Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

15

A46 V.I

VIRIS CLARISSUMIS

ATQUE EXCELLENTISSUMIS

PHIL. WILH. ADALBERTO

LADENBERGIO

IOANNI SCHULZIO

OPTUME DE ME MEISQUE STUDIIS MERITIS

HOS LIVIANOS ANNALES

PIO GRATOQUE ANIMO CONSECRAVI

C. F. S. ALSCHEFSKI.

1

uo minus id quod ex itinere in Italiam reversum facturum me abhinc biennio publice pollicitus eram, ut ederem cum pleniore commentario Livianum librum tricesimum, nunc iam absolverem, cum alia obstabant, tum quod videbam longe maiorem eorum quibus in illo commentario uti volueram laudandorum locorum partem non ita ut opinabar in melioribus codicibus reperiri, et si ex meis qualibuscumque studiis verum aliquem fructum percipi vellem, novam quandam omnium qui ád nostra tempora pervenerunt Livianorum librorum recensionem ad optimorum et antiquissimorum manu scriptorum fidem instituendam esse. nam cum sanctissimi summe venerandorum hominum, quorum consilio sapientiaeque omnis apud nos publicae institutionis cura demandata est, collegii gratia amplissimique patriae urbis senatus benevolentia concessum mihi esset ut per septem fere menses in Italia Galliaque versarer, summo cum studio ferebar ad eas urbes in quibus uberrimos antiquarum litterarum fontes reperiri constat, Lutetiam atque Florentiam. et vix dici potest quanto ibi affectus fuerim gaudio, cum in maxima optimorum manu scriptorum copia non modo aureum illum Puteanum tertiae, Mediceum primae decadis librum ante oculos haberem, sed etiam ex duo

« IndietroContinua »