Immagini della pagina
PDF
ePub

Ex Lib. I. TUSCUL. QUÆST.

De morte contemnendâ.

PELLANTUR istæ ineptia penè aniles, ante tempus mori, miserum esse. Quod tandem tempus? Naturæne? At ea quidem dedit usuram vitæ, tanquam pecuniæ, nulla præstitutâ die. Quid est igitur, quod querare, si repetit, cùm vult? eâ enim conditione acceperas. Iidem, si puer parvus occidit, æquo animo ferendum putant: si verò in cunis, ne querendum quidem: Atqui ab hoc acerbiùs. exegit natura, quod dederat. Nondum gustaverat, inqui ùnt, vitæ suavitatem hic autem jam sperabat magna, quibus frui cœperat. At id quidem ipsum in cæteris rebus melius putatur, aliquam partem, quàm nullam, attingere. Cur in vita secùs? Quanquam non malè ait Callimachus, multò sæpius lacrymássė Priamum, quàm Troilum.

[ocr errors]

Contemnamus igitur omnes ineptias: (quod enim le vius huic levitati nomen imponam?) totamque vim bene vivendi in animi tobore ae magnitudine; et in omnium rerum humanarum contemptione ac despicientiâ, et in omni virtute ponamus. Nam nunc quidem cogitationibus mollissimis effoeminamur; ut, si antè mors adventet, quàm Chaldæorum promissa consecuti sumus, spoliati magnis quibusdam bonis, illusi destitutique videamur.

Quòd si expectando et desiderando pendemus animis, eruciamur, angimur; proh, dii immortales! quàm optabiliter iter illud ineundum est, quo confecto, nulla reliqua eura; nulla sollicitudo futura sit! quàm me deleetat The

famenes, quàinque elato animo est! etsi enim flemus, cùm legimus, tamen non miserabiliter vir clarus emoritur. Qui cùm conjectus in carcerem, triginta jussu tyrannorum, ve nenum ut sitiens obduxisset, reliquum sic è poculo ejecit, ut id resonaret; quo sonitu reddito, ridens, Propino, inquit, hoc pulchro Critiæ, qui in eum fuerat teterrimus. Græci enim in conviviis solent nominare, cui poculum tradituri sint. Lusit vir egregius extremo spiritu, cùm jam præcordiis conceptam mortem contineret: verèque ei, qui venenum præbuerat, mortem est eam auguratus, quæ brevi consecuta est:

Vadit in eundem carcerem, atque in eundem paucis pòst annis scyphum Socrates, eodem scelere judicum, quo tyrannorum, Theramenes. Ille nec patronum quæsivit adjudicium capitis, nec judicibus supplex fuit; adhibuitque liberam contumaciam, à magnitudine animi ductam, non à superbiâ; et, cum facilè posset educi è custodiâ, noluit; èt, cùm penè in manu jam mortiferum illud teneret poculum, locutus ita est, ut non ad mortem trudi, verùm in cœlum videretur ascendere. Ita enim censebat, itaque disseruit: "Duas esse vias, duplicesque cursus animorum è 66 corpore excedentium: nam qui se humanis vitiis conta"minâssent, et se totos libidinibus dedidissent, quibus cæ❝cati vel in domesticis vitiis atque flagitiis se inquinâssent, "vel in republicâ violandâ fraudes inexpiabiles conce"pissent; iis devium quoddam iter esse; seclusum à conci"lio Deorum. Qui autem se integros castosque servavisέσ sent, quibusque fuisset minima cum corporibus contagio, seseque ab his semper sevocâssent, essentque in corporibus humanis vitam imitati Deorum; his ad illos, à qui "bus essent profecti, reditum facilem patere."

Quæ est autem ejus oratio, quâ facit eum Plato usum apud judices, jam morte multatum? Magna me, inquit, spes tenet, judices, bene mihi evenire, quòd mittar ad mortem. Necesse est enim, sit alterum de duobus, ut aut sensus omninò mors omnes auferat, aut in alium quendam locum ex his locis morte migretur. Quamobrem, sive sensus extinguitur, morsque ei somno similis est, qui nonnunquam, efiam sine visis somniorum, placatissimam quietem affert: Di boni! quid lucri est emori? aut quàm multi dies reperiri possunt, qui tali nocti anteponantur; cui similis futura est perpetuitas omnis consequentis temporis? quis me beatior?

