Aut montana sedet circum castella sub armis, 123. Caius Gracchus on the Politicians of his Time. Nam vos, Quirites, si velitis sapientia atque virtute uti, etsi quaeritis, neminem nostrum invenietis sine pretio huc prodire. Omnes nos qui verba facimus, aliquid petimus, neque ullius rei causa quisquam ad vos prodit, nisi ut aliquid auferat. Ego ipse qui apud vos verba facio, uti vectigalia vestra augeatis, quo facilius vestra commoda et rem publicam administrare possitis, non gratis prodeo, verum peto a vobis non pecuniam sed bonam existimationem atque honorem. Qui prodeunt dissuasuri, ne hanc legem accipiatis, petunt non honorem a vobis, sed a Nicomede pecuniam. Qui suadent ut accipiatis, hi quoque petunt non a vobis bonam existimationem, verum a Mithridate rei familiaris suae pretium et praemium. autem ex eodem loco atque ordine tacent, hi vel acerrimi sunt: nam ab omnibus pretium accipiunt et omnes fallunt. Vos cum putatis eos ab his rebus remotos esse inpertitis bonam existimationem. Legationes autem a regibus, cum putant eos sua causa reticere, sumptus atque pecunias maximas praebent, item uti in terra Graecia, quo in tempore Graecus tragoedus gloriae sibi ducebat, talentum magnum ob unam fabulam datum esse, homo eloquentissimus civitatis suae, Demades ei respon Qui disse dicitur: mirum tibi videtur si tu loquendo talentum quaesisti? Ego ut tacerem decem talenta a rege accepi. Idem nunc isti pretia maxima ob tacendum accipiunt. 124. Birthday Ode in Lucan's Honour. Lucanum canimus: favete linguis : 125. Stoic Paradoxes. Ut enim obscuratur et offunditur luce solis lumen lucernae, et ut interit magnitudine maris Aegaei stilla mellis et ut in divitiis Croesi teruncii accessio et gradus unus in ea via, quae est hinc in Indiam, sic, cum sit is bonorum finis, quem Stoici dicunt, omnis ista rerum corporearum aestimatio splendore virtutis et magnitudine obscuretur et obruatur atque intereat necesse est. Et quemadmodum opportunitas (sic enim appellamus Evκaiρíav) non fit maior productione temporis (habent enim suum modum quaecumque opportuna dicuntur), sic recta effectio (karóp@wow enim ita appello, quoniam rectum factum kaтóρłwμa) recta igitur effectio, item convenientia, denique ipsum bonum, quod in eo positum est, ut naturae consentiat, crescendi accessionem nullam habet. Ut enim opportunitas illa, sic haec, de quibus dixi, non fiunt temporis productione maiora, ob eamque causam Stoicis non videtur optabilior nec magis expetenda beata vita, si sit longa, quam si brevis; utunturque simili: ut, si cothurni laus illa esset, ad pedem apte convenire, neque multi cothurni paucis anteponerentur, nec maiores minoribus: sic, quorum omne bonum convenientia atque opportunitate finitur, nec plura paucioribus nec longinquiora brevioribus anteponentur. 126. An anxious Father. Ego quia non rediit filius quae cogito! quibus nunc sollicitor rebus! ne aut ille alserit aut ceciderit aliqua atque aliquid fregerit vah, quemquamne hominem in animum instituere aut sibi parare quod sit carius quam ipse est sibi! atque ex me hic natus non est, sed ex fratre meo. pro meo iure agere: postremo, alii clanculum nam qui mentiri aut fallere insuerit patrem, retinere satius esse credo quam metu. 127. Hymn to Apollo and Diana. Phoebe silvarumque potens Diana, Quo Sibyllini monuere versus Condito mitis placidusque telo Roma si vestrum est opus, Iliaeque Cui per ardentem sine fraude Troiam Plura relictis: Di, probos mores docili iuventae, Romulae genti date remque prolemque Et decus omne! Quaeque vos bobus veneratur albis Iam mari terraque manus potentes Iam Fides et Pax et Honos Pudorque Copia cornu. Augur et fulgente decorus arcu Phoebus acceptusque novem Camenis, Corporis artus, Si Palatinas videt aequus arces Proroget aevum. Quaeque Aventinum tenet Algidumque, Applicet aures. Haec Iovem sentire deosque cunctos 128. Election of Consuls, B.c. 297. Inde comitiorum causa Romam profectus, maturavit eam rem agere. Cum primo vocatae Q. Fabium consulem dicerent omnes centuriae, Ap. Claudius consularis candidatus, vir acer et ambitiosus, non sui magis honoris causa, quam ut patricii recuperarent duo consularia loca, cum suis tum totis nobilitatis viribus incubuit, ut se cum Q. Fabio consulem dicerent. Fabius primo de se eadem fere quae priore anno dicendo abnuere. Circumstare sellam omnis nobilitas; orare ut ex caeno plebeio consulatum extraheret, maiestatemque pristinam tum honori, tum patriciis gentibus redderet. Fabius silentio facto media oratione studia hominum sedavit : |