Immagini della pagina
PDF
ePub

TITI LIVI

AB URBE CONDITA

LIBRI.

ITERUM RECOGNOVIT

WILH. WEISSENBORN.

PARS I. LIB. I-VI.


LIPSIAE

IN AEDIBUS B. G. TEUBNERI.

MDCCCLXXV.

[merged small][ocr errors][merged small]

Ad Titi Livii libros hoc potissimum tempore denuo recognoscendos non tam mea sponte accessi, cum rem differendam putarem, dum de librorum manuscriptorum subsidiis, quae nuper investigata esse dicuntur, constaret, quam provocatus a viris honestissimis, qui in consilio a B. G. Teubnero de novis editionibus veterum scriptorum parandis capto pari studio permanent. Qui cum editionem Livii ante hos novem annos a me inchoatam repetere vellent, eamque et ad usum commodiorem reddi et ea adici cuperent, quae de vita T. Livii scitu digna essent, ut hanc curam reciperem, iam diu a me petiverunt. Iis igitur obsecutus, quoniam in copiis acquiescendum erat in aliorum usum paratis, codicum excerptis et optimis editionibus denuo perlustratis, quae iam non probanda viderentur correxi, id autem consilium, quod in priore recensione secutus sum, tenendum putavi, ut optimorum librorum scripturam religiosissime quidem servarem, sed iis locis, ubi aut lacunis aut glossematis aut apertis erroribus deformati essent, vel recentiorum codicum lectiones vel virorum doctorum coniecturas admittere non dubitarem, et id efficere studerem, ut T. Livii libri sine graviore offensione intelligi possent, neve corrupta codicum sive meliorum sive omnium scriptura servata perturbarentur magis legentium animi, quam ii, quorum talia scire interest, cum aliunde scire possent, adiuvarentur. Eadem ratione ductus etiam in singulorum vocabulorum scriptura optimos codices ita sum secutus, ut neque nimia scribendi inconstantia legentium oculi laederentur et ad eam licentiam adolescentes invitarentur, neque tamen omnia ad unam normam redigenda putarem. Atque quo facilius ii, qui hac editione utentur, quae certa, quae optimorum librorum autoritate destituta essent cognoscere possent, cum iam non opus esse videretur illa indicare, in quibus ab Alschefs

[ocr errors]

a

IV

kio discessissem, et eos locos, quibus propter dissensum librorum meliorum de vera lectione non omnino constat, et eos, quibus aut a recentioribus codicibus auxilium petendum fuit, aut doctorum virorum coniecturae receptae sunt, collegi, et quae in locis difficilioribus aut suspectis a criticis tentata sunt, quae quidem mihi nota essent et aliquam utilitatem habere viderentur, congessi. In vita Livii exponenda ea, quae nuper alio loco disputavi, retractanda, emendanda, augenda erant. Qua quidem in re pariter atque in codicum scriptura recte aestimanda atque causis vitiorum vel optimis libris illatorum inveniendis et tollendis plurimum me adiutum esse praeclara et utilissima opera, quam Martinus Hertz V. Cl. nuper in Livio posuit, lubens gratoque animo profiteor. In prima tamen decade, quamquam non dubito, quin Mediceo libro et Vormaciensi primus locus sit tribuendus, tamen ita ceteris praestare eos putaverim, ut Parisinum et ei proximos, Bambergensem et Helmstadium primum, ex eodem fonte profectos, si qua aut probabiliora servasse aut ab archetypo propius abesse videantur, prae illis negligere nolim. Quare cum aliis quibusdam locis tum in priore parte primi fibri, ubi in verborum collocatione Mediceus sic aliquotiens a reliquis discedit, ut dubium esse possit, utrum scripturam antiquam servaverit, an a docto aliquo viro sit emendatus, illos potius quam hunc secutus sum. Et in hac quidem re idem sentit H. Heerwagen V. D., qui non solum editis libris optime de Livio meruit, sed etiam multis observationibus utilissimis, quas per literas mecum communicavit, et qua est liberalitate in usum meum convertere permisit, studia mea et excitavit et hanc curam plurimum adiuvit; quae ut aequis iudicibus non prorsus improbetur remque olim institutam aliqua ex parte promovisse videatur maxime exopto.

D. Isenaci mense Martio a. MDCCCLIX.

W. Weissenborn.

DE TITI LIVII VITA ET SCRIPTIS.

Titus Livius, dum in rebus populi Romani perscribendis et ǝrnandis omne studium suum collocat, quo erat pudore et molestia, de se ipso 1) paucissima iniecit, pariterque apud alios autores veteres rara et manca est eius memoria, quare plura a recentioribus 2), ne tanti scriptoris vita in obscuro esset, conficta et tamquam verae essent fidei a plerisque probata sunt. Ceterum dubitari non potest, quin Patavii natus sit Li vius et Augusti aetate floruerit. Et illud quidem confirmatur testimonio Martialis poetae, qui Epigrammat. 1, 61, 3:,,cense

1) Liv. I, 19, 3; IV, 20, 7; XXVIII, 12, 12.

2) His adnumerandus est autor vitae Livii post an. MCCCCXIII conscriptae, quae ab Hearnio in codice Oxoniensi inventa et eius editioni Livii vol. I inserta est. Plura etiam commentus est Iacobus Philippus Tomasinus, episcopus Aemoniensis, in libro, qui Titus Livius inscribitur, Patavii 1630 edito, deinde saepius repetito, postremo in editionem Drakenborchii Stuttgard. vol. XV, 1, 8 sqq. recepto. Cuius opiniones cum multi probassent, post Ioh. Gerh. Vossium in tractata de historicis latinis I, 19 Crevierius paucula quae certa sunt de Livii vita sobrio iudicio exposuit in praefatione editionis et maioris et minoris. Accuratius deinde rem tractavit Gottf. Ephr. Müller historisch-kritische Einleitung zu nōthiger-Kenntniss der alten lat. Schriftsteller, Dresd. 1747, vol. III, 87168 et L. Preller in vita Livii Paulyi encyclopaediae reali inserta, eiusque vestigia secuti L. E. Köhler et Matth. Weingärtner, quorum ille de T. Livii vita ac moribus fasc. I. 1851, hic de T. Livii vita part. 1. 1852 Berolini edidit. Paulo post de T. Livii vita in praefatione editionis Livii in collectionem Hauptio-Sauppianam receptae Lips. 1853; ed. II. 1856 disserui, eodemque fere tempore C. I. Grysar in partt. selectarum Livii Vol. I. Vindob. 1854. Nuperrime Mart. Hertz quo solet acumine maximaque doctrina totam rem persecutus est in prolusione de T. Livii Patavini vita ac scriptis vol. I. ed. Tauchnitzianae Lips. 1857 praemissa. Praeter hos multa utilia attulerunt et Fr. Lachmann in commentationibus de fontibus historiarum T. Livii, quarum prior Gottingae 1822, posterior ib. 1828 edita est, et ii, qui de historia Romana scripserunt, in primis I. Perizonius, Niebuhrius, Wachsmuthius, Blumius, Nägele, Schwegler, Bröcker, Lewis an inquiry into the credibility of the early roman history, London 1855. all.

« IndietroContinua »