Immagini della pagina
PDF
ePub

Saepe eadem mandata dedi, meque ipse fefelli respiciens oculis pignora cara meis.

Denique, Quid propero? Scythia est, quo mittimur, inquam :

Roma relinquenda est: utraque iusta mora est. Uxor in aeternum vivo mihi viva negatur; et domus, et fidae dulcia membra domus : quosque ego fraterno dilexi more sodales, o mihi Thesea pectora iuncta fide!

Dum licet, amplectar: nunquam fortasse licebit amplius. In lucro est, quae datur hora, mihi.

65.

66

[ocr errors]

Vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu. Quicquid est hoc, Marcia, quod circa nos ex adventicio fulget, liberi, honores, opes, ampla atria, et exclusorum clientium turba referta vestibula, clara nobilis aut formosa coniux, ceteraque ex incerta et mobili sorte pendentia, alieni commodatique apparatus sunt. Nihil horum dono datur: collaticiis et ad dominos redituris instrumentis scena adornatur. Alia ex his primo die, alia secundo referentur pauca usque ad finem perseverabunt. Ita non est quod nos suspiciamus, tamquam inter nostra positi: mutuo accepimus. Ususfructus noster est, cuius tempus ille arbiter muneris sui temperat: nos oportet in promptu habere, quae in incertum diem data sunt et appellatos sine querella reddere. Pessimi est debitoris creditori facere convicium.

66. Marriage of Proserpine.

Reginam casto cinxerunt agmine matres
Elysiae, teneroque levant sermone timores
et sparsos religant crines, et vultibus addunt
flammea, sollicitum praevelatura pudorem.
Pallida laetatur regio, gentesque sepultae
luxuriant, epulisque vacant genialibus umbrae :
grata coronati peragunt convivia manes :
rumpunt insoliti tenebrosa silentia cantus;

sedantur gemitus: Erebi se sponte relaxat
squalor et aeternam patitur rarescere noctem.
Urna nec incertas versat Minoia sortes :
verbera nulla sonant, nulloque frementia luctu
impia dilatis respirant Tartara poenis :
stamina nec rupit Lachesis; nec turbida sacris
obstrepitant lamenta choris; mors nulla vagatur
in terris nullaeque rogum planxere parentes;
navita non moritur fluctu, non cuspide miles,
impexamque senex velavit arundine frontem
portitor, et vacuos egit cum carmine remos.

67. Growth of Wealth at Rome.

Non erat apud antiquos numerus ultra centum milia : itaque hodie multiplicantur haec ut decies centena milia aut saepius dicantur. Fenus hoc fecit et nummus percussus et sic quoque aes alienum etiam nunc appellatur. Postea Divites cognominati: dummodo notum sit eum qui primus acceperit hoc cognomen decoxisse creditoribus suis. Ex eadem gente M. Crassus negabat locupletem esse nisi qui reditu annuo legionem tueri posset. In agris sestertium MM. possedit, Quiritium post Sullam ditissimus. Nec fuit satis nisi totum Parthorum esurisset aurum atque in memoriam quidem optimum occupavit : iuvat enim insectari inexplebilem istam habendi cupidinem. Multos postea cognovimus servitute liberatos opulentiores: Isidorus testamento suo edixit, quamvis multa civili bello perdidisset, tamen relinquere servorum quattuor milia centum sedecim: iuga boum tria milia sexcenta, reliqui pecoris CC. quinquaginta septem milia: in numerato HS. DO. Funerari se iussit HS. I. Congerant excedentes numerum opes, quota tamen portio erunt Ptolemaei? quem Varro tradit, Pompeio res gerente circa Iudaeam, octona milia equitum sua pecunia tolerasse : mille convivas todidem aureis potoriis mutantem vasa cum ferculis, saginasse. Quae, malum, amentia est id in vita cupere quod aut etiam servis contigerit aut ne in regibus quidem invenerit finem!

E

68. Andromacha loquitur.

Quid petam praesidi aut exsequar? quove nunc

auxilio exsili aut fugae freta sim?

Arce et urbe orba sum. Quo accedam? quo applicem ? Cui nec arae patriae domi stant, fractae et disiectae iacent, fana flamma deflagrata, tosti alti stant parietes

deformati atque abiete crispa.

O pater, o patria, o Priami domus saeptum altisono cardine templum ! Vidi ego te astante ope barbarica tectis caelatis lacuatis,

auro ebore instructum regifice. Haec omnia videi inflammarei Priamo vi vitam evitarei

Iovis aram sanguine turparei.

Vidi videre quod sum passa aegerrume
Hectorem curru quadriiugo raptarier
Hectoris natum de muro iactarier.

