωτας τίνος χάριν; ἀρε κατὸν εἴνῳ Αίθεσθαι κραδίην· μὴ πυρὶ уε In cyatho cur sculptus Amorvino ardeat ut cor. Est satis ignem igni quis furor adjicere estampridius in Elagabalo, pag. 107: «Vasa deinde centenaria argentea sculpta, et nonnulla schematibus libidinosissimis inquinata.» HARD.

.

5. Murrhina et crystallina ex ea. dem terra effodimus. Produnt hæc verba perspicue murrhina vasa e pretioso olim facta lapide, quum effodi ex æquo cum crystallinis monet. Sic crystallina simul ac murrhina jungit Mart. Ep. LXXXII, lib. II; Julius Capitol. in M. Antonino, pag. 29, aliique. Myrrhina et onychina, Ælius Lamprid. in Elagabalo, pag. 112. Unde intelli

I

« IndietroContinua »