Immagini della pagina
PDF
ePub

tegra refertur ad patres. ibi victi ira vetuere reddi, vetuere in publicum redigi. diripienda plebi sunt data, ut contacta regia praeda spem in perpetuum cum iis pacis amitteret. ager Tarquiniorum, qui inter urbem ac Tiberim fuit, consecratus Marti Martius deinde campus fuit. forte ibi tum 5 seges farris dicitur fuisse matura messi. quem campi fructum quia religiosum erat consumere, desectam cum stramento segetem magna vis hominum simul inmissa coruibus fudere in Tiberim tenui fluentem aqua ut mediis caloribus solet. ita in vadis haesitantis frumenti acervos sedisse inli- 10tos limo. insulam inde paulatim et aliis quae fert temere flumen eodem invectis factam. post ea credo additas moles manuque adiutum, ut tam eminens area firmaque templis quoque ac porticibus sustinendis esset. direptis bonis regum damnati proditores sumptumque supplicium, conspectius eo 15 quod poenae capiendae ministerium patri de liberis consulatus inposuit, et qui spectator erat amovendus, eum ipsum

1. ibi uicti ira: PM Harl. 1.]

[ocr errors]

illi victi ira. Sed quamquam ibi ita dici poterat, ut 2, 2: „plebem Brutus ad contionem vocat: ibi" cet. 3, 69:,, in senatum ubi ventum est, ibi vero": al.: facere tamen non possum, quin hoc loco ibi ex repetita syllaba sequente ui ortum arbitrer et scribendum esse hi uicti ira. cf. T. Livi 1. XXX. p. XLIII. §. III.

uetuere in publ, redigi: PM. 2. plebi sunt data: P m. 2. M.

plebis sunt data: P m. 1.
contacta: P m. 2. M. con-
tecta: P m. 1.

3. regia praeda: PM m. 2. re

giam praedam: M m. 1.
cum iis: PM ] cum his.
amitteret: PM.

4. fuit hd forte ibi: P. et in

[blocks in formation]

fortuna exactorem supplicii dedit. stabant deligati ad palum nobilissimi iuvenes. sed a ceteris velut ab ignotis capitibus consulis liberi omnium in se averterant oculos, miserebatque non poenae magis homines quam sceleris quo poenam' 5 meriti essent: illos eo potissimum anno patriam liberatam, patrem liberatorem, consulatum ortum ex domo Iunia, patres plebem quidquid deorum hominumque Romanorum esset induxisse, in animum ut superbo quondam regi tum infesto exuli proderent. consules in sedem processere suam 10 missique lictores ad sumendum supplicium. nudatos virgis caedunt securique feriunt, cum inter omne tempus pater vultusque et os eius spectaculo esset eminente animo patrio inter publicae poenae ministerium. secundum poenam nocentium ut in utramque partem arcendis sceleribus exem15 plum nobile esset, praemium indici pecunia ex aerario libertas et civitas data. ille primum dicitur vindicta liberatus. quidam vindictae quoque nomen tractum ab illo putant: Vindicio ipsi nomen fuisse. post illum observatum ut qui ita liberati essent, in civitatem accepti viderentur. 20 VI. His sicut acta erant nuntiatis incensus Tarquinius non dolore solum tantae ad inritum cadentis spei sed etiam odio iraque postquam dolo viam obseptam vidit, bellum aperte moliendum ratus circumire supplex Etruriae urbes,

--

3. miserebatque: P. miserabat

que: M. num miserabutque? 4. quo poena meriti: P. et paulo post P m. 1.: ex domo ianua. m. 2.: ex domo iunia. 7. quidquid deorum hominumq. romanorum esset: PM. (P m. 1.: quiquid. m. 2. quicquid.)

12. eminente animo patrio: PM.

