Immagini della pagina
PDF
ePub

subiere ad montes, nec imperium illud meum sed consilium et inperii simulatio fuit, ut nec vobis ignorantibus deseri vos averteretur a certamine animus, et hostibus circumveniri se ab tergo ratis terror ac fuga iniceretur. nec ea culpa quam 5 arguo omnium Albanorum est. ducem secuti sunt ut et vos, si quo ego inde agmen declinare voluissem, fecissetis. Mettius ille est ductor itineris huius, Mettius idem huius machinator belli, Mettius foederis Romani Albanique ruptor. audeat deinde talia alius, nisi in hunc insigne iam documen10 tum mortalibus dedero." centuriones armati Meltium circumsistunt. rex cetera ut orsus erat peragit. „,quod bonum faustum felixque sit populo Romano ac mihi vobisque, Albani, populum omnem Albanum Romam traducere in animo est, civitatem dare plebi, primores in patres legere, unam 15 urbem unam rem publicam facere. ut ex uno quondam in duos populos divisa Albana res est, sic nunc in unum redeant." ad haec Albana pubes inermis ab armatis septa in variis voluntatibus communi tamen metu cogente silentium tenet, tum Tullus „Metti Fufeti" inquit, si ipse discere pos20 ses fidem ac foedera servare, vivo tibi ea disciplina a me adhibita esset: nunc quoniam tuum insanabile ingenium est, at tu tuo supplicio doce humanum genus ea sancta credere quae a te violata sunt. ut igitur paulo ante animum inter Fidenatem Romanamque rem ancipitem gessisti, ita iam cor25 pus passim distrahendum dabis." exinde duabus admotis quadrigis in currus earum distentum inligat Mettium, deinde in diversum iter equi concitati lacerum in utroque curru corpus, qua inhaeserant vinculis membra, portantes. aver

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

tere omnes ab tanta foeditate spectaculi oculos. primum ultimumque illud supplicium apud Romanos exempli parum memoris legum humanarum fuit. in aliis gloriari licet nulli gentium mitiores placuisse poenas.

XXIX. Inter haec iam praemissi Albam erant equites, 5 qui multitudinem traducerent Romam. legiones deinde duclae ad diruendam urbem. quae ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille nec pavor qualis captarum esse urbium solet, cum effractis portis stratisve ariete muris aut arce vi capta clamor hostilis et cursus per urbem armato- 10 rum omnia ferro flammaque miscet: sed silentium triste ac tacita maestitia ita defixit omnium animos, ut prae metu obliti quid relinquerent quid secum ferrent, deficiente consilio rogitantesque alii alios nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas ultimum illud visuri pervagarentur. ut 15 vero iam equitum clamor exire iubentium instabat, iam fragor tectorum quae diruebantur ultimis urbis partibus audiebatur, pulvisque ex distantibus locis ortus velut nube inducta omnia impleverat, raptim quibus quisque poterat elatis, cum larem ac penates tectaque in quibus natus quisque 20 educatusque esset relinquentes exirent, iam continens agmen migrantium inpleverat vias. et conspectus aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas: vocesque etiam miserabiles exaudiebantur mulierum praecipue, cum obsessa ab armatis templa augusta praeterirent ac velut captos relinquerent 25 deos. egressis urbem Albanis Romanus passim publica privataque omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadringentorum annorum opus, quibus Alba steterat, excidio ac ruinis dedit. templis tamen deum ita enim edictum ab rege fuerat temperatum est.

[ocr errors]

XXX. Roma interim crescit Albae ruinis: duplicatur civium numerus: Caelius additur urbi mons: et quo frequen1. ab tanta foeditate: PM] a

[blocks in formation]

24. praecipue: P.-M: pcipuae:

ut semper fere in ant. libris. 32. Caelius: P] Coelius.

celius.

M:

