Immagini della pagina
PDF
ePub

10-9-27

The Numidians plunder the tribes friendly to Rome. Scipio crosses the Ticinus and encamps. Hannibal's liberal promises to his men.

XLV. His adhortationibus cum utrimque ad .certamen accensi militum animi essent, Romani ponte Ticinum iungunt tutandique pontis causa castellum insuper inponunt; Poenus hostibus opere occupatis Maharbalem cum ala Numidarum, equitibus quingentis, ad depopulandos 5 sociorum populi Romani agros mittit; Gallis parci quam 2 maxime iubet principumque animos ad defectionem sollicitari. Ponte perfecto traductus Romanus exercitus in agrum Insubrium quinque milia passuum a Victumulis consedit. Ibi Hannibal castra habebat; revocatoque 10 propere Maharbale atque equitibus, cum instare certamen cerneret, nihil umquam satis dictum praemonitumque ad cohortandos milites ratus, vocatis ad contionem certa praemia pronuntiat, in quorum spem pugnarent: agrum sese daturum esse in Italia, Africa, Hispania, ubi quis- 15 que velit, inmunem ipsi, qui accepisset, liberisque ; qui pecuniam quam agrum maluisset, ei se argento satisfacturum; qui sociorum cives Carthaginienses fieri vellent, potestatem facturum; qui domos redire mallent, daturum se operam, ne cuius suorum popularium mutatam 20 secum fortunam esse vellent. Servis quoque dominos prosecutis libertatem proponit, binaque pro iis mancipia dominis se redditurum. Eaque ut rata scirent fore, agnum laeva manu, dextra silicem retinens, si falleret, Iovem ceterosque precatus deos, ita se mactarent, quem 25 ad modum ipse agnum mactasset, secundum precationem caput pecudis saxo elisit. Tum vero omnes, velut dis auctoribus in spem suam quisque acceptis, id morae, quod nondum pugnarent, ad potienda sperata rati, proelium uno animo et voce una poscunt.

330

The battle of the Ticinus begins unexpectedly to both sides. Defeat of the Romans. Rescue of the consul by his son.

XLVI. Apud Romanos haudquaquam tanta alacritas erat, super cetera recentibus etiam territos prodigiis; nam et lupus intraverat castra laniatisque obviis ipse intactus evaserat, et examen apum in arbore praetorio 5 inminente consederat. Quibus procuratis Scipio cum equitatu iaculatoribusque expeditis profectus ad castra hostium ex propinquo copiasque, quantae et cuius generis essent, speculandas, obvius fit Hannibali et ipsi cum equitibus ad exploranda circa loca progresso. Neutri 10 alteros primo cernebant, densior deinde incessu tot hominum equorum oriens pulvis signum propinquantium hostium fuit. Consistit utrumque agmen et ad proelium sese expediebant. Scipio iaculatores et Gallos equites in fronte locat, Romanos sociorumque quod roboris fuit 15 in subsidiis; Hannibal frenatos equites in medium accipit, cornua Numidis firmat. clamore sublato

iaculatores fugerunt inter subsidia ad secundam aciem. Inde equitum certamen erat aliquamdiu anceps. Dein, quia turbabant equos pedites intermixti, multis labenti20 bus ex equis aut desilientibus, ubi suos premi circumventos vidissent, iam magna ex parte ad pedes pugna venerat, donec Numidae, qui in cornibus erant, circumvecti paulum ab tergo se ostenderunt. Is pavor

[ocr errors]

perculit Romanos, auxitque pavorem consulis vulnus pe25 riculumque intercursu tum primum pubescentis filii propulsatum. Hic erit iuvenis, peñes quem perfecti huiusce belli laus est, Africanus ob egregiam victoriam de Hannibale Poenisque appellatus. Fuga tamen effusa iaculatorum maxume fuit, quos primos Numidae invase30 runt; alius confertus equitatus consulem in medium acceptum non armis modo, sed etiam corporibus suis protegens in castra nusquam trepide neque "effuse" ce

dendo reduxit.

Servati consulis decus Coelius ad servum natione Ligurem delegat; malim equidem de filio verum esse, quod et plures tradidere auctores et fama obtinuit.

[ocr errors]

hand

[ocr errors]

The Romans retreat to Placentia. Hannibal follows, and encamps six miles away.

*

[ocr errors]
[ocr errors]

