Immagini della pagina
PDF
ePub

qui genus humanum ingenio superavit et omnis
restincxit, stellas exortus ut aetherius sol.
tu vero dubitabis et indignabere obire?
mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
qui somno partem maiorem conteris aevi
et vigilans stertis nec somnia cernere cessas
sollicitamque geris cassa formidine mentem
nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
ebrius urgeris multis miser undique curis
atque animi incerto fluitans errore vagaris.'

57. Character of Scipio the elder.

Fuit enim Scipio non veris tantum virtutibus mirabilis, sed arte quoque quadam ab iuventa in ostentationem earum compositus, pleraque apud multitudinem aut ut per nocturnas visa species aut velut divinitus mente monita agens, sive et ipse capti quadam superstitione animi, sive ut imperia consiliaque velut sorte oraculi missa sine cunctatione exsequerentur. Ad hoc iam inde ab initio praeparans animos, ex quo togam virilem sumpsit, nullo die prius ullam publicam privatamque rem egit, quam in Capitolium iret ingressusque aedem consideret et plerumque solus in secreto ibi tempus tereret. Hic mos, quem per omnem vitam servabat, seu consulto seu temere vulgatae opinioni fidem apud quosdam fecit stirpis eum divinae virum esse, retulitque famam in Alexandro Magno prius vulgatam, et vanitate et fabula parem, anguis immanis concubitu conceptum, et in cubiculo matris eius persaepe visam prodigii eius speciem, interventuque hominum evolutam repente atque ex oculis elapsam. His miraculis nunquam ab ipso elusa fides est; quin potius ancta arte quadam nec abnuendi tale quicquam nec palam affirmandi. Multa alia eiusdem generis, alia vera alia adsimulata, admirationis humanae in eo iuvene excesserant modum; quibus freta tunc civitas aetati haudquaquam maturae tantam molem rerum tantumque imperium permisit.

58. Philosophy scouted by the Men of Muscle.

Discite, o miseri, et causas cognoscite rerum,
Quid sumus, et quidnam victuri gignimur; ordo
Quis datus, et metae qua mollis flexus et unde;
Quis modus argento, quid fas optare, quid asper
Utile nummus habet; patriae carisque propinquis
Quantum elargiri deceat; quem te Deus esse
Iussit, et humana qua parte locatus es in re.

Hic aliquis de gente hircosa Centurionum
Dicat: Quod satis est sapio mihi; non ego curo
Esse quod Arcesilas aerumnosique Solones,
Obstipo capite et figentes lumine terram,
Murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt
Atque exporrecto trutinantur verba labello,
Aegroti veteris meditantes somnia, gigni
De nihilo nihil, in nihilum nil posse reverti.

Hoc est quod palles ? cur quis non prandeat hoc est?
His populus ridet, multumque torosa juventus
Ingeminat tremulos naso crispante cachinnos.

59. Cicero inveighs against Mark Antony's Brother.

Sed redeo ad amores deliciasque vestras, L. Antonium, qui vos omnes in fidem suam recepit. Negatis? Num quisnam est vestrum, qui tribum non habeat? Certe nemo: atqui illum quinque et triginta tribus patronum adoptarunt. Rursus reclamatis? Adspicite illam a sinistra equestrem statuam inauratam, in qua quid inscriptum est? QUINQUE ET TRIGINTA TRIBUS PATRONO. Populi Romani igitur est patronus L. Antonius. Malam quidem illi pes

tem! Clamori enim vestro assentior. Non modo hic latro, quem clientem habere nemo velit, sed quis umquam tantis opibus, tantis rebus gestis fuit, qui se populi Romani, victoris dominique omnium gentium, patronum dicere auderet? In foro L. Antonii statuam videmus, sicut illam Q. Tremuli, qui Hernicos devicit, ante Castoris. O impudentiam incredibilem! Tantumne sibi sumpsit, quia Mylasis mirmillo Thracem iugulavit, familia

rem suum?

una statua.

Quonam modo istum ferre possemus, si in

hoc foro spectantibus vobis depugnasset? Sed haec Altera ab equitibus Romanis equo publico, qui item ascribunt PATRONO. Quem umquam iste ordo patronum adoptavit ? Si quemquam, debuit me. Sed me omitto. Quem censorem? quem imperatorem ?

60. Modest Ambition.

Vota tui breviter si vis cognoscere Marci,
clarum militiae, Fronto, togaeque decus:
hoc petit, esse sui nec magni ruris arator,
sordidaque in parvis otia rebus amat.
Quisquam picta colit Spartani frigora saxi,
et matutinum portat ineptus Ave,
cui licet exuviis nemoris rurisque beato
ante focum plenas explicuisse plagas
et piscem tremula salientem ducere seta,
flavaque de rubro promere mella cado,
pinguis inaequales onerat cui vilica mensas,
et sua non emptus praeparat ova cinis ?
Non amet hanc vitam quisquis me non amat, opto,
vivat et urbanis albus in officiis.

