Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

re

vera

[ocr errors]

revera

[ocr errors]

curis Codicis scriptura nunc ita exhausta sit, nihil ut relictum sit, dubitari posse propterea quod quae ipse olim adnotavit“), immutata nunc repetierit: „Manifesta enim menda, quae vetus manus iamdiu sustulit, commemorare scrupulose et lectoribus numerare quid demum interest ? " Haec putanti non potest non suspicio nasci, ne etiamnunc sint, quae olim censuit Freundius **), novam atque accuratiorem investigationem codicum tam huius de rep. operis quam ceterorum Tullianorum a docto Italo editorum quam maxime desiderari : haud exiguum enim esse locorum numerum, in quibus attentius legenti magna iniiciatur du. bitatio, num ea scripta sint, quae in editionibus Maii exhibeantur. Nihil autem in his antiquae scripturae documentis vile neque spernendum, quum praesertim quae pro vitiis saepe habita sunt, ea ad genuinam inanum scriptoris restituendam saepe ducere, vel etiam illibatam referre, quum ab aliis passim probatum sit, tum multis locis iam ex ipso Vaticano de rep. libro satis superque nunc constare existimem. Quantulacumque autem incrementa ex repetita lectione Maii opus Tullianum acceperit, non quid praestari potuerit, sed quid reapse a viro cgregio praestitum sit, reputantes in acceptis grato animo ea referre debemus. Multi iam ab eo inde tempore, quo ultimam Maius operi manum admovit, anni praeterlapsi sunt, neque ullus, quantum sciam exstitit, qui inchoatam, nec tamen pertex

licet contentis doctissimorum hominum studiis nominibus expolitam multis, telam retexere institueret. Itaque munere meo professorio quum de aliis libris Tullianis, tum etiam de his politicis scholas habendi quinque abhinc amplius lustris ansam identidem praebente, quum intelligerem, ab editoribus praesertim in parte operis critica recte tractanda alia relicta, alia secus ac vel auctoritas Codicis vel consuetudo loquendi scribendive Tulliana postularet, constituta esse,

mature consilium cepi virium quantum in me esset ad novam eorum librorum editionem adornandam applicandi. Cuius consilii, quod qua potai sollertia in hoc opere persequi studui, ratio statim in limine reddenda videtur, scilicet ut in proposito absolvendo de iusto modo non ubique observato ne reprehensuris occurram : de utroque enim mecum expostulari posse video. Etenim in tractanda amplissima materia, quam hi libri Tulliani suppeditant, nc in avia omnia abriperer, quum certis intelligerem laborem meum finibus circumscribendum esse, haud inutile opus me suscepturum putavi, si in profliganda ea parte me continerem,

*) Ad I, 9. **) Ad Milon. p. 11 sq.

quae in refingendo scriptoris contextu consistit: a quo proposito si bic illic recessi, ea quae ex alio genere commenfariis mei admixta sunt, ab ipsa rerum, quae ad exspatiandum invitarent, tum copia, tum gravitate confido excusatum iri. Partem vero inprimis criticam quam diligentissime retractandam ut susciperem, adductus sum non tam quod ad verba scriptoris restituenda parum adhuc collatum esset, (immo naviter nec sine fructu homines amplissimi doctissimi vires exercuerunt suas), sed quod immanem variantium lectionum molem repetitis virorum doctorum curis subinde excrevisse viderem, qua quid probum quid falsum esset difficile dignosci posset, quaque tandem quod ipse liber Vaticanus ferret, obrui iamiam inciperet: nam co res iam devenit ut, primitiva Codicis scriptura saepe oblitterata , eius in locum , ne memorata quidem exempli Vatic. discrepantia, ab editoribus pro arbitrio cuiusque haec vel illa scribendi forma Tullio intrusa sit. Quid? Tam multa, quae vel argutius excogitata vel dubia sint, vel quae integram Ciceronis scripturam sincere in Codice traditam obscurent, attente rem consideraturus deprehendet contextui ipsi illata, ut ex semetipso Tullius exsulasse paene videatur. Ad fontem igitur reversus illum limpidum, ex quo quum curiosius haurire coepi, minime spretis rivulis iis, qui in ceteris eiusdem generis palimpsestis continentur, intellexi, in horum codicum scriptura recte explorata hodienum adesse ipsius

