Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

sententia nemo poterit esse omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum, atque artium, scientiam consecutus. Etenim ex rerum cognitione efflorescat et redundet oportet oratio; quæ niși subest, res ab oratore percepta et cognita, inanem quandam habet elocutionem, et penè puerilem.

Nunc repetam ea, quæ quondam accepi in nostrorum hominum eloquentissimorum, et omni dignitate principum, disputatione esse versata. Cùm vehementiùs inveheretur in causam principum consul Philippus, Drusique tribunatus, pro senatus auctoritate susceptus, infringi jam, debilitarique videretur; dici memini, ludorum Romanorum diebus L. Crassum, quasi colligendi sui causâ, se in Tusculanum contulisse. Venisse eòdem, socer ejus qui fuerat, Quintus Mucius dicebatur, et M. Antonius, homo et consiliorum in republicâ socius, et summâ cum Crasso familiaritate conjunctus. Exierant autem cum ipso Crasso adolescentes duo, et Drusi maximè familiares, et in quibus magnam tum spem majores natu dignitatis suæ collocârant, C. Cotta, qui tum tribunatum plebis petebat, et P. Sulpicius, qui deinceps eum magistratum petiturus putabatur, Hi primo die de temporibus illis, deque universâ republicâ, quam ob causam venerant, multùm inter se usque ad extremum tempus diei collocuti sunt. Quo quidem in sermone multa divinitùs à tribus illis consularibus Cotta deplorata et commemorata narrabat, ut nihil incidisset postea civitati mali, quod non impendere illi tantò antè vidissent. Eo autem omni sermone confecto, tantam in Crasso humanitatem fuisse, ut, cùm lauti accubuissent, tolleretur omnis illa superioris tristitia sermonis; eaque esset in homine jucunditas, et tantus in jocando lepos, ut dies inter eos curia fuisse videretur, convivium Tusculani. Postero au

tem die, cùm illi majores natu satis quiêssent, in ambulationem ventum esse dicebat; tum Scævolam duobus spatiis tribusve factis, dixisse, Cur non imitamur, Crasse, Socratem illum, qui est in Phædro Platonis? Nam me hæc tua platanus admonuit; quæ non minùs ad opacandum hunc locum patulis est diffusa ramis, quàm illa, cujus umbram secutus est Socrates; quæ mihi videtur non tam ipsâ aquulâ, quæ describitur, quàm Platonis oratione crevisse: sed, quod ille durissimis pedibus fecit, ut se abjiceret in herbam, atque ita illa, quæ philosophi divinitùs ferunt esse dicta, loqueretur, id meis pedibus certè concedi est æquius. Tum Crassum, Immò verò commodius etiam; pulvinosque poposcisse, et omnes in iis sedíbus, quæ erant sub platano, consedisse dicebat.

Ibi, ut ex pristino sermone relaxarentur animi omnium, solebat Cotta narrare, Crassum sermonem quendam de studio dicendi intulisse. Qui, cùm ita esset exorsus, non sibi cohortandum Sulpicium et Cottam, sed magis utrumque collaudandum videri, quòd tantam jam essent facultatem adepti, ut non æqualibus suis solùm anteponerentur, sed cum majoribus natu compararentur. Neque verò mihi quidquam, inquit, præstabilius videtur, quàm posse dicendo tenere hominum cœtus, mentes allicere, voluntates impellere, quò velis; unde autem velis, deducere. Hæc una res in omni libero populo, maximèque in pacatis tranquillisque civitatibus, præcipuè semper floruit, semperque dominata est. Quid enim est aut tam admirabile, quàm ex infinitâ multitudine hominum exsistere unum, qui id, quod omnibus naturâ sit datum, vel solus, vel cum paucis facere possit? aut tam jucundum cognitu atque auditu, quàm sapientibus sententiis gravibusque verbis ornata oratio et perpolita? aut tam potens, tamque magnificum, quàm

