Immagini della pagina
PDF
ePub

lerium M. filium Volesi nepotem, qui nondum consul fuerat, moderatorem et magistrum consulibus appositum. qui si maxime ex ea familia legi dictatorem vellent, patrem multo potius M. Valerium spectatae virtutis et consularem 5 virum legissent. Creato dictatore primum Romae postquam praeferri secures viderunt, magnus plebem metus incessit ut intentiores essent ad dicto parendum, neque enim ut in consulibus qui pari potestate essent, alterius auxilium neque provocatio erat, neque ullum usquam nisi in cura pa10 rendi auxilium. Sabinis etiam creatus Romae dictator eo magis quod propter se creatum crediderant, metum incussit. itaque legatos de pace mittunt. quibus orantibus dictatorem senatumque ut veniam erroris hominibus adulescentibus darent, responsum ignosci adulescentibus posse, seni15 bus non posse qui bella ex bellis sererent. actum tamen est de pace impetrataque foret, si quod inpensae factum in bellum erat, praestare Sabini id enim postulatum erat in animum induxissent. bellum indictum. tacitae indutiae quietum annum tenuere.

20

[ocr errors]

XIX. Consules Ser. Sulpicius M. Tullius. nihil dignum memoria actum, T. Aebutius deinde et C. Vetusius. his consulibus Fidenae obsessae, Crustumeria capta. Prae

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

neste ab Latinis ad Romanos descivit. nec ultra bellum Latinum gliscens iam per aliquot annos dilatum. A. Postumius dictator T. Aebutius magister equitum magnis copiis peditum equitumque profecti ad lacum Regillum in agro Tusculano agmini hostium occurrerunt, et quia Tarquinios 5 esse in exercitu Latinorum auditum est, sustineri ira non potuit quin extemplo confligerent. ergo etiam proelium aliquanto quam cetera gravius atque atrocius fuit. non enim duces ad regendam modo consilio rem adfuere sed suismet ipsis corporibus dimicantes miscuere certamina. nec quis- 10 quam procerum ferme hac aut illa ex acie sine vulnere praeter dictatorem Romanum excessit in Postumium prima in acie suos adhortantem instruentemque Tarquinius Superbus quamquam iam aetate et virilus erat gravior equum infestus admisit, ictusque ab latere concursu suorum rece- 15 ptus in tutum est. et ad alterum ornu Aebutius magister equitum in Octavium Mamilium npetum dederat, nec fefellit veniens Tusculanum ducem, contra quem et ille concitat equum: tantaque vis infestis venientium hastis fuit, ut brachium Aebutio traiectum sit, Mamilio pectus percussum. 20 hunc quidem in secundam aciem Latini recepere, Aebutius cum saucio brachio tenere telum non posset, pugna excessit. Latinus dux nihil deterritus volnere proelium ciet, et quia suos perculsos videbat, arcesit cohortem exulum Ro

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

manorum, cui Luci Tarquini filius praeerat. ea quo maiore pugnabat ira ob erepta bona patriamque ademptam, pugnam parumper restituit.

XX. Referentibus iam pedem ab ea parte Romanis 5 M. Valerius Publicolae frater conspicatus ferocem iuvenem Tarquinium ostentantem, se in prima exulum acie domestica etiam gloria accensus, ut cuius familiae decus eiecti reges erant eiusdem interfecti forent, subdit calcaria equo et Tarquinium infesto spiculo petit. Tarquinius retro in agmen 10 suorum infenso cessit hosti. Valerium temere invectum in exulum aciem ex trarsverso quidam adortus transfigit, nec quicquam equitis volnere equq retardato moribundus Romanus labentibus super corpus armis ad terram defluxit. dictator Postumius postquam cecidisse talem virum, exules 15 ferociter citato agmine invehi, suos perculsos cedere animadvertit, cohorti suae, quam delectam manum praesidii causa circa se habebat, dat sinum ut quem suorum fugientem viderint, pro hoste habent. ita metu ancipiti versi a fuga Romani in hostem et restituta acies. cohors dictatoris tum 20 primum proelium iniit: itegris corporibus animisque fessos

1. cui luci tarquini. f. pert: M m. 1. P. cui lucius tarinius. f.: M m. 2.