69. Curius to Cicero.

Si vales, bene est : sum enim χρήσει μὲν tuus, κτήσει δὲ Attici nostri; ergo fructus est tuus, mancipium illius: quod quidem si inter senes coemptionales venale proscripserit, egerit non multum. At illa nostra praedicatio quanti est, nos, quod simus, quod habeamus, quod homines. existimemur, id omne abs te habere! Quare, Cicero mi, persevera constanter nos conservare et Sulpicii successori nos de meliore nota commenda, quo facilius tuis praeceptis obtemperare possimus teque ad ver lubentes videre et nostra refigere deportareque tuto possimus. amice magne, noli hanc epistolam Attico ostendere; sine eum errare et putare me virum bonum esse nec solere duo parietes de eadem fidelia dealbare. Ergo, patrone mi, bene vale, Tironemque meum saluta nostris verbis. Dat. a. d. iv. Kal. Novemb.

Sed,

70. Old Age of a famous Barque.

Phaselus ille, quem videtis, hospites,
ait fuisse navium celerrimus,

neque ullius natantis impetum trabis
nequisse praeter ire, sive palmulis
opus foret volare, sive linteo.
Et hoc negat minacis Adriatici
negare litus, insulasve Cycladas,
Rhodumve nobilem horridamque Thraciam
Propontida trucemve Ponticum sinum,
ubi iste post phaselus antea fuit
comata silva: nam Cytorio in iugo
loquente saepe sibilum edidit coma.
Amastri Pontica, et Cytore buxifer,
tibi haec fuisse et esse cognitissima,
ait phaselus ultima ex origine
tuo stetisse dicit in cacumine,
tuo imbuisse palmulas in aequore,
et inde tot per impotentia freta
erum tulisse, laeva sive dextera
vocaret aura, sive utrumque Iuppiter
simul secundus incidisset in pedem ;
neque ulla vota litoralibus deis

sibi esse facta, cum veniret a mare
novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
Sed haec prius fuere: nunc recondita
senet quiete, seque dedicat tibi,
gemelle Castor et gemelle Castoris.

71. Two Censors put on their Trial.

In equitibus recensendis tristis admodum eorum atque aspera censura fuit; multis equos ademerunt. In ea re cum equestrem ordinem offendissent, flammam invidiae adiecere edicto, quo edixerunt ne quis eorum, qui Q. Fulvio A. Postumio censoribus publica vectigalia aut ultro tributa conduxissent, ad hastam suam accederet,

sociusve aut affinis eius conductionis esset. Saepe id querendo veteres publicani cum impetrare nequissent ab senatu, ut modum potestati censoriae imponerent, tandem tribunum plebis P. Rutilium, ex rei privatae contentione iratum censoribus, patronum causae nancti sunt. Clientem libertinum parietem in Sacra via adversus aedes publicas demoliri iusserant, quod publico inaedificatus esset. Appellati a privato tribuni. Cum praeter Rutilium nemo intercederet, censores ad pignora capienda miserunt, multamque pro contione privato dixerunt.

Hic contentione orta, cum veteres publicani se ad tribunum contulissent, rogatio repente sub unius tribuni nomine promulgatur, quae publica vectigalia aut ultro tributa C. Claudius et Ti. Sempronius locassent, ea rata locatio ne esset; ab integro locarentur, et ut omnibus redimendi et conducendi promiscue ius esset. Diem ad eius rogationem concilio tribunus plebus dixit. Qui postquam venit, ut censores ad dissuadendum processerunt, Graccho dicente silentium fuit; cum Claudio obstreperetur, audientiam facere praeconem iussit. Eo facto, avocatam a se contionem tribunus questus, et in ordinem se coactum, ex Capitolio, ubi erat concilium, abiit. Postero die ingentis tumultus ciere. Ti. Gracchi primum bona consecravit, quod in multa pignoribusque eius, qui tribunum appellasset, intercessioni non parendo, se in ordinem coegisset; C. Claudio diem dixit, quod contionem ab se avocasset, et utrique censori perduellionem se iudicare. pronuntiavit, diemque comitiis a C. Sulpicio praetore urbano petiit. Non recusantibus censoribus, quominus primo quoque tempore iudicium de se populus faceret, in ante diem octavum et septimum Kalendas Octobres comitiis perduellionis dicta dies. Censores extemplo in atrium Libertatis escenderunt, et obsignatis tabellis publicis clausoque tabulario et dimissis servis publicis negarunt se prius quicquam publici negotii gesturos, quam iudicium populi de se factum esset. Prior Claudius causam dixit; et cum ex duodecim centuriis equitum octo censorem condemnassent, multaeque aliae primae classis, extemplo principes civitatis in

« IndietroContinua »