Immagini della pagina
PDF
ePub

gandae Ciceronis editioni praeluderem *). Periculum igitur laboris eius feci, quem Niebuhrius quum iam ante in Conspectu orthographico suo de genuina Tullianae scriptionis forma passim monuisset, si quis in se suscipere vellet, iucundum opus, quamvis omnibus numeris non absolutum, effecturum dixit **).

Comm. de pronomine tertiae personae is ea id, cuius potissimum conf. Praef. et p. 64. Qua genuinae scripturae mature a librariis corruptae observatione totum hoc antiquorum scripta tractandi genus criticum cummaxime nititur et regitur, eam Orellius suo calculo comprobavit, quamquam noluit eam in edendo Tullio sequi, his usus verbis ad Remp. I, 5. p. 416:,,Certum est enim vel ex Cdd. ipsis, vel ex locis apud Nonium, Charisium, Priscianum laudatis, post secula III et IV unumquemque scriptorum librariorum id sibi arbitrii sumpsisse, vetustiora ut exemplaria deserens suae aetatis usum in loquendo, pronuntiando scribendoque sequeretur." Quam sortem quum scripta quaeque ex saeculis remotis ad nostra tempora propagata perpessa sint, eidem eo magis obnoxia fuisse exempla ea dicemus, quae nonnisi scriptionis ope multiplicari potuerunt, quo maiorem depravationem, vel ut alii dicere malunt, emendationem animadvertimus etiam nonnulla eorum subiisse, quae typis descripta sunt, veluti nobile illud Lutheri nostri bibliorum exemplum.

**) Ad Cic. or. fragm. p. 55. „Atque si fieri quidem posset ut colligendis cunctis antiquissimae scriptionis vestigiis, quae certe plurima supersunt in horum codicum praestantioribus, eam quam Cicero secutus est rationem inveniremus, iucundum fore arbitrarer illam in eius libris edendis adhiberi: profecto enim verum est quod ille, quem iam allegavi, Cornutus dicit, antiquam scripturam in antiquorum libris observandam esse. Vereor tamen ne in multis usum Ciceronis nihilominus ignoraremus quamquam haud parum lucis ex his membranis effulsit; et ne in edendis universis oratoris scriptis satius sit eam orthographiam tenere quam antiqui Grammatici emendatores stabiliverunt, quae tamen ipsa in editionibus minime obtinet." Et ipse lubentius tenuissem, si quae emendata ista grammaticorum orthographia esset, certius constaret idque per ipsius libri Vatic., ut de ceteris palimpsestis nihil dicam, secum mirifice dissidentis conditionem licuisset. Atque idem Niebuhrius p. 110 ad pleraque, quae in illis antiquioris notae codd. exhibeantur, idiomata ait se non haesitaturum librorum Ciceronis scriptionem conformare. Recte si modo quid verum in iis, quid falsum, quid Tullianum, quid posterioris aetatis, dignoscendum antea esse nobis concedatur, id quod iam talis viri auctoritate confisi, facere pro viribus instituimus. Ceterum idem quod Niebuhrius etiam Heinrichius optasse videtur, quum in sua horum de rep. librorum ed. p. 155 adnotaret: „Atque utinam tandem docta opera colligatur in unum, quidquid, post Manutium et alios, animadversionum novarum de orthographia tum ex Codd. mss. vetustioribus, tum ex inscriptionum plus accrescente indies mole redundabit, ut ante omnia parata sit nobis locupletissima copia rerum, et materia sufficiens certioribus demum praeceptis inde hauriendis." Ad probanda ea, quae de fluctuatione scripturae in MSS. Pabstio quoque notata Varr. lect. cod. Arnstad. Somnii Scip. p. 4, nisi alia auxilia adsumantur, ad certas normas non dirigenda modo asserui, exempli gratia, ne longius abeam, provocare licet ad nuperam Taciti editionem cura Orellii vulgatam, qua tandem effectum ut de codd. Mediceorum scriptura accuratius quam antehac nunc liqueat. Qua nova codd. collatione diligentissime a Baitero instituta iam constat, tantum esse in eadem voce scripturae fluctuationem, ut editori in constituendo verborum contextu, si ipse fluctuavit, quod

In quo labore persequendo, ne Ciceroni quae vel ab eius consuetudine aliena vel non satis certo stabiliri possent, intrusisse imprudenter arguerer, in restituenda auctoris manu timidior quam audentior malui existimari *), quamquam praevideo fore, qui etiam in hac operis mei parte fide librorum me abusum esse dicant.

