Immagini della pagina
PDF
ePub

bus Parisinis decimi seculi libris totam primam decadem continentibus, quorum alter quidem recentiorum hominum manibus ita depravatus est ut raro antiqua et vera manus perspici possit, alterum viderem praeclarissimum cum optimis quibusque libris consentientem, non numquam etiam vel his ipsis integriorem, nec id parvi momenti videbatur quod in tanta recentiorum codicum Parisinorum tum primae tum tertiae decadis copia in permultis locis corruptis rationes quasi et fontes omnis prope depravationis persequi et pervestigare possem, nam ut vero reperto summa animus laetitia afficitur, sic ubi verum ipsum reperiri atque cognosci non potest, non minus utile est videre, unde primo falsa aliqua opinio ingressa sit et quem ad modum dubitationes eius generis expellere malisque ipsis mederi conati sint. tum enim, ut uno instar omnium exemplo utar, id quod in libello de arte critica in Livianis annalibus factitanda scripto conieceram, vere ita se habere cognovi, trium illum capitum libri vicesimi sexti locum in nullo nec Parisino nec Mediceo nec vetusto nec recenti codice legi, ut vix dubitari possit quin totus ille locus, qui ne in principe quidem editione Romana insit et in quo multa alienae manus ac certissima indicia deprehendantur, ab docto quodam recentioris aetatis homine Polybianarum historiarum haut inperito excogitatus et in recentibus quibusdam manu scriptis libris quos C. Sigonius et I. Fr. Gronovius vidisse volunt, iustae quae interciderat orationi tamquam vere Livianus suppositus sit, tum vero cum praestantissimum posteriorum Taciteorum annalium et historiarum librum Mediceum

pervolverem, etiam id intellexi me semper fere in verbis ipsis scribendis errasse, ubi non Puteanum sed Bambergensem codicem in priore libri Liviani tricesimi editione secutus essem. etenim cum illius Tacitei libri lectu difficillimi partes quaedam abhinc sex nisi fallor secula iamiam evanescere atque exstingui propter vetustatem viderentur, doctus quidam librarius verba scriptoris antiqua in spatio inter versus ipsos relicto multis locis denuo scripsit neque quidquam eis quidem quos inspexi locis mutari voluit quam ut aetatis suae scribendi ratio ne desideraretur.

-

Itaque cum inter omnes constet, quintae decadis Livianae partem priorem nisi singulari virtute unici libri Laurishamensis emendari non posse, quartae decadis libras octo priores nisi eximio codice Bambergensi, tertiam nisi Puteano omnium Livianorum manu scriptorum ne Vindobonensi quidem excepto longe praestantissimo de quibus libris omnibus cum alias disputatum est tum in hac quoque editione suo loco disseretur -: inquirendum iam videtur diligentius, in quibus manu scriptorum copiis adiumentisque huius primae decadis libri innitantur et quo in loco codices quibus usi sunt B. Rhenanus C. Sigonius 1. Fr. Gronovius A. Drakenborchius denique ipse usus sum, ponendi videantur:

Omnium vero primum negandum videtur hoc loco, ne in maxima quidem manuscriptorum multitudine, nisi iidem et integritate et antiquitate praestent, ullum eius rei bonum positum esse. cum enim exeunte media quam vocant aetate antiquorum scriptorum monumenta saepissime describerentur, festinatio ipsa qua

id fieri solebat, diligentiorem quandam emendandi curam eximere debebat: et quamvis eodem tempore multi homines doctrina excellerent multique eorum studiis corrupti veterum librorum loci restituerentur, tamen illi non ea antiquitatis verecundia sibi videbantur teneri ut non quidvis aut ipsi ausi essent aut alios passi essent mutare, dummodo tali emendandi studio ipsorum ingeniis facilior scriptorum cognitio redderetur. ad hoc accessit quod illi libri plerumque ab hominibus scribebantur, qui nullis prope liberalium artium studiis eruditi modo quaestus causa aut simili quadam necessitate impulsi molestum sane scribendi negotium ad tempus subibant. inde fit ut multo maior recentiorum manuscriptorum pars non magni haberi possit. Nihilo minus cum arte typographica uti coeperunt, eligebantur ab eis qui his rebus praeerant, prae ceteris illi potissimum recentiores codices qui nova formarum arte describerentur. nam cum iure quodam postulari videretur ut libri quam emendatissimi ederentur, isque demum liber emendatus haberetur qui antiquorum scriptorum orationem haud difficilem lectu vitiisque et erroribus scribentium liberam praeberet, illos libros manu scriptos quam maxime eis probari necesse erat qui doctorum hominum curis iam in integrum restituti viderentur, quamquam talibus curis omnis interdum propria virtus et scriptorum et antiquitatis ipsius prorsus deleta erat atque exstincta. quod pravum eius generis studium cum diu taceri non posset, typographi posteriores ex vetustioribus exemplis libros qui typis excuderentur ab hominibus doctrina excellentibus emendandos cu

