Immagini della pagina
PDF
ePub

PROCEM. Lib. III. TUSCUL. QUEST.

QUIDNAM esse, Brute, causæ putem, cur, cùm con

stemus ex animo et corpore, corporis curandi tuendique causâ quæsita sit ars, atque ejus utilitas deorum immortalium inventioni consecrata; animi autem medicina nec tam desiderata sit, antequàm inventa, nec tam culta, posteaquàm cognita est, nec tam multis grata et probata, pluribus etiam suspecta et invisa? an quòd corporis gravitatem et dolorem animo judicamus, animi morbum corpore non sentimus? ita fit, ut animus de se ipse tum judicet, cùm id ipsum, quod judicat, ægrotet.

Quòd si tales nos natura genuisset, ut eam ipsam intueri et perspicere, câdemque optimâ duce cursum vitæ conficere possemus; haud erat sanè, quòd quisquam rationem ac doctrinam requireret. Nune parvulos nobis dedit igniculos, quos celeriter malis moribus opinionibusque depravatis sic restinguimus, ut nusquam naturæ lumen appareat. Sunt enim ingeniis nostris semina innata virtutum; quæ si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret. Nunc autem, simul atque editi in lucem et suscepti sumus, in omni continuò pravitate, et in summâ opinionum perversitate versamur; ut penè cum lacte nutricis errorem suxisse videamur. Cùm verò parentibus redditi, demum magistris traditi sumus, tum ita variis imbuimur erroribus, ut vanitati veritas, et opinioni confirmatæ natura ipsa cedat. Accedunt etiam poëtæ; qui cùm magnam specicm doctrinæ sapientiæque præ se tulerunt, audiuntur, leguntur, ediscuntur, et inhærescunt penitùs in mentibus.

K

C

Cùm verò accedit eòdem, quasi maximus quidam magister, populus, atque omnis undique ad vitia consentiens multitudo, tum planè inficimur opinionum pravitate, à naturâque ipsâ desciscimus; ut nobis optimam naturam invidisse videantur, qui nihil melius homini, nihil magis expetendum, nihil præstantius, honoribus, imperiis, populari gloriâ judicaverunt; ad quam fertur optimus quisque, veramque illam honestatem expetens, quam unam natura maximè inquirit, in summa inanitate versatur; consectaturque nullam eminentem effigiem virtutis, sed adumbra`tam imaginem gloriæ. Est enim gloria solida quædam res, et expressa, non adumbrata. Ea est consentiens laus bonorum, incorrupta vox bene judicantium de excellente virtute: ea virtuti resonat, tanquam imago gloriæ. Quæ, quia rectè factorum plerumque comes est, non est à bonis viris repudianda.

Illa autem, quæ se ejus imitatricem esse vult, temeraria atque inconsiderata, et plerumque peccatorum vitiorumque laudatrix, fama popularis, simulatione honestatis formam ejus pulchritudinemque corrumpit. Quâ cæcitate homines, cùm quædam etiam præclara cuperent, eaque nescirent nec ubi nec qualia essent, funditùs alii everterunt suas civitates, alii ipsi occiderunt. Atque hi quidem optima petentes, non tam voluntate, quàm cursûs errore falluntur.

Quid, qui pecuniæ cupiditate, qui voluptatum libidine feruntur; quorumque ita perturbantur animi, ut non multùm absint ab insaniâ, quod insipientibus contingit omnibus, his nullane est adhibenda curatio? utrùm, quod minùs noceant animi ægrotationes, quàm corporis? An, quòd corpora curari possint, animorum nulla medicina sit?

At et morbi perniciosiores pluresque sunt animi, quàm corporis. Hi enim ipsi odiosi sunt, quòd ad animum pertinent, eumque sollicitant; animusque æger, ut ait Ennius, semper errat, neque pati, neque perpeti potest: cupere nunquam desinit. Quibus duobus morbis, (ut omittam alios,) ægritudine et cupiditate, qui tandem possunt in corpore esse graviores? qui verò probari potest, ut sibi mederi animus non possit? Est profectò animi medicina, philosophia: cu jus auxilium non, ut in corporis morbis, petendum est foris; omnibusque opibus viribusque, ut nosmetipsi nobis mederi possimus, elaborandum est,

PROCEM. Lib. V. TUSCUL. QUEST.