30

tius habitaretur, eam sedem Tullus regiae capit ibique deinde habitavit. principes Albanorum in patres, ut ea quoque pars rei publicae cresceret, legit, Tullios, Servilios, Quintios, Geganios, Curiatios, Cloelios: templumque ordini ab se aucto 5 curiam fecit quae Hostilia usque ad patrum nostrum aelatem appellata est. et ut omnium ordinum viribus aliquid ex novo populo adiceretur, equitum decem turmas ex Albanis legit, legiones et veteres eodem supplemento explevit et novas scripsit. Hac fiducia virium Tullus Sabinis bellum 10 indicit, genti ea tempestate secundum Etruscos opulentissimae viris armisque. utrimque iniuriae factae ac res nequiquam erant reppetitae. Tullus ad Feroniae fanum mercatu frequenti negotiatores Romanos conprehensos querebatur, Sabini suos prius in lucum confugisse ac Romae retentos. 15 haec causae belli ferebantur. Sabini haut parum memores et suarum virium partem Romae ab Tatio locatam et Romanam rem nuper etiam adiectione populi Albani auctam, circuminspicere et ipsi externa auxilia. Etruriaque erat vicina, proximi Etruscorum Veientes. inde ob residuas bello20 rum iras maxime sollicitatis ad defectionem animis voluntarios traxere, et apud vagos quosdam ex inopi plebe etiam merces valuit: publico auxilio nullo adiuti sunt valuitque apud Veientes nam de ceteris minus mirum est cta cum Romulo indutiarum fides. cum bellum utrimque 25 summa ope pararent vertique in eo res videretur utri prius arma inferrent, occupat Tullus in agrum Sabinum transire.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

ра

[blocks in formation]

pugna atrox ad silvam Malitiosam fuit, ubi et peditum quidem robore ceterum equitatu aucto nuper plurimum Romana acies valuit. ab equitibus repente invectis turbati ordines sunt Sabinorum: nec pugna deinde illis constare nec fuga explicari sine magna caede potuit.

[ocr errors]

5

XXXI. Devictis Sabinis cum in magna gloria magnisque opibus regnum Tulli ac tota res Romana esset, nuntiatum regi patribusque est in monte Albano lapidibus pluisse. quod cum credi vix posset, missis ad id visendum prodigium in conspectu haut aliter quam cum grandinem venti 10 glomeratam in terras agunt, crebri cecidere caelo lapides. visi etiam audire vocem ingentem ex summi cacuminis luco, ut patrio ritu sacra Albani facerent, quae velut diis quoque simul cum patria relictis oblivioni dederant, et aut Romana sacra susceperant aut fortunae ut fit obirati cultum relique- 15 rant deum. Romanis quoque ab eodem prodigio novendiale sacrum publice susceptum est, seu voce caelesti ex Albano monte missa nam id quoque traditur - seu haruspicum monitu. mansit eerte sollemne ut quandoque idem prodigium nuntiaretur, feriae per novem dies agerentur. Haud 20 ita multo post pestilentia laboratum est. unde cum pigritia militandi oreretur, nulla tamen ab armis quies dabatur a bellicoso rege, salubriora etiam credente militiae quam domi iuvenum corpora esse, donec ipse quoque longinquo morbo est inplicatus. tunc adeo fracti simul cum corpore sunt spi- 25 ritus illi feroces, ut qui nihil ante ratus esset minus regium quam sacris dedere animum, repente omnibus magnis parvisque superstitionibus obnoxius degeret religionibusque etiam populum inpleret. vulgo iam homines, eum statum rerum qui sub Numa rege fuerat requirentes, unam' opem aegris 30 corporibus relictam, si pax veniaque ab diis impetrata esset, credebant. ipsum regem tradunt volventem conmentarios

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Numae, cum ibi quaedam occulta sollemnia sacrificia lovi Elicio facta invenisset, operatum is sacris se abdidisse: sed non rite initum aut curatum id sacrum esse, nec solum nullam ei oblatam caelestium speciem sed ira Iovis sollicitati 5 prava religione fulmine ictum cum domo conflagrasse. Tullus magna gloria belli regnavit annos duos et triginta.

1

XXXII. Mortuo Tullo res, ut institutum iam inde ab initio erat, ad patres redierat hique interregem nominaverant: quo comitia habente Ancum Marcium regem populus 10 creavit: patres fuere auctores. Numae Pompili regis nepos filia ortus Ancus Marcius erat. qui ut regnare coepit, et avitae gloriae memor et quia proximum regnum cetera egregium ab una parte haut satis prosperum fuerat aut neclectis religionibus aut prave incultis, longeque antiquis15 simum ratus sacra publica ut ab Numa instituta erant facere, omnia ea ex commentariis regis pontificem in album elata proponere in publico iubet. inde et civibus olii cupidis et finitimis civitatibus facta spes in avi mores atque instituta regem abiturum. igitur Latini, cum quibus Tullo re- . 20 gnante ictum foedus erat, sustulerant animos, et cum incursionem in agrum Romanum fecissent, repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt desidem Romanum regem inter sacella et aras acturum esse regnum rati. medium erat in Anco ingenium, et Numae et Romuli memor: et prae25 terquam quod avi regno magis necessariam fuisse pacem credebat cum in novo tum feroci populo, etiam quod illi contigisset otium, sine iniuria id se haud facile habiturum:

1

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« IndietroContinua »