[ocr errors]

ea quo maiore pugnar
ira: P m. 1. M m. 1.] a
quod mai. Cf. 1, 25: „Re-
mani Horatium accipiunt e
maiore cum gaudio quo pro
pe metum res fuerat." Ta
hist. 2, 11:,,sed quo plu
virium ac roboris, e fiducia
tarditas inerat". . P m. 2:
eo quo maiore. M m. 3:
eo que maiore. - ea non
videtur h. 1. significare ea
parte, sed ob eam rem. cf.
30,
34:
congruens clamor
eaque maior et terribilior".

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

adorti exules caedunt. ibi alia inter proceres coorta pugna. imperator Latinus ubi cohortem exulum a dictatore Romano prope circumventam vidit, ex subsidiariis manipulos aliquot in primam aciem secum rapit. hos agmine venientes T. Herminius legatus conspicatus interque eos insignem veste 5 armisque Mamilium noscitans tanto vi maiore quam paulo ante magister equitum cum hostium duce proelium iniit, ut et uno ictu transfixum per latus occiderit Mamilium, et ipse inter spoliandum corpus hostis verruto percussus, cum victor in castra esset relatus, inter primam curationem exspi- 10 raverit. tum ad equites dictator advolat obtestans ut fesso iam pedite descendant ex equis et pugnam capessant. dicto paruere. desiliunt ex equis, provolant in primum et pro antesignanis parmas obiciunt. recipit extemplo animum pedestris acies, postquam iuventutis proceres aequato genere 15 pugnae secum partem periculi sustinentes vidit. tum demum inpulsi Latini perculsaque inclinavit acies. equiti admoti equi ut persequi hostem posset. secuta et pedestris acies. ibi nihil nec divinae nec humanae opis dictator praetermittens aedem Castori vovisse fertur ac pronuntiasse militi praemia, 20 qui primus qui secundus castra hostium intrasset: tantusque ardor fuit, ut eodem impetu quo fuderant hostem Romani

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

M: expirauerit.

12. capessant: P m. 2, M. cape-
scant: P m. 1.

13. et pro antesignanis: M et
P in
antesi-
marg. et pro
gnis: P.

17. equiti admoti equi: P m.
2. Harl. 1. cod. Rhen. P
m. 1.: equiti admoti equia
ut psequia hostē posset. M
m. 1.: equiti admoti ut pse-
qui hostem posset. m. 2.:
equitum admoti equi ut cet.
19. humanae opis: M. humanae
opus: P.

22. ut eodem impetu: M m. 2.

castra caperent. hoc modo ad lacum Regillum pugnatum est. dictator et magister equitum triumphantes in urbem rediere.

XXI. Triennio deinde nec certa pax nec bellum fuit. consules Q. Cloelius et T. Lartius, inde A. Sempronius et 5 M. Minucius. his consulibus aedis Saturno dedicata, Satur nalia institutus festus dies. Aulus deinde Postumius et T. Verginius consules facti. hoc demum anno ad Regillum lacum pugnatum apud quosdam invenio: A. Postumium, quia collega dubiae fidei fuerit, se consulatu abdicasse: dictato10 rem inde factum. tanti errores inplicant temporum aliter apud alios ordinatis magistratibus, ut nec qui consules secundum quosdam nec quid quoque anno actum sit, in tanta vetustate non rerum modo sed etiam auctorum digèrere possis. Ap. Claudius deinde et P. Servilius consules facti. in15 signis hic annus est nunțio Tarquinii mortis. mortuus Cumis, quo se post fractas opes Latinorum ad Aristodemum tyrannum contulerat. eo nuntio erecti patres erecta plebes. sed patribus nimis luxuriosa ea fuit laetitia: plebi, cui ad eam diem summa ope inservitum erat, iniuriae a primoribus fieri coe20 pere, eodem anno Signia colonia, quam rex Tarquinius deduxerat, suppleto numero colonorum iterum deducta est. Romae tribus una et viginti factae. aedes Mercuri dedicata est idibus Mais.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« IndietroContinua »