Tullianae vestigia certissima, quamvis involucris saepe occulta , quibus ope aliorum adminiculorum, quae in reliquis sermonis Latini monumentis constant, sperare liceret fore ut multo certius quam id fieri posse adhuc a scientissimis iudicatum fuisset, elocutio Tulliana enodari quiret. Itaque non id tantum spectavi in vulgando hoc opere, ut exemplo aliorum editorum non solum quae hactenus a VV. DD. praestita essent, sparsa saepe ea, nec aditu facilia, congererem diligenter et diiudicarem deque memetipso, si quid ad emaculanda vitia aliqua conferre possem, adiicerem, sed etiam orthographiam Tullianam explorarem, explorataeque contextum aceommodarem: qua de re infra dicendum erit explicatius. In adnotandis autem Ciceronis libris quum res ipsa postuļare videretur, ut quae ad cos emendandos collata essent, paucis exceptis, quae nemo desideraret omissa, commemorarem omnia, his tamen finibus laborem meum circumscribendum putavi, ut ex ampla Moseri adnotatione ea tantum repeterem quae alicuius pretii essent aut auctoris nomine commendarentur, eorum vero, quae post eiusdem viri clarissimi, de Cicerone suo optime meriti, curas vulgata essent, omnia studiose colligerem subnotaremque. In Maii: veró ed. altera , quidquid novarum lucubrationum accessit, sive in adnotatione critica sive in commentariis subiectis, ex re visum est in meam pace editoris illustris omnia et ad verbum quidem descripta transumere , una cum iis prioris ed. particulis, quae ad Codicis accuratam cognitionem pertinerent. In contextu denique exhibendo Tulliano hanc legem mihi scripsi ut Codicis scripturam, ubi fieri poterat exprimerem intemeratam, mutatae rationem in notis redderem: a qua lege religiose quam potui a me observata memini in diphthongo tantum pro i longa finali scribenda me deflectere, quod ipse monui in exordio libri"), ita ut si qua alia adnotare neglexi, id me invito factum esse putetur. Sexti libri partem eam, qua Somnium Scipionis continetur, novo examini subieci, subsidiis non spernendis tam iis quae iam ante me alii in auxilium advocarunt, quam novis, de quibus infra dicam, adiutus. Denique in fragmentis, quae alii scriptores passim citant, disponendis iustoque loco suo adiudicandis, mecum si quis acrius agere velit, maiorem, quam a me praestita est, cucam fortasse desideraverit. Quod vero eam plerumque fragmentorum ordinationem exhibuerim, quam viri ante me longe sagacissimi constituerunt, id eam ob caussam faciendum mihi putavi, quod quum omnis hic labor intra probabilitatis fines exercendus esset, atque cardo rerum in eo potissimum verteretur, quid probabili probabilius videretur, in hoc ancipite veritatis statu lectorum commodo quam maxime consuli videbatur, si a vulgato contextu quam minimum recederem. Postremo quantum ad externam contextus a me exbibiti speciem attinet, notandum, in describendo eo ita me versatum esse, ut scripturam cod. Vaticani litteris maioribus, fragmentorum aliunde comparatorum disertoque testimonio grammaticorum librariorumve ex his libris Tullianis laudatorum minoribus, et si dubia horum auctoritas esset vel ubi non ipsa Ciceronis verba, sed vis tantum eorum ad nos pervenisset, id quod in multis ex Augustino maxime locis accidit, item minoribus, sed inclinatis, quae dicuntur, exprimendam curarem.

manus

[ocr errors]

*) Obiter notemus, illius usus vestigia etiam in Velleii Pat. codice reperiri, monente Orellio in huius scriptoris ed. a se curata p.x. Praeterea ex inscriptionibus addamus HEISCE MAGISTREIS in eiusdem Anal. epigr. p. 46: qui titulus a. u. 648 inscriptus est. De origine ipsa diphthongi pro i longa in genitivis verborum decl. 2 scriptae ex sanscrita genitivi forma sj - a (s) scilicet repetenda, quam coniecturam nuper proposuit Fritschius Diss. schol. Wetzlariensi de casuum obliquorum origine et natura deque genitivi singularis ... conformatione, Gissae p. 5, eam breviter admoneo vel hoc nomine laborare, quod eius diphthongi scriptio non ad solos genitivos, qualis est quos affert, populei , liberci, ostiei, sed ad omnes loquelas, quibuscunque vocalis i longae sonus rcperiretur, atque in media ipsa voce, pertinet.

