'Expende Hannibalem; quot libras in duce summo
'Invenies? hic est quem non capit Africa Mauro
'Percussa Oceano Niloque admota tepenti,
'Rursus ad Æthiopum populos altosque elephantos.
'Additur imperiis Hispania: Pyrenæum
'Transilit. Opposuit natura Alpemque nivemque :
'Diducit scopulos et montem rumpit aceto.
'Jam tenet Italiam: tamen ultra pergere tendit :
""Actum," inquit, "nihil est, nisi Pœno milite portas
'Frangimus et media vexillum pono Suburra."
'(O qualis facies et quali digna tabella,
'Quum Gætula ducem portaret bellua luscum !)
'Exitus ergo quis est ? O gloria! vincitur idem
'Nempe et in exsilium præceps fugit, atque ibi magnus
Mirandusque cliens sedet ad prætoria regis,
'Donec Bithyno libeat vigilare tyranno.
'Finem animæ, quæ res humanas miscuit olim,
'Non gladii, non saxa dabunt, nec tela; sed ille
'Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor,
'Annulus. I, demens, et sævas curre per Alpes,
'Ut pueris placeas et declamatio fias!'
JUVENAL, Sat. X. 147-167.