Immagini della pagina
PDF
ePub

virtute cupimus: tibi optamus eam rempublicam, in quâ duorum generum amplissimorum renovare memoriam, atque augere possis. Tuum enim forum, tuum erat illud curriculum; tu illuc veneras unus, qui non linguam mo、 dò acuisses exercitatione dicendi, sed et ipsam eloquentiam locupletavisses graviorum artium instrumento, et iisdem artibus decus omne virtutis cum summâ eloquentiæ laude junxisses. Ex te duplex nos afficit sollicitudo; quòd et ipse republicâ careas, et illa te. Tu tamen (etsi cursum inge nii tui, Brute, premit hæc importuna clades civitatis) contine te in tuis perennibus studiis, et effice id, quod jam propemodum, vel planè potiùs effeceras, ut te eripias ex eâ, quam ego congessi in hunc sermonem, turbâ patronorum. Nec enim decet te, ornatum uberrimis artibus, (quas, cùm domo haurire non posses, arcessivisti ex urbe eâ, que domus est semper habita doctrina) numerari in vulgo patronorum,

PROCEM. Lib. de PERFECTO ORATORE.

De summæ absolutæque Perfectionis formá et specie ; quam etsi nullo sensu percipimus, Cogitatione tamen complecti possumus.

UTRUM difficilius, aut majus, esset negare tibi, sæpiùs idem roganti, an efficere id, quod rogares, diu multùmque, Brute, dubitavi. Nam et negare ei, quem unicè diligerem, cuique me charissimum esse sentirem, præsertim et justa petenti, et præclara cupienti, durum admodum mihi videbatur : et suscipere tantam rem, quantam non modò facultate consequi difficile esset, sed etiam cogitatione com

plecti, vix arbitrabar esse ejus, qui vereretur reprehensionem doctorum atque prudentium, Quid enim est majus, quàm, cùm tanta sit inter oratores bonos dissimilitudo, judicare, quæ sit optima species, et quasi figura dicendi ? Quod quoniam me sæpiùs rogas, aggrediar, non tam perficiendi spe, quàm experiendi voluntate. Malo enim, cùm studio tuo sim obsecutus, desiderari à te prudentiam meam, quàm, si id non fecerim, benevolentiam,

Quæris igitur, idque jam sæpiùs, quod eloquentiæ genus probem maximè, et quale mihi videatur illud, cui nihil addi possit, quod ego summum et perfectissimum judicem. In quo vereor, ne, si id, quod vis, effecero, eumque oratorem, quem quæris, expressero; tardem studia multorum, qui, desperatione debilitati, experiri id nolent, quod se assequi posse diffidant. Sed par est omnes omnia experiri, qui res magnas, et magno opere expetendas concupiverunt. Quòd si quem aut natura sua, aut illa præstantis ingenii vis fortè deficiet, aut minùs instructus erit magnarum artium disciplinis; teneat tamen eum cursum quem poterit, Prima enim sequentem, honestum est in secundis tertiisque consistere.

Nam in poëtis, non Homero soli locus est (ut de Græcis loquar) aut Archilocho, aut Sophocli, aut Pindaro; sed horum vel secundis, vel etiam infra secundos. Nec verò Aristotelem in philosophiâ deterruit à scribendo amplitudo Platonis; nec ipse Aristoteles, admirabili quâdam scientiâ et copiâ, cæterorum studia restinxit. Nec solùm ab optimis studiis excellentes viri deterriti non sunt, sed ne opifices quidem se artibus suis removerunt, qui aut Ialysi, quem Rhodi vidimus, non potuerunt, aut Coæ Veneris pulchritudinem imitari. Nec simulacro Jovis Olympii,

aut Doryphori statuâ deterriti, reliqui minùs experti sunt, quid efficere, aut quò progredi possent: quorum tanta multitudo fuit, tanta in suo cujusque genere laus, ut, cùm summa miraremur, inferiora tamen probaremus, In oratoribus verò, Græcis quidem, admirabile est, quantùm inter omnes unus excellat. Attamen, cùm esset Demosthenes, multi oratores magni et clari fuerunt, et antea fuerant, nec postea defecerunt. Quare non est, cur eorum, qui se studio eloquentiæ dediderunt, spes infringatur, aut languescat industria. Nam neque illud ipsum, quod est optimum, desperandum est; et in præstantibus rebus, magną sunt ea, quæ sunt optimis proxima,