(eminentem esse h. e. insi-
gnem esse inter ceteros. cf. 2,
10:,, indem die Aufmerksam-
keit Aller darauf gerichtet
war, wie sich bei dieser

[ocr errors]
[blocks in formation]

orare maxume Veientes Tarquiniensesque, ne se ortum eiusdem sanguinis extorrem egentem ex tanto modo regno cum liberis adulescentibus ante oculos suos perire sinerent. alios peregre in regnum Romam accitos: se regem augentem bello Romanum imperium a proximis scelerata coniu- 5 ratione pulsum. eos inter se, quia nemo unus satis dignus regno visus sit, partes regni rapuisse, bona sua diripienda populo dedisse, ne quis expers sceleris esset. patriam` se regnumque suum repetere et persequi ingratos cives velle. ferrent opem, adiuvarent: suas quoque veteres iniurias, ul- 10 tum irent, totiens caesas legiones agrum ademptum. haec moverunt Veientes, ac pro se quisque Romano saltem duce ignominias demendas belloque amissa repetenda minaciter fremunt. Tarquinienses nomen ac cognatio movet: pulchrum videbatur suos Romae regnare. ita duo duarum civitatium 15 exercitus ad repetendum regnum belloque persequendos Romanos secuti Tarquinium. postquam in agrum Romanum ventum est, obviam hosti consules eunt. Valerius quadrato agmine peditem ducit, Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit. eodem modo primus eques hostium agminis fuit, 20 praeerat Arruns Tarquinius filius regis; rex ipse cum legionibus sequebatur. Arruns ubi ex lictoribus procul consulem esse, deinde iam propius ac certius facie quoque Brutum cognovit, inflammatus ira,,ille est vir" inquit,, qui nos extorres expulit patria. ipse en ille nostris decoratus insigni- 25

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

bus magnifice incedit. di regum ultores adeste." concitat calcaribus equum atque in ipsum infestus consulem diregit. sensit in se iri Brutus. decorum erat tum ipsis capessere pugnam ducibus, avide itaque se certamini offert. adeoque 5 infestis animis concurrerunt, neuter dum hostem volneraret sui protegendi corporis memor, ut contrario ictu per parmam uterque transfixus, duabus haerentes hastis moribundi ex equis lapsi sint. simul et cetera equestris pugna coepit, neque ita multo post et pedites superveniunt. ibi varia vi10 ctoria et velut aequo Marte pugnatum est: dextera utrimque cornua vicere, laeva superata: Veientes vinci ab Romano milite adsueti fusi fugatique, Tarquiniensis novus hostis non stetit solum sed etiam ab sua parte Romanum pepulit.

15

VII. Ita cum pugnatum esset, tantus terror Tarquinium atque Etruscos incessit, ut omissa inrita re nocte ambo exercitus Veiens Tarquiniensisque suas quisque abirent domos. adiciunt miracula huic pugnae: silentio proximae noctis ex silva Arsia ingentem editam vocem, Silvani 20 vocem eam creditam: haec dicta, uno plus Tuscorum cecidisse in acie, vincere bello Romanum. ita certe inde abiere Romani ut victores, Etrusci pro victis. nam postquam

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

inluxit nec quisquam hostium in conspectu erat, P. Valerius consul spolia legit triumphansque inde Romam rediit. collegae funus quanto tum potuit apparatu fecit. sed multo maius morti decus publica fuit maestitia eo ante omnia insignis, quia matronae annum ut parentem eum luxerunt, 5 quod tam acer ultor violatae pudicitiae fuisset. Consuli deinde qui superfuerat - ut sunt mutabiles volgi animi ex favore non invidia modo sed suspicio etiam cum atroci crimine orta. regnum eum adfectare fama ferebat, quia nec collegam subrogaverat in locum, Bruti, et aedificabat in 10 summa Velia, ubi alto atque munito loco arcem inexpu gnabilem fieri. haec dicta vulgo creditaque cum indignitate angerent consulis animum, vocato ad concilium populo summissis fascibus in contionem escendit. gratum id multitudini spectaculum fuit, submissa sibi esse imperii insignia confes- 15 sionemque factam populi quam consulis maiestatem vimque maiorem esse. ubi audire iussi sunt, consul laudare fortu

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]
« IndietroContinua »