Immagini della pagina
PDF
ePub

occidit, cum aliter effici non posset, ne in potestatem stuprum inlaturi veniret. hoc tam magnae luxuriae exemplo plebs concitata montem Aventinum occupavit coegitque decemviros abdicare se magistratu. ex quibus Appius, qui praecipuam poenam meruerat, in carcerem coniectus est; ceteri in exilium acti. res praeterea contra Sabinos et Vulscos prospere gestas continet, et parum honestum populi Romani iudicium, qui iudex inter Ardeates et Aricinos sumptus agrum, de quo ambigebatur, sibi adiudicavit.

TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER III.

1 I. Antio capto Titus Aemilius et Q. Fabius consules fiunt. hic erat Fabius [Quinctius], qui unus exstinctae 2 ad Cremeram genti superfuerat. iam priore consulatu Aemilius dandi agri plebi fuerat auctor. itaque secundo quoque consulatu eius et agrarii se in spem legis erexerant, et tribuni rem contra consules saepe temptatam adiutore utique consule obtineri posse rati suscipiunt, et 3 consul manebat in sententia sua. possessores et magna pars patrum, tribuniciis se iactare actionibus principem civitatis et largiendo de alieno popularem fieri querentes, totius invidiam rei a tribunis in consulem averte4 rant. atrox certamen aderat, ni Fabius consilio neutri parti acerbo rem expedisset. T. Quincti ductu et auspi5 cio agri capti priore anno aliquantum a Vulscis esse; Antium, propinquam, opportunam et maritimam urbem, coloniam deduci posse: ita sine querellis possessorum plebem in agros ituram, civitatem in concordia fore. haec 6 sententia accepta est. triumviros agro dando creat T. Quinctium A. Verginium P. Furium. iussi nomina dare 7 qui agrum accipere vellent. fecit statim, ut fit, fastidium copia, adeoque pauci nomina dedere, ut ad explendum numerum coloni Vulsci adderentur: cetera multitudo po8 scere Romae agrum malle quam alibi accipere. Aequi a Q. Fabio is eo cum exercitu venerat pacem petiere, inritamque eam ipsi subita incursione in agrum Latinum fecere.

[ocr errors]

-

II. Quintus Servilius insequenti anno is enim cum Sp. Postumio consul fuit in Aequos missus in Latino

agro stativa habuit [castra]. quies necessaria morbo inplicitum exercitum tenuit. extractum in tertium annum 2 bellum est Q. Fabio et T. Quinctio consulibus. Fabio extra ordinem, quia is victor pacem Aequis dederat, ea provincia data. qui haud dubia spe profectus famam nomi- 3 nis sui pacaturam Aequos legatos in concilium gentis missos nuntiare iussit Q. Fabium consulem dicere se ex Aequis pacem Romam tulisse, ab Roma Aequis bellum adferre eadem dextera armata, quam pacatam illis antea dederat. quorum id perfidia et periurio fiat, deos nunc 4 testes esse, mox fore ultores. se tamen, utcumque sit, etiam nunc paenitere sua sponte Aequos quam pati hostilia malle. si paeniteat, tutum receptum ad expertam cle- 5 mentiam fore; sin periurio gaudeant, dis magis iratis quam hostibus gesturos bellum. haec dicta adeo nihil mo- 6 verunt quemquam, ut legati prope violati sint, exercitusque in Algidum adversus Romanos missus. quae ubi Ro- 7 mam sunt nuntiata, indignitas rei magis quam periculum consulem alterum ab urbe excivit. ita duo consulares exercitus ad hostem accessere acie instructa, ut confestim dimicarent. sed cum forte haud multum diei superesset, 8 unus ab statione hostium exclamat: „,ostentare hoc est, Romani, non gerere bellum. in noctem inminentem aciem 9 instruitis. longiore luce ad id certamen, quod instat, nobis opus est. crastino die oriente sole redite in aciem. erit copia pugnandi, ne timete." his vocibus inritatus mi- 10 les in diem posterum in castra reducitur, longam venire noctem ratus, quae moram certaminis faceret. tum quidem corpora cibo somnoque curant. ubi inluxit postero die, prior aliquanto constitit Romana acies; tandem et Aequi processere. proelium fuit utrimque vehemens, quod 11 et Romanus ira odioque pugnabat, et Aequos conscientia contracti culpa periculi et desperatio futurae sibi postea fidei ultima audere et experiri cogebat. non tamen susti- 12 nuere aciem Romanam Aequi; pulsique cum in fines suos se recepissent, nihilo inclinatioribus ad pacem animis ferox multitudo increpare duces, quod in aciem, qua pugnandi arte Romanus excellat, commissa res sit. Aequos 13

populationibus incursionibusque meliores esse, et multas passim manus quam magnam molem unius exercitus rectius bella gerere.

A III. Relicto itaque castris praesidio egressi tanto cum tumultu invasere fines Romanos, ut ad urbem quoque 2 terrorem pertulerint. necopinata etiam res plus trepidationis fecit, quod nihil minus quam ne victus ac prope in castris obsessus hostis memor populationis esset timeri 3 poterat, agrestesque pavidi incidentes portis non populationem nec praedonum parvas manus, sed omnia vano augentes timore exercitus et legiones adesse hostium et 4 infesto agmine ruere ad urbem clamabant. ab iis proxumi audita incerta eoque vaniora ferre ad alios. cursus clamorque vocantium ad arma haud multum a pavore ca5 ptae urbis abesse. forte ab Algido Quinctius consul redierat Romam. id remedium timori fuit; tumultuque sedato victos timeri increpans hostes praesidia portis inposuit. 6 vocato dein senatu cum ex auctoritate patrum iustitio in

dicto profectus ad tutandos fines esset, Q. Servilio prae7 fecto urbis relicto, hostem in agris non invenit. Ab altero consule res gesta egregie est; qui qua venturum ho stem sciebat, gravem praeda eoque inpeditiore agmine in8 cedentem adgressus funestan populationem fecit. pauci hostium evasere ex insidiis, praeda omnis recepta est. sic finem iustitio, quod quadriduum fuit, reditus Quincti consulis in urbem fecit.

