Immagini della pagina
PDF
ePub

familiam a stirpe ad hanc aetatem ordine enumeravit, notans qui a quoque ortus quos honores quibusque temporibus cepisset; pari modo Marcelli Claudii de Marcellorum, Scipionis Cornelii et Fabii Maximi Fabiorum et Aemiliorum. Quibus libris nihil potest esse dulcius his, qui aliquam cupiditatem habent notitiae clarorum virorum. Cornelius Nepos de lat. hist. in Attico 18. 12. Imaginum amorem flagrasse quondam testes sunt Atticus ille Ciceronis edito de iis volumine, M. Varro etc. Plinius nat. hist. 35, 2, 11. Attigit quoque poeticam, credimus ne eius expers esset suavitatis. Namque versibus qui honore rerumque gestarum amplitudine ceteros Romani populi praestiterunt exposuit ita, ut sub singulorum imaginibus facta magistratusque eorum non amplius quaternis quinisque versibus descripserit; quod vix credendum sit tantas res tam breviter potuisse declarari. Cornelius Nepos de lat. hist. in Attico 18, 5 sq. 13. Est etiam unus liber Graece confectus de consulatu Ciceronis. Cornelius Nepos in Attico 18, 6. Kal. Iun. [a. 694] etc. supra p. 379, 25. 14. Praeterea Pomponio Attico vel Attico Pomponio Plinius nat. hist. lib. 7 et 33 usus est secundum indicem, qui libri sunt de ho

minibus et de metallorum natura.

XXXII. LIB 0.

1. Mi, sicunde potes, erues, qui decem legati Mummio fuerint Videor audisse ex Hortensio C. Tuditanum. Sed

[ocr errors]

...

in Libonis annali XIIII annis post praetor est factus Tuditanus quam consul Mummius Eum video in Libonis praetorem P. Popillio P. Rupilio; annis XIIII antequam praetor factus est, legatus esse potuisset? Cicero ad Att. 13, 30 et 32.

a. 709.

2. Libo autem tradit, Caecilium Bassum Pompeio devicto Tyri privatum vixisse et complures eius legionis milites corrupisse eo consilio, ut S. Iulium interficerent et ad se transirent. a. 708. Appianus b. Civ. 3, 77. 3. Varro ad Libonem primo etc. Macrobius Saturn. 2, 14. De L. Scribonio Libone cfr. Orellii Onomasticon Tullianum p. 528 b.

XXXIII. DOMITIUS.

1. At vero Domitius non orbes farreos, . . sed mensarum vice sumendi cibi gratia apium, cuius maxima erat ibidem copia, fuisse substratum; quod ipsum consumptis aliis eduliis eos comedisse ac post subinde intellexisse, illas esse mensas, quas illos comesturos praedictum esset. Cum interim immolata sue in litore sacrificium perageret, traditur [Aeneas] forte advertisse Argivam classem, in qua Ulyxes erat; cumque vereretur ne ab hoste cognitus periculum subiret, itemque rem divinam interrumpere summum nefas duceret, caput velamento obduxisse atque ita pleno ritu sacra perfecisse. Inde posteris traditum morem ita sacrificandi, ut scribit M. Octavius lib. I. At vero Domitius lib. I docet, sorte Apollinis Delphici monitum Aeneam ut Italiam peteret: ubi duo maria invenisset prandiumque cum mensis comesset, ibi urbem uti conderet. Itaque egressum in agrum Laurentem cum paululum e litore processisset, pervenisse ad duo stagna aquae salsae vicina inter se, ibique cum se lavisset, ac refectum cibo cum apium quoque, quod tune vice mensae substratum fuerat, consump sisset, existimantem procul dubio illa esse duo maria, quod in illis stagnis aquae marinae species esset, mensasque, quae erant ex stramine apii, comestas: urbem in eo loco condidisse

eamque, quod in stagno laverit, Lavinium cognominasse. Tum deinde a Latino rege Aboriginum data ei quae incoleret iugera quingenta. Aurelius Victor de orig. g. R. 12. mulum Silvium etc. supra p. 326, 27.

2. Are

XXXIV. VULCATIUS.

Addunt praeterea quidam Aeneam in eo litore etc. . . ut scribunt Vulcatius et Acilius Piso. Inde profectum etc. supra p. 263, 5. Sed nunc demum emendationis satis certae in mentem venit, ut scribatur Vultacilius et Piso. cfr. supra p. 339, 5.

