Immagini della pagina
PDF
ePub

nis enotavit, multaque alia ad huius decadis emendationem utilissima congessit 317). Quo modo cum quartae potissimum decadi consultum esset, iam etiam tertiae et primae auxilia parata sunt. Nam eodem anno, quo Kreyssigius Bambergensis collationem edidit, Iul. Fr. Boetticherus 318) et Alschefskius ex particulis quibusdam Puteanei codicis, denuo a Duebnero aut Millero collatis, quam multa a Gronovio et Crevierio cognitu digna et utilia non enotata essent, intellexerunt, et Alschefskius cum et commentatione saepe commemorata et libri XXX editione 319) multa optimis codicibus denuo in auxilium vocatis emendari posse probasset, ad hos aliosque libros conferendos Lutetiam, Florentiam, Vindobonam profectus est. Quae opera quantum fructum tulerit neminem fugiet, qui Alschefskii collationes cum iis comparaverit, quibus aut Gronovius aut Drakenborchius usus est; neque quemquam fore arbitror, quin hanc curam magna laude dignam iudicet aut Alschefskium de antiquissimorum lib.orum auctoritate et usu minus recte statuisse existimet. Ipse Alschefskius his subsidiis in duabus editionibus 320) ita est usus, ut in prima decade Mediceum et Parisinum in tertia Puteaneum, Mediceum, Colbertinum, Bambergensem tanta religione sequeretur, quantam in scriptione scholastica, quam supra commemoravi, necessariam iudicaverat. In qua quidem re et id dolendum est, quod maiorem editionem non absolvit, neque accuratissimam Puteanei collationem totam publici iuris fecit, et quod tanta codicum illorum admiratione captus eorumque autoritati addictus erat, ut superstitiose plurima, quae haberent, neglectis etiam linguae et grammaticae legibus probaret et haud raro subtilibus magis quam veris argumentis defendere conaretur 321). Dum tam multorum studia in emendan

317) Titi Livii lib. XXXIII etc., Misenae 1839.

318) Titi Livii de rebus Syracusanis capita ad fidem Puteanei maxime codicis - emendata, Dresdae 1839.

[ocr errors]

319) Titi Livi ab urbe condita lib. XXX, Berolini 1839.

320) Maior prodiit Berolini 1841-1846 et tribus voluminibus libros I—X, XXI — XXIII; minor ib. 1843 1844, IV voluminibus primam et alteram decadem continet.

321) Vid. Nunt. diur. Monac. 1840 n. 80 sqq., 1844 n. 132 sqq., 1847 n. 97 sqq.; Iahnii Annal. vol. XXXV, 355 sq.; XXXIX, 243 sqq.

dis et integritati restituendis Livii libris versantur, ne interpretatio quidem neglecta aút omissa est. Nam E. Guil. Fabri libros XXI-XXII deinde XXIII et XXIV et illos iterum Heerwagenius 322) magna doctrina et accuratissima Liviani sermonis peritia instructi ita ediderunt, ut plurimum ad eos recte intelligendos conferrent, et orationis Livianae indolem post Dra

kenborchium et Walchium primi explicarent. Et hi quidem suis potissimum copiis usi sunt, Crusius 323) et Wimmerkranz 324) magis alienas in suum usum verterunt, ipsi non multum novi attulerunt. Interim cum editionis a Baumgarten-Crusio institutae exemplaria divendita essent a B. G. Teubnero, viro honestissimo, eius recognoscendae provincia ultro mihi delata est, in qua id mihi agendum esse putavi, ut et thesauris ab Alschefskio et Kreyssigio in lucem protractis religiose uterer optimorumque codicum autoritati parerem, ea autem, quae a linguae latinae usu Liviique consuetudine et historiae veritate abhorrerent, aut recentiorum codicum aut coniecturae ope emendanda potius quam argutius tuenda existimarem. Deinde in collectione antiquorum scriptorum Weidmanniana 325) primam et tertiam decadem Einsidlensis codicis collatione a M. Hauptio liberalissime mecum communicata et Puteanei a G. Beckero confecta adiutus idem consilium in textu constituendo secutus sum, in explicatione autem id spectavi, ut non solum verba sed etiam res, quantum et possem in tam larga copia et consilio editionis conveniret, exponerem. Eodem fere tempore C. F. Ingerslev. libb. I-III et XXI-XXIII et Prendeville libb. quinque priores in usum scholarum ediderunt 326), et ille locos nonnullos

Ephemer. Marburg. a. 1847 p. 998 sqq. Ingerslevii Epist. ad Alschefsk. part. I Havniae 1845.

