Immagini della pagina
PDF
ePub

Sunt autem alii philosophi qui contra fortunam negant esse ullam, sed temeritate res regi omnis autumant. Id magis veri simile esse usus reapse experiundo edocet : velut Orestes modo fuit rex, factust mendicus modo.

51. Nature of the Soul.

Dicaearchum vero cum Aristoxeno aequali et condiscipulo suo, doctos sane homines, omittamus; quorum alter ne condoluisse quidem umquam videtur, qui animum se habere non sentiat, alter ita delectatur suis cantibus, ut eos etiam ad haec transferre conetur. Harmoniam autem ex intervallis sonorum nosse possumus, quorum varia compositio etiam harmonias efficit plures, membrorum vero situs et figura corporis vacans animo quam possit harmoniam efficere non video. Sed hic quidem, quamvis eruditus sit, sicut est, haec magistro concedat Aristoteli, canere ipse doceat. Bene enim illo proverbio Graecorum praecipitur, quam quisque norit artem, in hac se exerceat. Illam vero funditus eiciamus individuorum corporum levium et rotundorum concursionem fortuitam, quam tamen Democritus concalefactam et spirabilem, id est animalem, esse volt. Is autem animus, qui, si est horum quattuor generum, ex quibus omnia constare dicuntur, ex inflammata anima constat, ut potissimum videri video Panaetio, superiora capessat necesse est. Nihil enim habent haec duo genera proni et supera semper petunt. Ita, sive dissipantur, procul a terris id evenit, sive permanent et conservant habitum suum, hoc etiam magis necesse est ferantur ad caelum at ab his perrumpatur et dividatur crassus hic et concretus aër, qui est terrae proximus. Calidior est enim vel potius ardentior animus, quam est hic aer, quem modo dixi crassum atque concretum; quod ex eo sciri potest, quia corpora nostra, terreno principiorum genere confecta, ardore animi concalescunt.

52. Soliloquy of a Slave, Stasimus, with Remarks by an Observer, Charmides.

ST. Stasime, fac te propere celerem, recipe te ad dominum domum,

ne subito metus exoriatur scapulis stultitia tua.

Adde gradum, adpropera: iam dudum factumst, quom abisti domo.

Cave sis tibi ne bubuli in te cottabi crebri crepent, si aberis ab eri quaestione: ne destiteris currere. Ecce hominem te, Stasime, nihili: satin' in thermopolio condalium es oblitus, postquam thermopotasti gutturem ? Recipe te et recurre petere re recenti. CH. Huic, quis

quis est,

gurguliost exercitor; is hunc hominem cursuram docet. ST. Quid, homo nihili, non pudet te? tribusne te

poteriis

memoriae esse oblitum? An vero, quia tu cum frugi homi

nibus

ibi bibisti, qui ab alieno facile cohiberent manus ? Chiruchus fuit, Cerconicus, Crimnus, Cricolabus, Collabus, collicrepidae, cruricrepidae, ferriteri, mastigiae : inter eosne homines condalium te redipisci postulas, quorum hercle unus surpuerit currenti cursori solum ? CH. Ita me di ament, graphicum furem. ST. Quid ego quod periit petam?

nisi etiam laborem ad damnum apponam epithecam in

super.

Quin tu quod periit periisse ducis? Cape vorsoriam: recipe te ad herum. CH. Non fugitivost hic homo: commeminit domi.

ST. Utinam veteres veterum mores, veteres parsimoniae potius in maiore honore hic essent, quam mores mali! CH. Di inmortales, basilica hic quidem facinora inceptat loqui :

vetera quaerit, vetera amare hunc more maiorum scias.

[blocks in formation]

Utrimque ecuite nudata erat Punica acies, cum pedes concurrit, nec spe nec viribus iam par. Ad hoc dictu parva, sed magna eadem in re gerenda momenta, congruens clamor a Romanis, eoque maior et terribilior, dissonae illis, ut gentium multarum discrepantibus linguis, voces; pugna Romana stabilis et suo et armorum pondere incumbentium in hostem: concursatio et velocitas