XLVII. Hoc primum cum Hannibale proelium fuit, 5 quo facile apparuit equitatu meliorem Poenum esse et ob id campos patentis, quales sunt inter Padum Alpesque, bello gerendo Romanis aptos non esse. Itaque proxima nocte iussis militibus vasa silentio conligere castra ab Ticino mota, festinatumque ad Padum est, ut 10 ratibus, quibus iunxerat flumen, nondum resolutis sine tumultu atque insectatione hostis copias traiceret. Prius Placentiam pervenere, quam satis sciret Hannibal ab Ticino profectos; tamen ad sescentos moratorum in citeriore ripa Padi segniter ratem solventes cepit. Trans- 15 ire pontem non potuit, ut extrema resoluta erant, tota rate in secundam aquam labente. Coelius auctor est Magonem cum equitatu et Hispanis peditibus flumen extemplo tranasse, ipsum Hannibalem per superiora Padi vada exercitum traduxisse elephantis in ordinem 20 ad sustinendum impetum fluminis oppositis. Ea peritis amnis eius vix fidem fecerint,) nam neque equites armis equisque salvis tantam vim fluminis superasse veri simile est, ut iam Hispanos omnes inflati tra- lauk vexerint utres, et multorum dierum circuitu Padi vada 25 petenda fuerunt, qua exercitus gravis impedimentis traduci posset. Potiores apud me auctores sunt, qui biduo vix locum rate iungendo flumini inventum tradunt; ea cum Magone equites et Hispanorum expeditos praemissos. Dum Hannibal, circa flumen legationibus 30 Gallorum audiendis moratus, traicit gravius peditum agmen, interim Mago equitesque ab transitu fluminis diei

5

unius itinere Placentiam ad hostes contendunt.

Hannibal paucis post diebus sex milia a Placentia castra communivit et postero die in conspectu hostium acie derecta potestatem pugnae fecit.

Scipio entrenches himself on the Trebia and awaits the coming of his colleague Sempronius.

XLVIII. Insequenti nocte caedes in castris Romanis, tumultu tamen quam re maior, ab auxiliaribus Gallis facta est. Ad duo milia peditum et ducenti equites vigilibus ad portas trucidatis ad Hannibalem transfugiunt, quos Poenus benigne adlocutus et spe ingentium 10 donorum accensos in civitates quemque suas ad sollicitandos popularium animos dimisit. Scipio caedem eam signum defectionis omnium Gallorum esse ratus, contactosque eo scelere velut iniecta rabie ad arma ituros, quamquam gravis adhuc vulnere erat, tamen quarta vigi15 lia noctis insequentis tacito agmine profectus ad Trebiam fluvium iam in loca altiora collisque inpeditiores equiti castra movet. Minus quam ad Ticinum fefellit; missisque Hannibal primum Numidis, deinde omni equitatu turbasset utique novissimum agmen, ni aviditate praedae' 20 in vacua Romana castra Numidae devertissent. Ibi dum perscrutantes loca omnia castrorum nullo satis digno morae pretio tempus terunt, emissus hostis est de manibus, et cum iam transgressos Trebiam Romanos: metantisque castra conspexissent, paucos moratorum oc25 ciderunt citra flumen interceptos. Scipio nec vexationem vulneris in via iactati ultra patiens et collegam iam enim et revocatum ex Sicilia audierat - ratus expectandum, locum, qui prope flumen tutissimus stativis est visus, delectum communiit. Nec procul inde Han30 nibal cum consedisset, quantum victoria equestri elatus, tantum anxius inopia, quae per hostium agros euntem nusquam praeparatis commeatibus maior in dies excipi

[merged small][ocr errors]

ebat, ad Clastidium vicum, quo magnum frumenti nu-
merum congesserant Romani, mittit. Ibi cum vim
pararent, spes facta proditionis, nec sane magno pretio,
nummis aureis quadringentis, Dasio Brundisino, praefecto
praesidii, corrupto traditur Hannibali Clastidium. Id 5
horreum fuit Poenis sedentibus ad Trebiam.
In capti-

[ocr errors]

vos ex tradito praesidio, ut fama clementiae in principio by go rerum colligeretur, nihil saevitum est.

дайы

The Carthaginians send a fleet to invade Sicily.

XLIX. Cum ad Trebiam terrestre constitisset bellum, interim circa Siciliam insulasque Italiae inminentes et a o Sempronio consule et ante adventum eius terra marique res gestae. Viginti quinqueremes cum mille armatis ad depopulandam oram Italiae a Carthaginiensibus missae; novem Liparas, octo ad insulam Vulcani tenuerunt, tres in fretum avertit aestus. Ad eas conspectas a Mes- 15 sana duodecim naves ab Hierone, rege Syracusanorum, missae, qui tum forte Messanae erat consulem Romanum opperiens, nullo repugnante captas naves Messanam

[ocr errors]

in portum deduxerunt. Cognitum ex captivis praeter

M. 25

viginti naves, cuius ipsi classis essent, in Italiam missas 20
quinque et triginta alias quinqueremes Siciliam petere
ad sollicitandos veteres socios; Lilybaei occupandi prae-
cipuam curam esse; credere eadem tempestate, qua
ipsi disiecti forent, eam quoque classem ad Aegatis
insulas deiectam. Haec, sicut audita erant, rex
Aemilio praetori, cuius Sicilia provincia erat, perscribit
monetque, ut Lilybaeum firmo teneret praesidio. Ex-
templo et a praetore circa civitates missi legati tribu-
nique Suos ad curam custodiae intendere, et ante
omnia Lilybaeum teneri apparatu belli, edicto proposito, 30
ut socii navales decem dierum cocta cibaria ad naves
deferrent, ut, ubi signum datum esset, ne quid moram
conscendendi faceret; perque omnem oram, qui ex

« IndietroContinua »