Atque ego in summo oratore fingendo talem informabo, qualis fortasse nemo fuit. Non enim quæro quis fuerit, sed quid sit illud, quo nihil possit esse præstantius; quod in perpetuitate dicendi, non sæpe, atque haud scio an unquam, in aliquâ autem parte eluceat aliquando, idem apud alios densiùs, apud alios fortasse rariùs. Sed ego sic statuo, nihil esse in ullo genere tam pulchrum, quo non pulchrius id sit, unde illud, ut ex ore aliquo, quasi imago, exprimatur; quod neque oculis, neque auribus, neque ullo sensu percipi potest, cogitatione tantùm et mente complectimur. Itaque et Phidiæ simulacris, quibus nihil in illo genere perfectius videmus, et his picturis, quas nominavi, cogitare tamen possumus pulchriora. Nec verò ille artifex, cùm faceret Jovis formam, aut Minerva, contemplabatur aliquem, è quo similitudinem duceret; sed ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximia quædam, quam intuens, in eâque defixus, ad illius similitudinem artem et manum dirigebat. Ut igitur in formis et figuris est aliquid perfectum et excellens, cujus ad excogitatam speciem imitando referuntur ea, quæ sub oculos ipsa non cadunt;

sic perfectæ eloquentiæ speciem animo videmus, effigiem auribus quærimus.

M. Antonius, cui vel primas eloquentiæ patrum nostrorum tribuebat ætas, vir naturâ peracutus et prudens, in eo libro, quem unum reliquit, disertos ait se vidisse multos, eloquentem omninò neminem. Insidebat videlicet in ejus mente species eloquentiæ, quam cernebat animo, re ipsâ non videbat. Vir autem acerrimo ingenio (sic enim fuit) multa et in se et in aliis desiderans, neminem planè, qui rectè appellari eloquens posset, videbat. Quo in genere, ipsi quoque usque eò difficiles ac morosi sumus, ut nobis non satisfaciat ipse Demosthenes: Qui, quanquam unus eminet inter omnes in omni genere dicendi, tamen non semper implet aures meas; ita sunt avidæ et capaces, et semper aliquid immensum infinitumque desiderant.

Tenemus autem, Brute, quem quærimus; sed animo: nam manu si prehendissem, ne ipse quidem suâ tantâ eloquentiâ mihi persuasisset, ut se dimitterem. Sed inventus profectò est ille eloquens, quem nunquam vidit Antonius. Quis est igitur is? Complectar brevi, disseram pluribus. Is est enim eloquens, qui et humilia subtiliter, et magna graviter, et mediocria temperatè, potest dicere,

PROM. Lib. I. ACADEM. QUEST.

VARRONI Philosophiam commendat CICERO.

IN Cumano nuper cùm mecum Atticus noster esset,

nuntiatum est nobis à M. Varrone, venisse eum Româ pridie vesperi, et nisi de viâ fessus esset, continuò ad nos venturum fuisse. Quod cùm audivissemus, nullam moram interponendam putavimus, quin videremus hominem, nobiscum et studiis iisdem, et vetustate amicitiæ conjunctum. Itaque confestim ad eum ire perreximus: paullumque cùm ejus villa abessemus, ipsum ad nos venientem vidimus; atque illum complexi (ut mos amicorum est) satis eum longo intervallo ad suam villam reduximus.

[ocr errors]

Hic pauca primò, atque ea, percunctantibus nobis, ecquid fortè Româ novi: Atticus, Omitte ista, quæ nec percunctari nec audire sine molestiâ possumus, quæso, inquit: et quære potiùs, ecquid ipse novi. Silent enim diutiùs Musæ Varronis, quàm solebant: nec tamen istum cessare, sed celare quæ scribat, existimo. Minimè verò, inquit ille; intemperantis enim esse arbitror, scribere quod occultari velit. Sed habeo opus magnum in manibus; quòd jampridem ad hunc eum ipsum (me autem dicebat) quædam institui, quæ et sunt magna sanè, et limantur à me politiùs. Et ego, Ista quidem, inquam, Varro, jam diu expectans, non audeo tamen flagitare; audivi enim è Libone nostro, cujus nôsti studium (nihil enim ejusmodi celare possumus) non te ea intermittere, sed accuratiùs tractare, nec de manibus unquam deponere. Illud autem mihi ante hoc tempus nunquam in mentem venit à te re

« IndietroContinua »