raverunt, ex quorum numero de Livianis annalibus Manutii et Frobenii quam optime merebantur.

Sed ne ita quidem tot simul negotiis districti homines vel eruditissimi rei difficillimae ita satisfacere potuerunt ut non multa desideranda relinquerent: quare nihil sane tristius evenire potuit quam quod optimi quique et antiquissimi codices, quorum elegantia illi in emendando adiuti, fuerant, aut ipsorum neglegentia aut vitio temporum perierunt. atque utinam in hoc numero ne essent duo libri scripti vetustissimi, quibus in decade quarta emendanda Moguntini utebantur, in prima B. Rhenanus et Sigism. Gelenius. nihil enim dubito hunc priorem codicem Rhenanianum omnium habere decadis primae praestantissimum, quamquam homo ineptus, Ianus Gebhardus, tribus Palatinis codicibus haut ita magni momenti fretus huius ipsius libri causa, cuius venustatem non caperet mediocre viri ingenium, Rhenano male dicere non destitit. Ille codex sive Vormaciensis sive Borbetomagensis videtur sex priores huius primae decadis libros conplexus esse prima tamen extremaque parte vicenorum capitum abscissa, et emendatus esse. ab Clementiano eiusque filio Flaviano Nicomacho Dextro et ab Victoriano, id quod ex Rhenani adnotationibus ad 2, 36. cognoscere licet. ab sexto inde libro accepit Rhenanus alterum quendam Vormaciensem codicem reliquos nisi fallor sex libros continentem ab eodem cui priorem debebat Reinhardo Rietpurio ecclesiae Vormaciensis decano, cuius libri diversitatem quamquam rarissime, ut facere solebat, Sig. Gelenius descripsit. ille alter tamen codex paulo

X

minoris pretii haberi debet, quare ab eo integriores huius decadis libri Parisinus et Mediceus haud raro dissentiunt. nam quae diversitas sexti libri ab Rhenano laudata est, maximam partem prioris atque elegantioris codicis videtur fuisse. Aegerrime vero ferendum est quod B. Rhenanus non integram diversitatem illius libri vetustissimi enotavit sed permulta eadem fere ratione omisit qua Nicolaus Carbachius gravissimo optimarum litterarum detrimento in praestantissimo codice Moguntino decadis quartae describendo usus est. ac ne id quidem laudandum est quod vir alioquin religiosissimus in oratione Liviana describenda non vetusti libri ipsius sed recentiorum temporum scribendi ratione uti maluit, qua re aliquot locis dubitandum est, an non ita quem ad modum vult, in exemplo antiquo scriptum fuerit. Verum id quod ita erratum est, non homini sed aetati debetur, neque propter ea quidquam de gloria viri de litteris immortaliter meriti etiam a me detrahi velim, cum praesertim fortuna quadam opportuna nobis alia eiusdem antiquae recensionis exempla elegantissima conservata sint ita cum Rhenaniano libro consentientia ut ea quae ille incuria quadam neglexit, optime videantur suppleri posse. hi libri sunt perelegans Mediceus et ille Parisinus cuius supra mentionem fecimus.

Mediceus undecimi seculi codex membranaceus Laurentianae biblioth. płut. 63, 19.), quem verissimo iudicio I. Fr. Gronovius in principe loco omnium huius decadis codicum posuit, decem primos libros Livianos ex recensione Nicomachi Dextri et Victoriani continet integros. ex eodem quo librum Rhenanianum vel

« IndietroContinua »