Minime vero ego primus fui, qui de contextu Ciceronis ad pristinam scribendi enuntiandique formam revocando cogitarim. Et olim et nostra aetate fuerunt, qui in eodem lapide volvendo vires suas exercerent, veluti, ut in huius aevi memoria consistam, Beierus, Madvigius, Wunderus, alii, colorem antiquum reduxisse iam sibi visi, quum in paucis aliquot, ut dixi, formis reponendis elaborarent, in quibus etiam quaedam repertae, quae a Tullii Latinitate prorsus ahborrerent, ut ec pro ex iu verbis compositis: qui suo exemplo potius viam rectam monstrasse,

inumeris locis factum censor eius Mützellius ostendit, (Zeitschr. f. d. Gymnasialwesen, II), ignoscendum sit. Huius inconstantiae caussa non tam ab incuria editoris quam a fastidio eius laboris repetenda videtur, quem impune nemo antiquum opus editurus a se detrectare potest, ut scripturam in codicibus traditam ad scribendi consuetudinem non modo saeculi, sed etiam scriptoris, quod vel in Tacito maximi momenti est, usu receptam exigat: in qua quaestione a librorum quidem fide proficiscendum, sed ea ita utendum, ut contendamus cum ceteris scripturae monumentis atque, instituta omnium artis subsidiorum comparatione, quo scribendi vel etiam dicendi genere scriptor quisque usus sit indagare studeamus. Ac hac demum tractandi ratione sperare licet ut de iis ipsis discrepantiis in uno eodemque libro Ms. oblatis iudicium feramus certum. Quis enim scriptorem in eodem opere promiscue dis, diis et deis posuisse, sibi persuadeat, id quod Mediceus in Annalibus secum ipse dissidens suppeditat quodque Orellius patienter suis locis repetiit, hac de caussa non immerito a Mützellio notatus p. 209? Sed quominus alia innumera eiusdem inconstantiae exempla congeram, otium fecit mihi docta illa Mützellii censura laudata, cuius qui rationem habuerit, non dubitabit mecum statuere, orthographiae Taciteae nunc fundamentum quidem aliquod iactum, auctor vero ipse quibus potissimum formis usus sit, adhuc in obscuro relictum esse. Fundamentum vero quum dico iactum iam esse, id eo sensu accipi volo, in ipsa varietate unius eiusdemque vocis vestigia sincerae scripturae plerumque contineri, dignoscenda aliorum adminiculorum ope, quae quum ex sermonis Latini indole et usu, tum ex aequalium monumentorum fide repetenda sunt. Ea enim codicum paullo antiquiorum conditio est, ut quum turpissima interpolatio in eluendo antiquae scripturae colore grassata fuerit, nullus tamen librarius tam diligens fuerit, quin in nefando suo opere hic illic remitteret et scituris archetypi specimina relinqueret. Unum tangam. Si quae de scriptura verborum cum ex et exs compositorum in Tullio statuimus vera sunt, nonne eadem etiam ad Taciti consuetudinem recte pertinere iudicabuntur, quam Medicei codd. servarunt exhibendo exsolescere, exsuere, exsuviae, in vitiis a Mützellio p. 208 relata? Haec non pro certis affero, sed quod digna videantur altiore indagine. V. ad I, 1. p. 5. Addamus DEILEXSERAT ex inscr. iambica in Zeitschr. f. d. Alterth. 1846. p. 304.