322) Titi Livii ab urbe condita libb. XXI et XXII. Mit Anmerkungen von E. W. Fabri, Nürnberg 1837; iterum ed. ab H. W. Heerwagen 1852; lib. XXII et XXIV. 1840.

323) T. Livii Patavini Historiar. libb. Mit erklärenden Anmerk. v. 3. Chr. Crusius, 1846-1852. In Crusii locum successit deinde G. Mühlnann, qui lib. IX, 20 sqq. et X, iterumque lib. I edidit, Hannover 1853 sq.

324) T. Livii rerum Rom. a. u. c. decas prima, Upsala 18-18-1852. 326) Ed. Ingerslevii libb. II-III prodiit Havniae 1853; libb. XXI -XXIII ib 1854; Prendevilli ed. libb. 1-5 ed. VI, Londini 1851.

emendationibus N.Maduigii in verborum ordinem receptis sanavit. Nuperrime M. Hertzius studia sua in aliis scriptoribus cum summa laude versata in T. Livium contulit, et in prima decade 327), quae adhuc edita est, aut ad optimorum codicum praeter ceteros Medicei fidem, aut, ubi destituebant, suis aliorumve coniecturis emendanda ingenii quo pollet acumine subactoque iudicio et insigni dexteritate ita usus est, ut editio ab eo parata et eorum, qui animi corroborandi erudiendive causa ad Livium accedunt, studia adiuvet et virorum doctorum, in quorum usum accuratissima adiecta est adnotatio critica, desideriis satisfaciat.

Praeter eos, qui aut totum opus Livianum aut partes eius ediderunt, permultos, qui singulos locos peculiaribus scriptionibus tractarunt, bene de Livio meruisse non est quod dicam 328); eorum denique studiis, qui nostra potissimum aetate historiae Romanae, chronologiae, iuri, antiquitatibus novam lucem adfuderunt, etiam Livii locos haud paucos illustrasse supra dictum est. Quorum libros ut recensere longum et est ab hoc loco alienum, ita iam inter omnes constat multas Livianorum librorum partes non posse nisi his subsidiis in usum vocatis aut recte intelligi aut emendari.

327) T. Livii ab. u. c. libri Vol. I, Lips. 1857.

328) Multos recensuit Kreyssigius ed. Tauchnitianae vol. I p. VII sqq. et Schweiger in manuali bibliographico II, 1, 550 sqq.

[blocks in formation]

Ea, quae eiciienda videbantur, uncis [] inclusa, quae addenda ad
lacunas explendas literis inclinatis scripta sunt. In summo margine in
discentium usum Grysarii et Hertzii exemplum secutus iam annos ad
Varronianam aeram redactos adscripsi, si qui a Livio omissi aut in ora
tione eius alii atque Varroniani erant commemorati, parenthesi inclusos
his adieci.

raef. 1. operae pretium sim Quintil. Inst. Or. IX, 4, 74; sim
operae pretium cdd. | 2. quippe om. C1. | 3. obscuro est A, Al. | eorum
qui EHIKall.; eorum qui nomini cfficient meo me rcc., prob. Hz. |
6. decorata 42 decora num in Al fuerit discerni non potuit, v. Freu-
denbergi Observv. Livv. Bonnae 1854 p.2. | 7. populi Romani suspi-
catur Duker. 9. labante coniecit Gr., cf. Doederlein Synonyme 1,
131. desidentes Hrcc.; dissidentis mell. cdd. 10. re publicae C.Al. |
11. sera E. 13. tantum ACDEI; tanti rell., v. Iahn. Ann. Nov. vol.
XXXV p. 385; Heerwageni Excerpta e od. Bamb. p. 8. Addi-
tamenta periochae libri I, quae in codice Nazariano post verba re-
gnatum est annis CCLV leguntur, nolui omittere, sed vv. hic temptan-

LIB. I, 19, 12.

dae — protinus factum, quae in cod. post v. renovavit inlata sunt, post vv. annis XXXVIII posui.