illinc maior quam vis. Igitur primo impetu extemplo movere loco hostium aciem Romani; ala deinde et umbone pulsantes, in summotos gradu inlato, aliquantum spatii velut nullo resistente incessere, urgentibus et novissimis primos, ut semel motam aciem sensere; quod ipsum vim magnam ad pellendum hostem addebat. Apud hostes auxiliaris cedentis secunda acies, Afri et Carthaginienses, adeo non sustinebant, ut contra etiam, ne resistentis pertinaciter primos caedendo ad se perveniret hostis, pedem referrent. Igitur auxiliares terga dant repente, et, in suos versi partim refugere in secundam aciem, partim non recipientes caedere, ut et paulo ante non adiuti et tunc exclusi. Et prope duo iam permixta proelia erant, cum Carthaginienses simul cum hostibus simul cum suis cogerentur manus conserere. Non tamen ita perculsos iratosque in aciem accepere, sed densatis ordinibus in cornua vacuumque circa campum extra proelium eiecere, ne pavido fuga vulneribus milite sinceram et integram aciem miscerent. Ceterum tanta strages hominum armorumque locum, in quo steterant paulo ante auxiliares, compleverat, ut prope difficilior transitus esset, quam per confertissimos hostes fuerat. Itaque, qui primi erant, hastati per cumulos corporum armorumque et tabem sanguinis qua quisque poterat, sequentes hostem et signa et ordines confuderunt. cipum quoque signa fluctuari coeperant vagam ante se cernentes aciem. Quod Scipio ubi vidit, receptui propere canere hastatis iussit: et sauciis in postremam aciem subductis principes triariosque in cornua inducit, quo tutior firmiorque media hastatorum acies esset. Ita

Prin

novum de integro proelium ortum est: quippe ad veros hostes perventum erat, et armorum genere et usu militiae et fama rerum gestarum et magnitudine vel spei vel periculi pares. Sed et numero Romanus superior erat et animo, quod iam equites iam elephantos fuderat, iam prima acie pulsa in secunda pugnabat.

54. Prayer of a sick Poet.

Vos tenet, Etruscis manat quae fontibus unda,
unda sub aestivum non adeunda Canem,
nunc autem sacris Baiarum proxima lymphis,
cum se purpureo vere remittit humus:
at mihi Persephone nigram denuntiat horam :
Inmerito iuveni parce nocere, dea.
Non ego tentavi nulli temeranda virorum
audax laudandae sacra docere deae,
nec mea mortiferis infecit pocula sucis

dextera nec cuiquam trita venena dedit,
nec nos sacrilegi templis admovimus ignes,
nec cor sollicitant facta nefanda meum,
Parcite, pallentes undas quicunque tenetis
duraque sortîti tertia regna dei.
Elysios olim liceat cognoscere campos,
Lethaeamque ratem, Cimmeriosque lacus,
cum mea rugosa pallebunt ora senecta,

et referam pueris tempora prisca senex.
Atque utinam vano nequiquam terrear aestu!
Languent ter quinos sed mea membra dies.
At vobis Tuscae celebrantur numina lymphae,
et facilis lenta pellitur unda manu.
Vivite felices, memores et vivite nostri,
sive erimus, seu nos fata fuisse volent.
Interea nigras pecudes promittite Diti
et nivei lactis pocula mixta mero.

55. Miraculous Escape of Simonides.

Artem autem memoriae primus ostendisse dicitur Simonides. Cuius vulgata fabula est: cum pugili coronato

carmen, quale componi victoribus solet, mercede pacta scripsisset, abnegatam ei pecuniae partem, quod more poetis frequentissimo digressus in laudes Castoris ac Pollucis exierat. Quapropter partem ab iis petere, quorum facta celebrasset, iubebatur. Et persolverunt, ut traditum est. Nam cum esset grande convivium in honorem eiusdem victoriae atque adhibitus ei caenae Simonides, nuntio est excitus, quod eum duo iuvenes equis advecti desiderare maiorem in modum dicebantur. Et illos quidem non invenit, fuisse tamen gratos erga se deos exitu comperit. Nam vix eo ultra limen egresso, triclinium illud supra convivas corruit atque ita confudit, ut non ora modo oppressorum, sed membra etiam omnia requirentes ab sepulturam propinqui nulla nota possent discernere. Tum Simonides dicitur memor ordine quo quisque discubuerat corpora suis reddidisse.

56. Omnes una manet Nox.

Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis lumina sis oculis etiam bonus Ancu' reliquit qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus. inde alii multi reges rerumque potentes occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum stravit iterque dedit legionibus ire per altum ac pedibus salsas docuit superare lucunas et contempsit equis insultans murmura ponti, lumine adempto animam moribundo corpore fudit. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror, ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset. adde repertores doctrinarum atque leporum, adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus sceptra potitus eadem aliis sopitu' quietest. denique Democritum postquam matura vetustas admonuit memores motus languescere mentis, sponte sua leto caput obvius optulit ipse. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,

« IndietroContinua »