QUINTUS hic dies, Brute, finem faciet Tusculanarum

disputationum quo die est à nobis eâ de re, quam tu ex omnibus maximè probas, disputatum. Placere enim tibi admodum sensi ex eo libro, quem ad me accuratissimè scripsisti, et ex multis sermonibus tuis, virtutem ad beatè vivendum se ipsâ esse contentam. Quod etsi difficile est probatu, propter tam varia et tam multa tormenta fortunæ, tale tamen est, ut elaborandum sit, quò faciliùs probetur. Nihil est enim omnium, quæ in philosophiâ tractantur, quod graviùs magnificentiùsque dicatur,

Nam cùm ea causa impulerit eos, qui primi se ad philosophiæ studium contulerunt, ut, omnibus rebus posthabitis, totos se in optimo vitæ statu exquirendo collocaren

pro

fectò, spe beatè vivendi, tantam in eo studio curam operamque posuerunt. Quòd si ab iis inventa et perfecta virtus est, et si præsidii ad beatè vivendum in virtute satis est; quis est, qui non præclarè et ab illis positam, et à nobis susceptam, operam philosophandi arbitretur? sin autem virtus, subjecta sub varios incertosque casus, famula fortunæ est, nec tantarum virium est, ut se ipsa tueatur; vereor, ne non tam virtutis fiduciâ nitendum nobis ad spem beatè vivendi, quàm vota facienda videantur.

:

Equidem eos casus, in quibus me fortuna vehementer exercuit, mecum ipse considerans, huic incipio sententiæ diffidere interdum etiam humani generis imbecillitatem fragilitatemque extimescere. Vereor enim, ne natura, cùm corpora nobis infirma dedisset, iisque et morbos insanabiles, et dolores intolerabiles adjunxisset, animos quoque dederit et corporum doloribus congruentes, et separatim suis angoribus et molestiis implicatos.

Sed in hoc me ipse castigo, quòd ex aliorum, et ex nostra fortasse mollitie, non ex ipsâ virtute, de virtutis robore existimo. Illa enim, si modò est ulla virtus (quam dubitationem avunculus tuus, Brute, sustulit) omnia, quæ cadere in hominem possunt, subter se habet; eaque despiciens, casus contemnit humanos; culpâque omni carens, præter se ipsam nihil censet ad se pertinere. Nos autem omnia adversa, tum venientia metu augentes, tum moerore præsentia, rerum naturam, quàm errorem nostrum, damnare malumus.

-Sed et hujus culpæ, et cæterorum vitiorum peccatorumque nostrorum, omnis à philosophiâ petenda correctio est. Cujus in sinum cùm à primis temporibus etatis nostra

voluntas studiumque nos contulisset; his gravissimis casibus in eundem portum, ex quo eramus egressi, magnâ jactati tempestate confugimus. O vitæ philosophia dux! O virtutum indagatrix, expultrixque vitiorum! quid non modò nos, sed omninò vita hominum sine te esse potuisset? tu urbes peperisti: tu dissipatos homines in societatem vitæ convocâsti: tu eos inter se primò domiciliis, deinde conjugiis, tum literarum et vocum communione, junxisti: tu inventrix legum, tu magistra morum et disciplinæ fuisti. Ad te confugimus : à te opem petimus: tibi nos, ut antea magnâ ex parte, sic nunc penitùs totosque tradimus. Est autem unus dies, bene et ex præceptis tuis actus, peccanti immortalitati anteponendus. Cujus igitur potiùs opibus utamur quàm tuis? quæ et vitæ tranquillitatem largita nobis es, et terrorem mortis sustulisti.

At Philosophia quidem tantùm abest, ut perinde ac de hominum est vitâ merita, laudetur, ut à multis etiam vituperetur. Vituperare quisquam vitæ parentem, et hôc parricidio se inquinare, audet? et tam impiè ingratus esse, ut eam accuset, quam vereri deberet, etiamsi minùs percipere potuisset? Sed, ut opinor, hic error, et hæc indoctorum animis offusa caligo est, quòd tam longè retrò respicere non possunt; nec eos, à quibus vita hominum instructa primò sit, fuisse philosophos arbitrantur. Quam rem antiquissimam cùm videamus, nomen tamen esse con fitemur recens.

Nam Sapientiam quidem ipsam quis negare potest non modò re esse antiquam, verùm etiam nomine? quæ divinarum humanarumque rerum, tum initiorum causarumque, tum cujusque rei cognitione, hoc pulcherrimum nomen apud antiquos assequebatur. Itaque et illos septem,

« IndietroContinua »