Immagini della pagina
PDF
ePub

IV

kio discessissem, et eos locos, quibus propter dissensum librorum meliorum de vera lectione non omnino constat, et eos, quibus aut a recentioribus codicibus auxilium petendum fuit, aut doctorum virorum coniecturae receptae sunt, collegi, et quae in locis difficilioribus aut suspectis a criticis tentata sunt, quae quidem mihi nota essent et aliquam utilitatem habere viderentur, congessi. In vita Livii exponenda ea, quae nuper alio loco disputavi, retractanda, emendanda, augenda erant. Qua quidem in re pariter atque in codicum scriptura recte aestimanda atque causis vitiorum vel optimis libris illatorum inveniendis et tollendis plurimum me adiutum esse praeclara et utilissima opera, quam Martinus Hertz V. Cl. nuper in Livio posuit, lubens gratoque animo profiteor. In prima tamen decade, quamquam non dubito, quin Mediceo libro et Vormaciensi primus locus sit tribuendus, tamen ita ceteris praestare eos putaverim, ut Parisinum et ei proximos, Bambergensem et Helmstadium primum, ex eodem fonte profectos, si qua aut probabiliora servasse aut ab archetypo propius abesse videantur, prae illis negligere nolim. Quare cum aliis quibusdam locis tum in priore parte primi fibri, ubi in verborum collocatione Mediceus sic aliquotiens a reliquis discedit, ut dubium esse possit, utrum scripturam antiquam servaverit, an a docto aliquo viro sit emendatus, illos potius quam hunc secutus sum. Et in hac quidem re idem sentit H. Heerwagen V. D., qui non solum editis libris optime de Livio meruit, sed etiam multis observationibus utilissimis, quas per literas mecum communicavit, et qua est liberalitate in usum meum convertere permisit, studia mea et excitavit et hanc curam plurimum adiuvit; quae ut aequis iudicibus non prorsus improbetur remque olim institutam aliqua ex parte promovisse videatur maxime exopto.

D. Isenaci mense Martio a. MDCCCLIX.

W. Weissenborn.

DE TITI LIVII VITA ET SCRIPTIS.

Titus Livius, dum in rebus populi Romani perscribendis et ǝrnandis omne studium suum collocat, quo erat pudore et molestia, de se ipso 1) paucissima iniecit, pariterque apud alios autores veteres rara et manca est eius memoria, quare plura a recentioribus 2), ne tanti scriptoris vita in obscuro esset, conficta et tamquam verae essent fidei a plerisque probata sunt. Ceterum dubitari non potest, quin Patavii natus sit Li vius et Augusti aetate floruerit. Et illud quidem confirmatur testimonio Martialis poetae, qui Epigrammat. 1, 61, 3:,,cense

1) Liv. I, 19, 3; IV, 20, 7; XXVIII, 12, 12.

2) His adnumerandus est autor vitae Livii post an. MCCCCXIII conscriptae, quae ab Hearnio in codice Oxoniensi inventa et eius editioni Livii vol. I inserta est. Plura etiam commentus est Iacobus Philippus Tomasinus, episcopus Aemoniensis, in libro, qui Titus Livius inscribitur, Patavii 1630 edito, deinde saepius repetito, postremo in editionem Drakenborchii Stuttgard. vol. XV, 1, 8 sqq. recepto. Cuius opiniones cum multi probassent, post Ioh. Gerh. Vossium in tractata de historicis latinis I, 19 Crevierius paucula quae certa sunt de Livii vita sobrio iudicio exposuit in praefatione editionis et maioris et minoris. Accuratius deinde rem tractavit Gottf. Ephr. Müller historisch-kritische Einleitung zu nōthiger-Kenntniss der alten lat. Schriftsteller, Dresd. 1747, vol. III, 87168 et L. Preller in vita Livii Paulyi encyclopaediae reali inserta, eiusque vestigia secuti L. E. Köhler et Matth. Weingärtner, quorum ille de T. Livii vita ac moribus fasc. I. 1851, hic de T. Livii vita part. 1. 1852 Berolini edidit. Paulo post de T. Livii vita in praefatione editionis Livii in collectionem Hauptio-Sauppianam receptae Lips. 1853; ed. II. 1856 disserui, eodemque fere tempore C. I. Grysar in partt. selectarum Livii Vol. I. Vindob. 1854. Nuperrime Mart. Hertz quo solet acumine maximaque doctrina totam rem persecutus est in prolusione de T. Livii Patavini vita ac scriptis vol. I. ed. Tauchnitzianae Lips. 1857 praemissa. Praeter hos multa utilia attulerunt et Fr. Lachmann in commentationibus de fontibus historiarum T. Livii, quarum prior Gottingae 1822, posterior ib. 1828 edita est, et ii, qui de historia Romana scripserunt, in primis I. Perizonius, Niebuhrius, Wachsmuthius, Blumius, Nägele, Schwegler, Bröcker, Lewis an inquiry into the credibility of the early roman history, London 1855. all.

