Immagini della pagina
PDF
ePub

1

DE

RE PUBLICA

LIBRORUM FRAGMENTA

RECENSUIT

ET

ADNOTATIONE CRITICA

INSTRUXIT

FRIDERICUS OSANNUS.

GOTTINGAE

PROSTAT IN LIBRARIA DI ETERICHIANA.

MDCCCXLVII.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][graphic]

PRAEFATIO EDITORIS.

Ciceronis de re publica librorum fragmenta qui primus in cod. Vaticano a se reperta in lucem dedit, singulari casu factum est, ut qui ultimus nunc ediderit, idem sit Ang. Maius, non modo cura ea, quam his libris orbi litterarum restituendis impendit, sed alacri studio illo quascunque litterarum antiquarum reliquias delitescere nosset, in lucem protrahendi, immortalem nominis landem, quamdin harum litterarum studia vigebunt, numquam perituram consecutus. Qui quum vel post strenuos labores, quos viros omnium paene terrarum eruditionis laude pariter atque ingenii acumine praestantissimos Tulliano operi emendando illustrandoque certatim impendissent, multa ad verba scriptoris penitus restituenda vel intelligenda desiderari perspiceret, principem suam horum librorum editionem in Auctorum classicorum a se editorum Tomo I a. 1828 ita recudendam curavit, ut aliis omissis, quae aperte falsa visa essent (omisit autem pauciora), aliis adiectis, vel ex ipsius vel ex interpretum subsecutorum penu depromptis, insuper quae ex collatione codicis Vatic. denuo instituta ad recognoscendam scripturam contextus redundare intellexisset, suo loco insereret; quae repetiti laboris pars in maximis operis recepti emolumentis referri debet, non solum quod is multis locis redintegrandis egregie profuit *), sed quod certius nunc de conditione quorundam locorum dubia constat **), vel etiam alterius m. diligentior ratio habita est ***): quo acuratiore examine factum, ut ex ipso Codice nunc nonnullae virorum doctorum, veluti Steinackeri-t), coniecturae plausum tulerint.

At vero quamquam Maii diligentiam etiam in adnotandis aliquot Codicis vitiis in ed. pr. sine nota correctis agnoscimust-i-), tamen fatendum est, an et secundis his

*) Unum inslar omnium, nunc demum restitutum nominabo IV, 4 fin. Adde 1, 41 Q.

**) V. I, 10 Philoleo. I, 12 Scipionique. I, 40 multa. 11,21 Sulpicius. ***) V. I, 2 quid.

+) I, 12 Scipionique et II, 16 statues. ++) 1, 2 quid. I, 3 c. I, 42 cave et insolentia.

« IndietroContinua »