Immagini della pagina
PDF
ePub

omnium tamen maximum eius operum fuit tutela per omne regni tempus haud minor pacis quam regni. Ita duo deinceps reges, alius alia via, ille bello hic pace, civitatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnavit annos, Numa 5 tres et quadraginta. cum valida tum temperata et belli et pacis artibus erat civitas.

[ocr errors]

XXII. Numae morte ad interregnum res rediit. inde Tullum Hostilium, nepotem Hostili cuius in infima arce clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem populus iussit: 10 patres auctores facti. hic non solum proximo regi dissimilis sed ferocior etiam quam Romulus fuit: cum aetas viresque tum avita quoque gloria animum stimulabat. senescere igitur civitatem otio ratus undique materiam excitandi belli quaerebat. forte evenit ut agrestes Romani ex Albano agro, 15 Albani ex Romano praedas in vicem agerent. imperitabat tum Gaius Cluilius Albae. utrimque legati fere sub idem tempus ad res repetendas missi. Tullus praeceperat suis ne quid prius quam mandata agerent. satis sciebat negaturum Albanum: ita pie bellum indici posse. ab Albanis so20 cordius res actae: excepti hospitio ab Tullo blande ac benigne, comiter regis convivium celebrant. tantisper Romani et res repetiverant priores et neganti Albano bellum in tricesimum diem indixerant. haec rennuntiant Tullo. tunc legatis Tullus dicendi potestatem, quid petentes venerint, fe25 cit. illi omnium ignari primum purgando terunt tempus. se invitos quicquam quod minus placeat Tullo dicturos, sed imperio subigi: res repetitum se venisse: ni reddantur, bel

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

lum indicere iussos. ad haec Tullus,, nuntiate" inquit „regi vestro, regem Romanum deos facere testes, uter prius populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant huiusce clades belli. "

XXIII. Haec nuntiant domum Albani, et bellum utrim- 5 que summa ope parabatur, civili simillimum bello, prope inter parentes natosque, Troianam utramque prolem, cum Lavinium ab Troia, ab Lavinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent. eventus tamen belli minus miserabilem dimicationem fecit, quod nec acie certatum est 10 et tectis modo dirutis alterius urbis duo populi in unum confusi sunt. Albani priores ingenti exercitu in agrum Romanum impetum fecere. castra ab urbe haut plus quinque milia passum locant, fossa circumdant: fossa Cluili ab nomine ducis per aliquot secula appellata est, donec cum re 15 nomen quoque vetustate abolevit. in his castris Cluilius Albanus rex moritur: dictatorem Albani Mettium Fufetium creant. interim Tullus ferox praecipue morte regis, magnumque deorum numen ab ipso capite orsum in omne nomen Albanum expetiturum poenas ob bellum inpium dictitans, 20 nocte praeteritis hostium castris infesto exercitu in agrum Albanum pergit. ea res ab stativis excivit Mettium: ducit quam proxume ad hostem potest. inde legatum praemissum nuntiare Tullo iubet, priusquam dimicent, opus esse colloquio: si secum congressus sit, satis scire ea se allaturum 25 quae nihilo minus ad rem Romanam quam ad Albanam pertineant. haud aspernatus Tullus, tametsi vana adferebantur, in aciem educit. exeunt contra et Albani. postquam structi

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

utrimque stabant, cum paucis procerum in medium duces prodeunt. ibi infit Albanus: „iniurias et non redditas res ex foedere quae repetitae sint, et ego regem nostrum Cluilium causam huiusce esse belli audisse videor, nec te dubito, 5 Tulle, eadem prae te ferre. sed si vera potius quam dictu speciosa dicenda sunt, cupido imperii duos cognatos vicinosque populos ad arma stimulat. neque recte an perperam interpretor: fuerit ista eius deliberatio qui bellum suscepit. me Albani gerendo bello ducem creavere. illud te, Tulle, 10 monitum velim: Etrusca res quanta circa nos teque maxime sit, quo propior es Tuscis, hoc magis scis. multum illi terra, plurimum mari pollent. memor esto iam cum signum pugnae dabis, has duas acies spectaculo fore, ut fessos confectosque simul victorem ac victum adgrediantur. itaque si 15 nos di amant, quoniam non contenti libertate certa in du

biam imperii servitiique aleam imus, ineamus aliquam viam qua utri utris imperent, sine magna clade sine multo sanguine utriusque populi decerni possit." haud displicet res Tullo, quamquam cum indole animi tum spe victoriae fero20 cior erat. quaerentibus utrimque ratio initur, cui et fortuna ipsa praebuit materiam.