XXXV. M. OCTAVIUS.

1. Cum interim immolata sue etc. supra p. 386, 12. 2. At vero M. Octavius etc. supra p. 364, 3. 3. Quis deus, Octavi, te nobis abstulit? . . Scripta quidem tua nos multum mirabimur et te Raptum et Romanam flebimus historiam. Vergilius Catalecton 14, in Anthologia Meyeri I p. 21. cfr. Horatius satir. 1, 10, 82.

XXXVI. CN. EGNATIUS.

Contra Egnatius li. I in ea contentione non modo Remum non esse occisum, sed etiam ulterius a Romulo vixisse tradit. Aurelius Victor de orig. g. R. 23, 6. qui scriptor in prooemio

cum aliis auctoribus, tum Cnaeo Egnatio Veratio se usum ait. Ubi si interpungendum est, intelligi poterit Veratius pontificalis in eo libro quem fecit de supplicationibus memoratus a Macrobio Saturn. 3, 6. Egnatius de rerum natura lib. I heroicus poeta Vergilio antiquior laudatur ab eodem Macrobio Saturn. 6, 5.

XXXVII. IULIUS CAESAR.

1. Postquam is [Aeneas] multa maria permensus appulsus sit ad Italiae promontorium, quod est in Baiano circa Avernum lacum, ibique gubernatorem Misenum morbo absumptum sepultum ab eo; ex cuius nomine urbem Misenon appellatam, ut scribit Caesar pontificalium lib. I. Qui tamen hunc Misenum non gubernatorem, sed tubicinem fuisse tradit. Aurelius Victor de orig. g. R. 9, 6. 2. At vero Caesar et Sempronius aiunt Caietae etc. supra p. 309, 25. 3. Navibus Lavinium dixit, ut scribit Caesar lib. I et egressum etc. Lucatius lib. II. cfr. supra p. 332, 15. 4. Dein filius eius Ascanius ... ut docet Lucius Caesar lib. I itemque Aulus Postumius etc. supra p. 266, 1. Igitur Latini Ascanium ob insignem virtutem ut scribunt Caesar libro II et Cato in Originibus. supra p. 272, 9; ubi item e Servio Fuldensi sicut I. Caesar scribit relatum est.

[ocr errors]

...

5. Interim Lavinia . ut

...

Gellius in origine gentis Ro6. Post haec Ascanius ... ut

scribunt Caius Caesar et Sex. manae. supra p. 306, 5. scriptum est in Annali pontificum IV. lib. Cincii et Caesaris II, Tuberonis I. supra p. 260, 1. 7. Post illum [Aremulum Silvium] regnavit Aventinus Silvius; isque finitimis bellum inferentibus in dimicando circumventus ab hostibus prostratus est, ac sepultus circa radices montis, cui ex se nomen

dedit, ut scribit Iulius Caesar lib. II. Aurelius Victor de orig. g. R. 18, 5. 8. Primum igitur Amulius rex ut comperit Rheam Silviam sacerdotem peperisse geminos, protinus imperavit deportari ad aquam profluentem atque eo abiici. Tum illi, quibus id imperatum erat, impositos alveo pueros circa radices montis Palatii in Tiberim, qui tum magnis imbribus stagnaverat, abiecerunt, eiusque regionis subulcus Faustulus speculatus exponentes, ut vidit relabente flumine alveum, in quo pueri erant, obhaesisse ad arborem fici, puerorumque vagitu lupam excitam, quae repente exierat, primo lambitu eos detersisse, dein levandorum ubérum gratia mammas praebuisse: descendit ac sustulit nutriendosque Accae Larentiae uxori suae dedit, ut scribunt Ennius lib. I et Caesar II. Aurelius Victor de orig. g. R. 20, 2. 3. 9. Secundum Polybium Marcellus Hannibalem ne semel quidem superavit, . . sed nos Livio credimus, Caesari, Nepoti et e Graecis Iubae, qui Poenum aliquoties a Marcello victum et fugatum tradiderunt. Plutarchus comp. Pelop. c. Marcello 1. Is Caesar, nisi Octavianus est, cum superiore coniungendus erit. Sed quando ille vixerit, sive Caius fuit sive Lucius, non habeo compertum. Estne C. Iulius senator, qui Graece res Romanas scripsit a. 613? cfr. supra p. 265, 1.

XXXVIII. M. TERENTIUS VARRO.

M. Varro natus a. 638, mortuus a. 728, libros historici argumenti sexagenarius fere edere coepit. Cuius cum separatim iustam plenamque imaginem adumbrare librorumque deperditorum reliquias omnium componere instituerimus, hoc loco historicas res a reliquis segregatas et quasi per saturam collectas referemus.

« IndietroContinua »