V. Comm. de pronom. p. 67.

quam quod in mira hominum quorundam non indoctorum obstinatione inflexibili pernecessarium fuisset, firmis fundamentis rem munivisse mihi quidem videntur. Atque eiusdem rei experimentum in Vergilio nuperrime Wagnerus facere eo ipso tempore instituit *), quo commenta mee prelo submissurus eram, cuius viri eximii exemplo in consilio meo persequendo confirmatus quidem fui animo, sed quae erroris pericula ipse subiturus essem simul cognovi. Nam Wagnerus ab iis scribendi rationibus, ut videtur, cum maxime profectus, quae in Orthographia Vergiliana exposuisset, in quibus vereor ut satis diligentem se in dignoscendis singulorum idiomatum proprietatibus praestiterit, ita ut magis antiquorum scripturam, quam Vergilii aut certae alicuius aetatis consuetudinem constituisse existimandus sit, quum antiquo usui quidcunque convenire ratus fuit, Vergilio suo intulerit: accidit ut in poeta suo restituto nonnulla nunc reperiantur, quae Marone aut antiquiora, veluti triboli **), aut posteriora, ut scaena, proscaenia, de quo alibi dicam, esse videantur; quo de errore cum viro doctissimo haud magnopere expostulandum, quum ob difficultatem ipsam in re nova constituenda permagnam, tum quod scripturae pervestigatio, si in quopiam scriptore impedita est, in Virgilio eo impeditior videtur, quo aetas eius in ea tempora certius incidit, quibus scribendi consuetudo superioris aevi tantas subiit mutationes, ut Augusti aetate quid usu ex aevo proxime elapso receptum manserit quidve repudiatum sit, an umquam satis exploretur dubitari possit. Neque mihi nunc idem opus in uno Cicerone aggresso sperare licet, ad finem me rem perduxisse, non ab uno homine, sed iunctis plurium viribus demum aliquando ab iis absolvendam, qui totum hoc elucubrationis genus cum fructu tractari mecum statuant. Nonnulla quidem novavi vel renovavi, nec tamen tantum quantum animus ferebat. Alia non nova, sed pertinacius a quibusdam reiecta, firmare studui. Multa sciens reliqui intacta, partim quod non satis mihi adhuc de iis liqueret, partim ob reverentiam exempli Vaticani ***): alia, quorum de ratione ego quidem desperarem. Horum ex genere, ut singulatim unum afferam, intricatus si quis unus locus. est de assimilatione consonantium in compositione verborum: quae quum tota apta sit vel ex natura consonantium collidentium ipsa, vel ex sono collisarum, apparet, tametsi assimilandi ratio certis

[ocr errors]

*) Verg. Maronis carmina breviter enarravit Wagner. Lipsiae 1845. Georg. I, 153. et III, 385.

Veluti cur, cuius loco Müllerum memini in Varrone suo reponere quor, fortasse Ciceroni quoque vindicandum, etiam Lucretio vindicatum a Forbigero ad I, 175., quod quum olim a qua re derivari perperam soleret (v. Schmidt De pronom. p. 97), nunc probabilius contractum ex cui (quoi) rei putatur ab Handio et Klotzio Jahrb. f. Philol. T. XL. p. 20. Atque certe quur scribitur ap. Inc. in Maii Auct. class. T. VI. p. 580.

[ocr errors]

legibus subiecta esse debuerit, in usu tamen eorum praeverbiorum ipso multa scribentium arbitrio relicta fuisse, ita ut de aliqua saeculi, vel singuli alicuius scriptoris consuetudine legis instar constanter servata cogitari nequeat. Haec vero universe dicta accipe: nam non praeterit me, esse quasdam loquelas, in quibus pro saeculorum diversitate et indole vel etiam communi de consuetudine quasi de composito veteres quandam usus aequabilitatem secuti esse videantur, veluti in retinenda n ante p, in imperium et similibus, etiam ante m*): Sed ne in his quidem una lex observatur. Ac tametsi putare fas est, quo remotioris antiquitatis monumenta essent, eo integrius primitivam litterarum naturam ea servasse, quod v. c. Bachium commovit, ut Tacitum, utpote antiquitatis sectatorem, praeverbiorum formas, ubi fieri posset, immutatas posuisse censeret **): tamen refragantur innumera litterarum exempla scripta et inscripta, quibus antiqua consuetudo promiscuo usu servata est. Rursus a perantiquo iam tempore assimilationis usum minime abhorruisse, ostendit lapis circa a. u. c. 655 incisus ***), i in quo adeo in concursu VOcum ab et vobis exaratum af pro ab. Quid? quod Cicero ipse Orat. 48 suffugit et subfugit, summovet et submovet iuxta agnoscit, ita ut quemadmodum res nunc quidem habet, frustra egisse videantur ii, qui in certis assimilationis legibus constituendis allaborarunt, veluti Wagnerus Orthogr. Vergil. eiusque censor Lerschius ), aut qui, ratione neque temporum diversorum neque ipsorum verborum satis habita, assimilationem tantum non omnibus locis ab antiquis cooptatam fuisse statuerunt, ut olim cum Lindemanno Pinzgerus ††). In hoc rei statu ancipite quem ducem in edendis his Ciceronis libris sequerer haesitanti, tutis