Sed ex

Erat in proposito contextui Ciceronis subiungere commentarios eos, qui in Somnium tum a Macrobio tum ab Eulogio Favonio conscripti sunt, quorundam subsidiorum, quae comparare mihi contigerat, ope subinde refictos : ad quem laborem suscipiendum eo magis instigabar, quod Ludovicum de lan, quem de editione aliqua Macrobii vulganda meditari noram, ad solos Saturnaliorum libros operam suam constrinxisse in comperto nescio unde habebam. quo per ipsum virum humanissimum, quem ea de caussa per litteras adieram, certior factus sum, non solum Saturnalierum sed etiam Commentariorum editionem, longo ex tempore praeparatam, eum moliri, abiecto consilio meo, in scriniis quidquid servabam ex MSS. enotatum cum Iano, subsidia haec, si tanti viderentur, in usum suum adhibituro, communicare malui. Hic vero, quo est erga me benevolo animo, Macrobii sui quantum tum typis descriptum esset, rursus meum in usum transmittendum illico curavit: cuius in fronte quum ipsum Ciceronis Somnium collocatum esset, ex Macrobii scilicet Codd. emendatius descriptum, eo exemplo venia mihi data ita certe utendum mihi ratus sum, ut commentariis meis dudum absolutis varietatem contextus iusererem et ex ipsis codicum notatorum lectionibus eas transcriberem, quae animadversione praecipue dignae viderentur: quod si rarius, quam exspectari posset, factum aliquis queratur, is modeste mihi agendum fuisse in re aliena velim reputet; praeterea quum uniuscuiusque codicum a lano adhibitorum rationem et auctoritatem ignorarem, prudenter in singulis notandis et eaute mihi versandum esse intellexi. Ceterum valde gavisus sum, quum contextum Somnii a me constitutum cum Ianiano in plurimis consentire animadverti. Restat ut Guil. Frid. Otto, collegae meo doctissimo, de me in absolvendo hoc opere multis nominibus merito, gratias persolvam maximas: qui quum hoc labore me occupatum sciret, non solum observationum in libros hos Tullianos a se conscriptarum fasciculum septem abhinc annis ultro mecum perhumaniter communicavit, quas editioni meae, venia ab auctore impetrata, integras inserere non dubitavi, sed etiam opellam meam et mirifica, qua in paucis pollet, sermonis Latini, praecipue Tulliani scientia liberaliter me adiuvit. Neque iustae laudes gratesque debitae Alberto Lion, Phil. Dr. Gottingensi, invidendae sunt, qui in munere correctoris perfungendo quam diligentiam in Cornuto meo olim praestitit, eandem etiam in Cicerone probavit summam; neque in hac provincia sola consistere voluit, sed praeterquam quod quae in administranda ea subinde in mentem ipsi venissent, benignc mecum communicavit, minime spernenda, idem indicem quoque conficiendi laborem molestissimum in se suscipere non recusavit, quo tam de me quam de iis, qui hoc libro uti velint, insigniter promeritus est.

His universe praemonitis, quae restant in ipso operis limine monenda , quorum partem in superioribus leviter tantum attingere licuit, ea nunc ita absolvere constitui , ut quaeque singulis capitibus comprehendam.

I.

DE ORTHOGRAPHIA TULLIANA.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Arduum et invidiosum me opus aggressum esse, quum ad ipsam consuetudinem, qua Tullius in scribendo probabiliter usus esset, librorum de rep. fragmenta exigere et typis exprimere in me susciperem, haudquaquam me fugit: neque tamen eam laboris mei partem nova aliqua comminiscendi pruritu excitatus subii, sed quod necessitatem. edituro mihi scriptum Tullianum impositam defugere haud scirem. Etenim circumspicienti mihi regulam, ad quam contextum Tullianum refingerem, quum ob ipsam discordiam, qua Codicis scriptura laborat, praeceptum eorum cohiberer sequi , qui probatiorum librorum ad fidem exprimenda esse scriptorum verba declamant, quumque praeterea in ipsa discordanti scripturae ratione indicia genuinae a librariis obtritae manus certissima deprehendisse mihi viderer: viam hactenus utplurimum ab editoribus calcatam deserere coactus fui, rationem eorum rei minime satisfacere ratus, qui revocando aliquot genuinas formas, quales genitivi in i, vel scriptura o pro u in geminatis VV aliaeque eius generis paucae sunt, ad antiquum scribendi genus Tullianam elocutionem conformasse sibi videantur. Hoc scripturae genus mixtum, in quo nova antiqua iuxta ita ponuntur, ut vestis versicoloris speciem prae se ferat, quum parum placeret, intellexi aut sequendam esse rationem eorum, qui contexta Tulliana ad quoddam novitium scribendi dicendique genus pro suo quisque arbitrio exigere solent, commentitium vero illud, neque ulla auctoritate firmatum, aut totam rem retractandam et usu Ciceronis, quantum fieri posset, pervestigato, ad huius normas contexta refingenda esse. Hac igitur via, quae quamvis periculosa atque etiam aerumnosa, sola tamen solidiore harum litterarum studio digna visa est, ingressus, quibus adminiculis rem absolvi posset, quibusque rationibus eam regi deberet, explicare atque explicando quidem uno loco grammaticali rei experimentum facere nuper studui, ut ea de re hic exponere supervacaneum sit, quum praesertim omnia ista a me non alio consilio a me monita simul dixerim, quam ut iis huic a me vul

« IndietroContinua »