tur Apona 3) Livio suo tellus" inquit, et Sidonii Apollinaris atque Symmachi, quorum ille Carm. II, 189,,volumina Patavina" Livii libros, hic Epistol. IV, 18 ipsum,,Patavinum scriptorem" nominavit, magis etiam Hieronymi, a quo „Patavinus" appellatur, quo factum est, ut haud pauci hoc ipsum tamquam cognomen 4) Livio adderent. Patriam igitur habuit civitatem et antiquissimam, cuius origines pariter atque Romanae urbis ad Troianos referebantur, cf. Liv. I, 1; Pomp. Mel. II, 4, 2; Vergil. Aen. I, 442, et fortissimam, quae a Gallorum imperio, cum omni Italia superiore potirentur, liberam et integram se servarat, v. Liv. V, 33, 10; X, 2, 9, parique virtute Cleonymi Lacedaemonii impetum repulerat, v. Liv. X, 2; tum paulisper domesticis factionibus turbata, v. Liv. XLI, 27, eo tempore, quo Livius floruit, cum situ opportuno tum mercatura copiosissima atque fabricarum varietate ita et civibus et opibus cre verat, ut inter maximas et opulentissimas imperii Romani urbes numeraretur, cf. Strabo V, 1, 7 p. 213; III, 5, 3 p. 169. Ad quod cum accederet, ut et propter calidas aquas saluberrimas, v. Plin. N. H. II, 103, 227, Martial. Epigr. VI, 42, 4, et propter inclitum oraculum, v. Sueton. Tib. 14, celebraretur, tamen antiquam morum severitatem atque castitatem retinebat, cf. Plin. Ep. I, 14, 6; Mart. Epigr. XI, 16, 8; Macrob. Saturn. I, 11, 22, tantumque libertatis amorem, ut per bella civilia Patavini, tum iam diu in civitatem Romanam recepti, a liberae reipublicae partibus tantum non omnes starent cf. Plut. Caes. 47, et Pompei causam summo studio defenderent, v. Cicer. Phil. XII, 4, 10; Macrob. 1. 1. Inde facile intelligitur, quomodo factum sit, ut Livius a vitiis, quae postea, cum Romae versaretur, in plurimorum animos invasisse videbat, ipse a pueris bonis moribus inbutus, procul abhorreret, et ut eas in re publica partes sequeretur, a quibus cives suos stetisse ipse adolescens cogno

3) Aponam tellurem pro Patavina a fonte Aponi (anovos), Patavio urbi propinquo, dictum esse facile apparet. Similiter, sed minus accurate, Statius silv. IV, 7, 55 Timavi alumnum appellavit Livium, cf. Verg Aen. I, 242. Infirmis argumentis et hoc et reliqua testimonia impugnare conatus est G. A. Schmid in disput. circulari de Tito Livio Altdorf 1687 p. 7 sqq.

4) V. Weingärtner. l. 1. p. 8 sqq.

verat, quippe qui eo tempore, quo Cicero 1. 1. hostes reipublicae a Patavinis exclusos esse tradidit, sextum decimum fere ageret annum. Natum enim esse eum Hieronymus 5) testatur in adnotatione ad Eusebii chronicon, si Scaligerum sequimur C. Iulio Caesare et M. Calpurnio Bibulo consulibus, Ol. 108, 2; a. u. 695, sin interpretationem chronici Armenicam ab A. Maio repertam, Ol. 180, 4; a. u. 697. Hoc testimonium quamquam minus certum est propterea, quod M. Valerium Messallam eodem anno in lucem editum esse dicit Hieronymus, quem aliquot annis ante natum esse iam plerique statuunt 6), tamen non est, cur etiam in Livio falsum habeatur, cum tempus eo indicatum ad reliqua, quae de Livii vita nota sunt, apte conveniat. Incidit igitur pueritia Livii in ea tempora, quibus C. Iulius Caesar Galliam dicionis populi Romani fecit, adolescentia in turbulentissima illa bella civilia, quibus libera respublica sua ipsa mole concidit.