populi motus, judicum religiones, senatûs gravitatem, unius oratione converti? Quid porrò tam regium, tam liberale, tam munificum, quàm opem ferre supplicibus, excitare afflictos, dare salute, liberare periculis, retinere homines in civitate? Quid autem tam necessarium, quàm tenere semper arma, quibus vel tectus ipse esse possis, vel provocare improbos, vel te ulcisci lacessitus? Age verò, ne semper forum, subsellia, rostra, curiamque mediteris, quid esse potest in otio aut jucundius, aut magis proprium humanitatis, quàm sermo facetus, ac nullâ in re rudis? Hôc enim uno præstamus vel maximè feris, quòd colloquimur inter nos, et quòd exprimere dicendo sensa possumus. Quamobrem quis hoc non jure miretur, summèque in eo elaborandum esse arbitretur, ut quo uno homines maximè bestiis præstent, in hoc hominibus ipsis antecellat? Ut verò jam ad illa summa veniamus, quæ vis alia potuit aut dispersos homines unum in locum congregare, aut à ferâ agrestique vitâ ad hunc humanum cultum civilemque deducere, aut, jam constitutis civitatibus, leges, judicia, jura describere? Ac, ne plura, quæ sunt penè innumerabilia, consecter, comprehendam brevi: Sic enim statuo, perfecti oratoris moderatione et sapientiâ, non solùm ipsius dignitatem, sed et privatorum plurimorum, et universæ reipublicæ salutem maximè contineri. Quamobrem pergite, ut facitis, adolescentes; atque in id studium, in quo estis, incumbite; ut et vobis honori, et amicis utilitati, et reipublicæ emolumento esse possitis.

D

PROCEM. Lib. III. De ORATORE.

In L. CRASSI Mortem.

INSTITUENTI mihi, Quincte frater, eum sermonem referre, et mandare huic tertio libro, quem post Antonii disputationem Crassus habuisset, acerba sanè recordatio veterem animi curam molestiamque renovavit. Nam illud immortalitate dignum ingenium, illa humanitas, illa virtus, L. Crassi morte extincta subitâ est, vix diebus decem post eum diem, qui hôc et superiore libro continetur. Ut enim Romam rediit extremo scenicorum ludorum die, vehementer commotus eâ oratione, quæ ferebatur habita esse in concione à Philippo, quem dixisse constabat, videndum sibi aliud esse consilium; illo senatu se rempublicam gerere non posse: manè Idibus Septembris, et ille, et senatus frequens vocatu Drusi, in curiam venit. Ibi cùm Drusus multa de Philippo questus esset, retulit ad senatum de illo ipso, quòd consul in eum ordinem tam graviter in concione esset invectus. Hic, ut sæpe inter homines sapientissimos constare vidi, quanquam hoc Crasso, cùm aliquid accuratiùs dixisset, semper ferè contigisset, ut nunquam dixisse meliùs putaretur; tamen omnium consensu sic esse tum judicatum, cæteros à Crasso semper omnes, illo autem die etiam ipsum à sese superatum. Deploravit enim casum atque orbitatem senatus; cujus ordinis a consule, qui quasi parens bonus, aut tutor fidelis esse deberet, tanquam ab aliquo nefario prædone diriperetur patrimonium dignitatis: neque verò esse mirandum, si, cùm suis consiliis rempublicam profligâsset, consilium senatûs à republicâ repudiaret. Hic, cùm homini et vehementi, et

diserto, et in primis forti ad resistendum, Philippo, quasi quasdam verborum faces admovisset, non tulit ille, et graviter exarsit, pignoribusque ablatis Crassum instituit coërcere. Quo quidem ipso in loco multa à Crasso divinitùs dicta efferebantur, cùm sibi illum consulem esse negaret, cui senator ipse non esset. An tu, quum omnem auctoritatem universi ordinis pro pignore putáris, eamque in conspectu populi Romani concideris, me his pignoribus existimas posse terreri? non tibi illa sunt cædenda, si Crassum vis coërcere. Hæc tibi est excidenda lingua; quá vel evulsá, spiritu ipso libidinem tuam libertas mea refutabit.

Permulta tum vehementissimâ contentione animi, ingenii, virium, ab eo dicta esse constabat; sententiamque eam, quam senatus frequens secutus est, ornatissimis et gravissimis verbis, "Ut populo Romano satisfieret, nun" quam senatûs neque consilium reipublicæ, neque fidem "defuisse," ab eo dietam : et eundem (id quod in auctoritatibus præscriptis exstat) scribendo adfuisse. Illa tanquam cycnea fuit divini hominis vox et oratio, quam quasi expectantes, post ejus interitum veniebamus in curiam, ut vestigium illud ipsum, in quo ille postremùm institisset, contueremur. Namque tum latus ei dicenti condoluisse, sudoremque multum consecutum esse, audiebamus: ex quo cùm cohorruisset, cum febri domum rediit, dieque septimo est lateris dolore consumptus.

O fallacem hominum spem, fragilemque fortunam, et inanes nostras contentiones; quæ in medio spatio sæpe franguntur et corruunt, et antè in ipso cursu obruuntur, quàm portum conspicere potuerunt! Nam, quamdiu Crassi fuit, ambitionis labore vita districta, tamdiu privatis magis officiis, et ingenii laude floruit, quàm fructu

« IndietroContinua »