61. Siege of Jerusalem.

Evenerant prodigia, quae neque hostiis neque votis piare fas habet gens superstitioni obnoxia, religionibus adversa. Visae per caelum concurrere acies, rutilantia arma, et subito nubium igne collucere templum. Expassae repente delubri fores, et audita maior humana vox, excedere deos; simul ingens motus excedentium. Quae pauci in metum trahebant: pluribus persuasio inerat, antiquis sacerdotum litteris contineri, eo ipso tempore fore, ut valesceret Oriens profectique Iudaea rerum poterentur. Quae ambages Vespasianum ac Titum praedixerant: sed vulgus, more humanae cupidinis, sibi tantam fatorum magnitudinem interpretati, ne adversis quidem

ad vera mutabantur. Multitudinem obsessorum, omnis aetatis, virile ac muliebre secus, sexcenta milia fuisse accepimus. Arma cunctis qui ferre possent; et plures quam pro numero audebant. Obstinatio viris feminisque par; ac si transferre sedes cogerentur, maior vitae metus quam mortis. Hanc adversus urbém gentemque Caesar Titus, quando impetus et subita belli locus abnueret, aggeribus vineisque certare statuit. Dividuntur legionibus munia, et quies proeliorum fuit, donec cuncta expugnandis urbibus reperta apud veteres aut novis ingeniis struerentur.

[blocks in formation]

Est inter notos Sirenum nomine muros
saxaque Tyrrhenae templis onerata Minervae
celsa Dicarchei speculatrix villa profundi,
qua Bromio dilectus ager collesque per altos
uritur et prelis non invidet uva Falernis.
Huc me post patrii laetum quinquennia lustri,
trans gentile fretum placidi facundia Polli
detulit et nitidae iuvenilis gratia Pollae,
flectere iam cupidum gressus qua limite noto
Appia longarum teritur regina viarum.
Sed iuvere morae. Placido lunata recessu

hinc atque hinc curvas perrumpunt aequora rupes;
dat natura locum, montique intervenit udum
litus et in terras scopulis pendentibus exit.
Gratia prima loci, gemina testudine fumant
balnea, et e terris occurrit dulcis amaro

nympha mari; levis hic Phorci chorus udaque crines Cymodoce viridisque cupit Galatea lavari.

Ante domum tumidae moderator caerulus undae
excubat, innocui custos laris; huius amico
spumant templa salo: felicia rura tuetur
Alcides: gaudet gemino sub numine portus;
hic servat terras, hic saevis fluctibus obstat.

63. Vercingetorix addresses his Men.

Vercingetorix cum ad suos redisset, proditionis insimulatus, quod castra propius Romanos movisset, quod cum omni equitatu discessisset, quod sine imperio tantas copias reliquisset, quod eius discessu Romani tanta opportunitate et celeritate venissent; non haec omnia fortuito aut sine consilio accidere potuisse; regnum illum Galliae malle Caesaris concessu quam ipsorum habere beneficio; tali modo accusatus ad haec respondit: Quod castra movisset factum inopia pabuli etiam ipsis hortantibus: quod propius Romanos accessisset persuasum loci opportunitate, qui se ipsum munitione defenderet: equitum vero operam neque in loco palustri desiderari debuisse, et illic fuisse utilem quo sint profecti: summam imperii se consulto nulli discedentem tradidisse, ne is multitudinis studio ad dimicandum inpelleretur; cui rei propter animi mollitiem studere omnes videret, quod diutius laborem ferre non possent. Romani si casu intervenerint, fortunae, si alicuius indicio vocati, huic habendam gratiam quod et paucitatem eorum ex loco superiore cognoscere et virtutem despicere potuerint, qui dimicare non ausi turpiter se in castra receperint. Imperium se ab Caesare per proditionem nullum desiderare, quod habere victoria posset, quae iam esset sibi atque omnibus Gallis explorata: quin etiam ipsis remittere, si sibi magis honorem tribuere quam ab se salutem accipere videantur.

64. Ovid goes into Exile.

A quotiens aliquo dixi properante, Quid urges ?
Vel quo festines ire vel unde vide.

A! quotiens certam me sum mentitus habere
horam, propositae quae foret apta viae.
Ter limen tetigi, ter sum revocatus, et ipse
indulgens animo pes mihi tardus erat.
Saepe vale dicto rursus sum multa locutus,
et quasi discedens oscula summa dedi.

« IndietroContinua »