I, 1, 1. Ante iam primum aliquid deesse suspicatur Wex v. Iahni Ann. N. LXXI, 123 sq. omnium nomen constat Cl. 3 adriatici maris A, Al, Hz. | primum A, v. Wimmeri Obsvv. Livv. p. 8. et in quem nomen [est]: et gens coni. Trekell kleine deutsche Aufsätze gesammelt von Haubold, Leipzig 1817, p. 5. | 5. ubi egressi A, Becker, Hz. | superessent CDall., superēēt A, superesset Dr., Hz. | 7. laurentem A, Hz. | quidve A, quid, CDEall. Al, v. Iahn. Ann. XXXV, p. 359. | 8. et domo C, Al. | urbis A; urbi CDall., v. Iahn. Ann. LXIX p. 664. | 9. ubi A, Al, Hz., ibi rell. | 10. ea utique res A, Al, Hz. 11. stirps K, Hz. || 2, 1. Troiani petiti A1, Troianique petiti 42. 2. aboriginis K. | 4.aboriginensium rcc. | sibi om. A1. | 6. mortalium operum 4, Al, Hz. || 3, 1. filius tamen A1; erat tamen 42. | 3. reliquit A, cdd. Hz. 7. aliquot deductae Dr. cdd.; aliquodeductae AH; aliquot eductae C,Al. | 8. traiectu rcc.; traiecto cdd. mell. | 11. interimit A, Hz. | ademit GE2. || 4, 3. si sacerdos C, fort. sic sacerdos. 4. divinitus suspectum Schellero, v. Obsvv. p. 251. | poterat deleri iubet Gr., cf. Voss. Randglossen p. 267. | 5. eluvie Gr. | 6. quo iam A, Al, Hz. | 7. putant A2 C1. || 5, 1. Lupercale vuit Trekell. i.l. p. 7; Lupercal. hoc (vel hic) fuisse Duiatius. | Pallanteo, v. Festus p. 352: Tubilustria, Verg. Aen. VIII, 54; Pallantio e coni. Hz. | 4. ad supplicium Numitori A, Al, Hz. | 5. aperiri AHIrcc., Hz. | 6. et aetatem eorum AC2; aetatem eorum CIEG all.; eorum aetatem K. | eodem cdd.; eo demum coni. Crevierius prob. F. A. Wolf, v. Walchii Emm. Livv. p. 203. | 7. apertam vimA, Al. Hz. || 6, 1. scelus in A, Al,Hz. | 2. regi om. G.; rei E1. | effecit K. | 4. qmgemini AC. | tutelam CD; in quorum tutela E, edd. vv. | 7, 1. sese A; se rell. cdd. | 4. laetor eficeret Call.; l&toreficeret D; letiores efficeret A; laetiore reficeret rc., Hz. 5. aversas C. | 7. bouum C Voss. Irc. | ad speluncam vadentem A, Al, Hz. | vi om. A. | morte om. A. | 10. accipit E. | 11. omen ait, impleturum fata. ara- dicata. ibi Robortellus, v. Zeitschrift f. Alterthums - Wissensch. 1840 p. 66. | 12. ibi tum Ercc.; ibi dum ACD. | Herculi―dapemque om. CDE all. | 13. eo sollemnium E2; eo sollēnium K; sollemnibus CDE1G. | 15. facta CDG. || 8, 3. [et] hoc 1Gr.; et hoc cdd., v. Heerwag. Exc. p. 9. | et numerum Heumann. ap. Dr.; numerum cdd.; sumpta et nunerum ci. Heerwagen. Münch. Gel. Anz. XVI, 66; ut apparitores et- sumpta est, numerum quoque Walker ap. Prendeville. | dederunt A1. | 5. adliciendae Ascens. a. 1513, Hz; adlicendae Pal. I; adiciendae rell. cdd. veteri E. asylum appellant eo A, sed llant m2. in ras. || 9, 2. circum A, Hz. | 3. deinde Quint. Inst. Or. IX, 2, 37. | 3. magnas sibi opes A ap. Al. 5. ac plerisque ACDEall.; a plerisque Krcc., Hz., v. Iahn. Ann. LXXI, 197. | 6. vocat om. A. 9. etiam Sabini ci. Scheibe Philol. 1, 390, Hz. | 10. capiendas CDG, Al. | 11. excellentes CDG; excellentesunt A; excellente rell.; formae excellentis coni. Al. | 12. insignem specie ac pulcri tudine (corr. pulchritudine) A, AY. | Thalassii · Thalassio cdd., Ta

[blocks in formation]

Talasio vult Huschke Oskische Sprachdenkmäler p. 244. |

« IndietroContinua »