*) In titulis Augustei aevi ap. Seidl Epigr. Excurse I. p. 7 et Gerhardii Archäol. Zeit. 1846. No. 47. p. 373 legitur INMVNITATE, INPONERE, CONLOCARE; item in alio Valentiniani imp. aetate inciso ap. Maium Comm. praev. de Symmacho p. xxiv ed. Rom. retinetur INPLEVERIT, INPETRABIT, una cum ADPOSITA, CONLOCARET, INLVSTREM. Atque n ante p immutatam servare codd. perantiquos Vatic. or. pro Flacco et pro Fonteio ad Ciceronis fragm. adnotavit Niebuhrius p. 110, idemque etiam in Mediceo Taciti locis tantum non omnibus fieri, colligitur ex Mützellii Censura ed. Orellianae I. p. 205. Quam scribendi rationem in hac editione librorum de rep. admisissem, nisi reprobatam a Codice viderem, utramque formam promiscue exhibente.

**) Zeitsch. f. d. Alterth. 1833. No. 107. p. 848. Cod. Med. sibi minime constare, ex Mützellii Censura 1. 1. docemur.

***) Post alios repetiit Eggerus Lat. serm. rel. p. 358, de hac ipsa scribendi ratione conferendus p. 254.

+) Zeitsch. f. d. Alterth. 1845. p. 348. Lerschio immutatam formam adficere bonae Latinitati unice vindicanti_confitendum quidem est favere Vaticanum nostrum, adficit et adflictos I, 44, adfixi I, 17 exhibentem; favere etiam codd. Vatic. or. pro Fonteio et pro Flacco, teste Niebuhrio p. 110.

++) V. Seebodii Bibl. cr. 1825. No. 4. p. 480.

simum mihi interim visum est, re integra relicta, Codicis scripturam fideliter exprimere, cuius de ratione quo minus enucleatius dicam otium mihi fecit Freundius ad Milon. p. 26 seq.: qui postquam non ita evidentia neque certa esse argumenta et testimonia sibi videri pronuntiavit, quibus quid Cicero scripsisset se aliquando monstraturum Wunderus ad or. pro Planc. p. xv pollicitus esset, haud magis eam legem, quam Müllerus ad Varronem de L. L. p. xxxvIII, quippe ex ipso praeverbiorum significatu aptam commentus esset, monumento rumfide corroborari recte monuit. Hanc sententiam suam vir diligentissimus exempla eius usus mire discrepantis cuncta ex his de rep. libris afferendo ita firmare studuit, ut quandoquidem omnis scripturae cognitio, ut ait, ex solis codicibus petenda esset, quod ego quidem aegrius concesserim, ipsa eorum inconstantia rem in medio relinquere, h. e. in auctoritate optimorum quorumque codicum reponere iuberemur. At hoc non est litem componere, sed ampliare. Salva res est, si quidem de unius codicis ipsa vetustatis laude commendati et probati scriptura agitur: sin vero plurium neque admodum vetustorum, scripturae quidem ratione, ipsa autem contextus praestantia haud multum inter se dissidentium copia datur, duce deIstituti certo fluctuabimus.

Uno hoc exemplo ostendere studui, si nollem temeritatis incusari, in medio quaedam pro infirma eius doctrinae ratione mihi relinquenda fuisse. Itaque quod primo apud me, constitueram, ut quae ad orthographiam Tullianam pertinentia nunc per totum opus meum sparsa leguntur, iusto ordine disposita una comprehenderem, id omittere satius duxi, non defore ratus, qui totum hunc locum planius, quam id pro viribus meis fieri potuit, aliquando expolituri essent.

II.

DE CODICIBUS MSS. LIBRORUM DE RE PUBLICA.

Subsidia codicum, quibus usus sum, duplicis generis sunt. Pertinent enim aut ad operis fragmenta ea, quae per Maii industriam ex libro Vaticano vulgata sunt, aut ad Somnium Scipionis, iam antea omnium manibus tritum. Illorum constat, si excipias quae scriptorum grammaticorumque testimonia suppeditarunt, unicum fontem esse codicem Vaticanum, cuius de conditione et ratione quae scitu digna sunt, ea Maius occupavit, liber eius quum omnium in manibus sit, hic non repetenda: qui tanta explanavit rem diligentia, ut secundis curis pauca relicta sint, gravissimi tamen ea, si quid video, momenti. Et spectant quidem ea ad aetatem codicis Vat. definiendam; in qua quaestione profliganda multum quidem operae Maius insumpsit, nihil tamen, si ipsi libuerit veritatem confiteri, in hoc lapide movendo profecit.

« IndietroContinua »