Neque de parentibus eius neque de rebus domesticis certi quidquam constat; ceterum, si coniectura uti licet, ex locis haud paucis, quibus aut in magnis viris non virtutem solum sed etiam nobilitatem et magnam fortunam requirit, v. XXVIII, 42, 5; XXV, 37, all., aut novos homines et ignobiles reprehendit et insectatur, ne ipsum quidem humili genere ortum 7), inde autem, quod Romae per multos annos sine molestia vitam degit, eum a re familiari haud mediocriter fuisse instructum colligere possis. Ne de pueritia quidem Livii quidquam memoriae proditum est, sed non dubium esse potest, quin iis disciplinis, quibus tum pueri institui solebant, sit eruditus, et

5) Hieronymum ea quae de historicis Romanis prodidit ex Suetonii de viris illustribus libro hausisse cum alii probarunt, tum Th. Mommsen in commentatt. class. philol. soc. literar. Saxonicae vol. I p. 674 sqq. cui adsentitur Hertz in prolus. p. VI, v. Köhler p. 12, Roth C. Suet. Tranq. opp. praef. LXXVI; p. 289.

6) Veram esse Hieronymi sententiam statuit Clinton Fast. Hellen. III, 273, eumque secutus E. W. Fischer Römische Zeittafeln p. 444, sed plerique post Scaligerum iure de eius in hac re fide dubitarunt, v. L. Wiesii de M. Valerii vita et scriptis commentat. p. 43, alios in Pauly encycl. reali VI, 2352 commemoratos.

7) Cf. Hausdörffer Commentat. de servis ac libertinis, qui apud Graecos et apud Romanos doctrinae laude floruerunt, Helmst. 1856 p. 9

grammaticam, rhetoricam, philosophiam edoctus. Nam cum iam illo tempore et in aliis provinciis grammatica doceretur, et in Gallia togata, ex qua orta praeclara omnis generis ingenia literas Romanas illustrarunt, maxime floreret 8), probabile sane est etiam Patavii, in urbe opulentissima, et eius doctrinae et illarum disciplinarum, quas Livium coluisse constat, fuisse apertas. Ibi autem non solum puerili aetate, sed etiam per adolescentiam commoratus est. Neque enim Patavinitas in eo reprehendi potuit, nisi per longum tempus Patavii domicilium habuisset, neque eius urbis historiae accuratiorem eamque non ex Romanis sed ex Patavinis fontibus haustam cognitionem, quam pluribus locis prodit, v. I, 1; V, 33; X, 2, sibi parasset, nisi etiam adulta aetate ibi restitisset 9). Quo tempore patria urbe relicta Romam 10) migraverit, etsi non proditum est memoriae, tamen ante annum ab u. c. 727 iam aliquamdiu sedem ibi collocatam habuisse infra videbimus. Romae autem in Augusti,,,qui ingenia saeculi sui omnibus modis fovit," noti tiam venit, eique consilium suum historiae scribendae videtur aperuisse, v. IV, 20, 7. Et ex hac re intelligitur et Taciti testimonio, qui Ann. IV, 34: „,et tulisse Augustum Livii de Pompeio iudicium neque id eorum amicitiae offecisse“ tradidit, comprobatur, in familiaritatem quandam ab Augusto esse eum receptum, in qua perstitisse Livium atque cum ipso Augusto et cum eius familia usque ad extremam fere vitam fuisse coniunctum inde colligas, quod Suetonio teste 11) Claudio, qui po

8) Vid. Suet. de illustr. grammat. c. 3; Bernhardy hist. liter. Rom. ed. II p. 72, ed. III p. 73; 219.

9) Eodem pertinet, quod Patavii Livio amicos fuisse testatur Plutarchus Caes. 47: ἐν δὲ Παταβίῳ Γάϊος Κορνήλιος, ἀνὴρ εὐ δόκιμος ἐπὶ μαντικῇ, Λιβίου τοῦ συγγραφέως πολίτης καὶ yvoquos etc. Iul. Obseq. 65 (125).

10) Vid. vita L. Oxon.:,,qui cum iam doctrinis eruditus et aetate provectus esset, Romam se conferens et equestri adscriptus ordini ad scribendas Romanorum historias animum apposuit," Weingärtner p. 29 sq.

66

11) Suet. Octav. c. 89. Sabellicus in orat. de laud. historiae in T. Livium suspicatur nomen gentile profuisse Livio ad Augusti gratiam ineundam; Fr. A. Wolfius Schol. de lit. Lat. ed. Gürtler dubitat, an cognatio cum gente Livia causa familiaritatis fuerit, c. Müller 1. L p. 90, 95; Weingärtner p. 48 sqq. De ratione quae Livio cum Clau

« IndietroContinua »