9 Census deinde actus et conditum ab Quinctio lustrum. censa civium capita CIIII DCCXIII dicuntur praeter orbos 10 orbasque. In Aequis nihil deinde memorabile actum. in oppida sua se recepere, uri sua popularique passi. consul cum aliquotiens per omnem hostium agrum infesto agmine populabundus isset, cum ingenti laude praedaque Romam rediit.

1 IV. Consules inde A. Postumius Albus Sp. Furius Fusus. Furios Fusios scripsere quidam: id admoneo, ne quis inmutationem virorum ipsorum esse, quae nominum 2 est, putet. haud dubium erat, quin cum Aequis alter consulum bellum gereret. itaque Aequi ab Ecetranis Vulscis

praesidium petiere; quo cupide oblato adeo civitates eae perpetuo in Romanos odio certavere bellum summa vi parabatur. sentiunt Hernici et praedicunt Romanis Ecetranum ad Aequos descisse. suspecta et colonia Antium 3 fuit, quod magna vis hominum inde, cum oppidum captum esset, confugisset ad Aequos; isque miles per bellum Aequicum vel acerrimus fuit. conpulsis deinde in oppida 4 Aequis ea multitudo dilapsa cum Antium redisset, sua sponte iam infidos colonos Romanis abalienavit. necdum 5 matura re cum defectionem parari delatum ad senatum esset, datum negotium est consulibus, ut principibus coloniae Romam excitis quaererent, quid rei esset. qui cum 6 haud gravate venissent, introducti a consulibus ad senatum ita responderunt ad interrogata, ut magis suspecti quam venerant dimitterentur. bellum inde haud dubium 7 haberi. Sp. Furius consulum alter, cui ea provincia evenerat, profectus in Aequos Hernicorum in agro populaDundum hostem invenit, ignarusque multitudinis, quia nusquam universa conspecta fuerat, inparem copiis exercitum temere pugnae commisit. primo concursu pulsus se intra castra recepit. neque is finis periculi fuit. nam- 8 que et proxima nocte et postero die tanta vi castra sunt circumsessa atque oppugnata, ut ne nuntius quidem inde mitti Romam posset. Hernici et male pugnatum et consu- 9 lem exercitumque obsideri nuntiaverunt, tantumque terrorem incussere patribus, ut, quae forma senatus consulti ultimae semper necessitatis habita est, Postumio, alteri consulum, negotium daretur, videret, ne quid res publica detrimenti caperet. ipsum consulem Romae ma- 10 nere ad conscribendos omnes, qui arma ferre possent, optimum visum est, pro consule T. Quinctium subsidio castris cum sociali exercitu mitti. ad eum explendum La- 11 tini Hernicique et colonia Antium dare Quinctio subitarios milites ita tum repentina auxilia appellabant — iussi.

V. Multi per eos dies motus multique impetus hinc 1 atque illinc facti, quia superante multitudine hostes carpere multifariam vires Romanas, ut non suffecturas ad

T. LIVI PARS I.

9

[ocr errors]

2 omnia, adgressi sunt: simul castra oppugnabantur, simul pars exercitus ad populandum agrum Romanum missa 3 urbemque ipsam, si qua fortuna daret, temptandam. L. Valerius ad praesidium urbis relictus, consul Postumius 4 ad arcendas populationes finium missus. nihil remissum ab ulla parte curae aut laboris: vigiliae in urbe, stationes ante portas praesidiaque in muris disposita, et, quod necesse erat in tanto tumultu, iustitium per aliquot dies ser5 vatum. Interim in castris Furius consul cum primo quietus obsidionem passus esset, in incautum hostem decumana porta erupit et, cum persequi posset, metu subsi6 stit, ne qua ex parte altera in castra vis fieret. Furium legatum frater idem consulis erat — longius extulit cursus, nec suos ille redeuntes persequendi studio neque hostium ab tergo incursum vidit. ita exclusus multis saepe frustra conatibus captis ut viam sibi ad castra faceret, 7 acriter dimicans cecidit. et consul nuntio circumventi fratris conversus ad pugnam, dum se temere magis quam satis caute in mediam dimicationem infert, vulnere accepto aegre ab circumstantibus ereptus et suorum ani8 mos turbavit et ferociores hostes fecit; qui caede legati et consulis vulnere accensi nulla deinde vi sustineri potuere, cum conpulsi in castra Romani rursus obsiderentur nec spe nec viribus pares, venissetque in periculum summa rerum, ni T. Quinctius peregrinis copiis cum La9 tino Hernicoque exercitu subvenisset. is intentos in castra Romana Aequos legatique caput ferociter ostentantes ab tergo adortus, simul ad signum a se procul editum ex castris cruptione facta, magnam vim hostium circumvenit. 10 minor caedis, fuga effusior Aequorum in agro fuit Romano. in quos palatos praedam agentes Postumius aliquot locis, quibus opportuna inposuerat praesidia, impetum dedit. hi vagi dissipato agmine fugientes in Quinctium victorem cum saucio consule revertentem incidere. 11 tum consularis exercitus egregia pugna consulis vulnus, legati et cohortium ultus est caedem. Magnae clades 12 ultro citroque illis diebus et inlatae et acceptae. difficile ad fidem est in tam antiqua re, quot pugnaverint cecide

« IndietroContinua »