XXIV. Forte in duobus tum exercitibus erant trigemini fratres nec aetate nec viribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse satis constat, nec ferme res antiqua alia est no25 bilior: tamen in re tam clara nominum error manet, utrius

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

populi Horatii, utrius Curiati fuerint. auctores utroque trahunt. plures tamen invenio qui Romanos Horatios vocent: hos ut sequar, inclinat animus. cum trigeminis agunt regés ut pro sua quisque patria dimicent ferro: ibi imperium fore unde victoria fuerit. nihil recusatur. tempus et locus conve- 5 nit. priusquam dimicarent, foedus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus, ut cuiusque populi cives eo certamine vicissent, is alteri populo cum bona pace imperitaret. foedera alia aliis legibus, ceterum eodem modo omnia fiunt. tum ita factum accepimus nec ullius vetustior foederis me- 10 moria est: fetialis regem Tullum ita rogavit,,iubesne me, rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire?" iubente rege,, sagmina" inquit „te, rex, posco." rex ait „puram tollito." fetialis ex arce graminis herbam puram attulit. postea regem ita rogavit „rex, facisne me tu regium 15 nuntium populi Romani Quiritium, vasa comitesque meos?“ rex respondit „quod sine fraude mea populique Romani Quiritium fiat, facio." fetialis erat M. Valerius. is patrem patratum Spurium Fusium fecit verbena caput capillosque tangens. pater patratus ad iusiurandum patrandum id est 20 sanciendum fit foedus, multisque id verbis, quae longo effata carmine non operae est referre, peragit. legibus deinde recitatis,,audi“ inquit,,,Iuppiter, audi, pater patrate populi Albani, audi tu, populus Albànus. ut illa palam prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo 25 utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet. si prior defexit publico consilio dolo malo, tum tu ille Diespiter populum Ro

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

manum sic ferito ut ego hunc porcum hic hodie feriam, tantoque magis ferito quanto magis potes pollesque.“ id ubi dixit, porcum saxo silice percussit, sua item carmina Albani suumque iusiurandum per suum dictatorem suosque 5 sacerdotes peregerunt.

XXV. Foedere icto trigemini sicut convenerat arma capiunt. cum sui utrosque adhortarentur, deos patrios patriam ac parentes, quidquid civium domi quidquid in exercitu sit, illorum tunc arma illorum intueri manus, feroces et suopte 10 ingenio et pleni adhortantium vocibus in medium inter duas acies procedunt. consederant utrimque pro castris duo exercitus periculi magis praesentis quam curae expertes: quippe imperium agebatur in tam paucorum virtute atque fortuna positum: itaque ergo erecti suspensique in minime gratum 15 spectaculum animo intenduntur. datur signum infestisque armis velut acies terni iuvenes magnorum exercituum animos gerentes concurrunt. nec his nec illis periculum suum, publicum imperium servitiumque obversatur animo futuraque ea deinde patriae fortuna quam ipsi fecissent. ut primo 20 statim concursu increpuere arma micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantis perstringit, et neutro inclinata spe torpebat vox spiritusque. consertis deinde manibus cum iam non motus tantum corporum agitatioque anceps télorum armorumque sed vulnera quoque et sanguis spectaculo es25 sent, duo Romani super alium alius vulneratis tribus Albanis expirantes corruerunt. ad quorum casum cum conclamasset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones iam spes tota, nondum tamen cura deseruerat, exanimes vice unius, quem tres Curiatii circumsteterant. forte is integer 30 fuit, ut universis solus nequaquam par sic adversus singulos

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« IndietroContinua »