Sin vera sunt, quæ dicuntur, migrationem esse mortem in eas oras, quas, qui è vitá excesserunt, incolunt ; id multò jam beatius est, te, cùm ab iis, qui se judicum numero haberi volunt, evaseris, ad eos venire, qui verè judices appellentur, Minoëm, Rhadamanthum, Eacum, Triptolemum; convenireque eos, qui justè et cum fide vixerint. Hæc peregrinatio mediocris vobis videri potest? ut verò colloqui cum Orpheo, Musao, Homero, Hesiodo liceat, quanti tandem æstimatis? equidem sæpe mori, si fieri posset, vellem, ut ea, quæ dico, mihi liceret invenire. Quantá delectatione autem afficerer, cùm Palamedem, cùm Ajacem, cùm alios judicio iniquorum circumventos convenirem: tentarem etiam summi regis, qui maximas copias duxit ad Trojam, et Ulyssis, Sisyphique prudentiam: nec ob eam rem, cùm hæc exquirerem, sicut híc faciebam, capite damnarer.

Ne vos quidem, judices, ii, qui me absolvistis, mortem timueritis. Nec enim cuiquam bono mali quidquam evenire potest, nec vivo nec mortuo ; nec unquam ejus res à diis immortalibus negligentur. Nec mihi ipsi hoc accidit fortuitò: nec verò ego is, à quibus accusatus sum, aut à quibus con

demnatus, habeo quod succenseam, nisi quòd mihi nocere se crediderunt. Et hæc quidem hoc modo: nihil autém melius æstimo. Sed tempus est, inquit, jam hinc abire me, ut moriar; vos, ut vitam agatis. Utrum autem sit melius, dü immortales sciunt : hominem quidem scire arbitror neminem. Næ ego haud paullo hunc animum malim, quàm eorum omnium fortunas, qui de hoc judicaverunt. Etsi, quod præter deos negat scire quenquam, id scit ipse, utrum melius sit: nam dixit antè. Sed suum illud, nihil ut affirmet, tenet ad extremum. Nos autem teneamus, ut nihil censeamus esse malum, quod sit à naturâ datum omnibus.

PROCEM. Lib. II. TUSCUL. QUÆST.

NEOPTOLEMUS quidem apud Ennium,

"philoso

"phari sibi, ait, necesse esse, sed paucis: nam omninò "haud placere." Ego autem, Brute, necesse quidem mihi esse arbitror philosophari; nam quid possum, præsertim nihil agens, agere melius? sed non paucis, ut ille. Difficile est enim in philosophiâ, pauca esse ei nota, cui non sint aut pleraque aut omnia. Nam nec pauca, nisi è multis, eligi possunt; nec, qui pauca percepit, non idem reliqua eodem studio persequetur.

Sed in vitâ tamen occupatà, atque, ut Neoptolemi tum erat, militari, pauca ipsa multùm sæpe prosunt, et ferunt fructus, si non tantos, quanti ex universâ philosophiâ percipi possunt; tamen eos, quibus aliquâ ex parte interdum aut cupiditate, aut ægritudine, aut metu libcremur: velut

ex ea disputatione, quæ mihi nuper habita est in Tusculano, magna videbatur mortis effecta contemptio, quæ non minimùm valet ad animum metu liberandum.

Quanquam non sumus ignari, multos studiosè contrà esse dicturos; quod vitare nullo modo potuimus; nisi nihil omninò scriberemus. Sed tamen tantùm abest, ut scribi contra nos nolimus, ut id etiam maximè optemus; in ipsâ enim Græciâ philosophia tanto in honore nunquam fuisset, nisi doctissimorum contentionibus dissensionibusque viguisset.

Quamobrem hortor omnes, qui facere id possunt, ut hujus quoque generis laudem jam languenti Græciæ eripiant, et perferant in hanc urbem, sicut reliquas omnes, quæ quidem erant expetendæ, studio atque industriâ suậ majores nostri transtulerunt. Atque oratorum quidem laus ita ducta ab humili venit ad summum, ut jam, quod natura fert in omnibus ferè rebus, senescat, brevique tempore ad nihilum ventura videatur. Philosophia nascatur Latinis quidem literis ex his temporibus; eamque nos adjuvemus; nosque ipsos redargui refellique patiamur. Quod ii ferunt animo iniquo, qui certis quibusdam destinatisque sententiis quasi addicti et consecrati sunt, eâque necessitate constricti, ut etiam quæ non probare soleant, ea cogantur constantiæ causâ defendere. Nos, qui sequimur probabilia, nec ultra id, quàm quod verisimile occurrerit, progredi possumus, et refellere sine pertinaciâ, et refelli sine iracundiâ, parati sumus.

« IndietroContinua »