Immagini della pagina
PDF
ePub

5

laboris velut de integro initium fuit; nam nec explicare quicquam nec statuere poterant, nec quod statutum esset manebat, omnia perscindente vento et rapiente. Et mox aqua levata vento, cum super gelida montium iuga concreta esset, tantum nivosae grandinis deiecit, ut omnibus omissis procumberent homines tegminibus suis magis obruti quam tecti. Tantaque vis frigoris . insecuta est, ut ex illa miserabili hominum iumentorumque strage cum se quisque attollere ac levare vellet, diu nequiret, quia torpentibus rigore nervis vix flectere artus poterant. Deinde, ut tandem agitando sese moน vere ac recipere animos et raris locis ignis fieri est coeptus, ad alienam opem quisque inops tendere. Biduum eo loco velut obsessi mansere. Multi homines, 15 multa iumenta, elephanti quoque ex iis, qui proelio ad Trebiam facto superfuerant, septem absumpti.

ΙΟ

An indecisive battle with Sempronius.

LIX. Degressus Apennino retro ad Placentiam castra movit, et ad decem milia progressus consedit. Postero die duodecim milia peditum, quinque equitum adversus 20 hostem ducit. Nec Sempronius consul- iam enim redierat ab Roma detrectavit certamen: atque

[ocr errors]

eo

die tria milia passuum inter bina castra fuere. Postero die ingentibus animis vario eventu pugnatum est. Primo concursu adeo res Romana superior fuit, ut non acie 25 vincerent solum, sed pulsos hostes in castra persequerentur, mox castra quoque oppugnarent. Hannibal paucis propugnatoribus in vallo portisque positis ceteros confertos in media castra recepit, intentosque signum ad erumpendum expectare iubet. Iam nona ferme diei 30 hora erat, cum Romanus nequiquam fatigato milite, postquam nulla spes erat potiundi castris, signum receptui dedit. Quod ubi Hannibal accepit laxatamque pugnam et recessum a castris vidit, extemplo equitibus

[ocr errors]
[ocr errors]

aequata

A

Ab

eius

dextra laevaque emissis in hostem ipse cum peditum robore mediis castris erupit. Pugna raro magis ulla saeva aut utriusque partis pernicie clarior fuisset, si extendi eam dies in longum spatium sivisset; nox accensum ingentibus animis proelium diremit. Itaque 5 acrior concursus fuit quam caedes, et sicut ferme pugna erat, ita clade pari discessum est. neutra parte sescentis plus peditibus et dimidium equitum cecidit. Sed maior Romanis quam pro numero iactura fuit, quia equestris ordinis aliquot et tri- 10 buni militum quinque et praefecti sociorum tres interfecti, Secundum eam pugnam Hannibal in Ligures, Sempronius Lucam concessit. Venienti in Ligures Hannibali per insidias intercepti duo quaestores Romani, C. Fulvius et L. Lucretius, cum duobus tribunis mili- 15 tum et quinque equestris ordinis senatorum ferme liberis, quo magis ratam fore cum iis pacem societatemque crederet, traduntur.

Cn. Scipio gains over many tribes in the N. E. of Spain and defeats Hanno.

LX. Dum haec in Italia geruntur, Cn. Cornelius Scipio in Hispaniam cum classe et exercitu missus 20 cum ab ostio Rhodani profectus Pyrenaeosque montes circumvectus Emporias adpulisset classem, exposito ibi exercitu, orsus a Laeetanis omnem oram usque ad Hiberum flumen partim renovandis societatibus partim novis instituendis Romanae dicionis fecit. Inde conciliata cle25 mentiae iustitiaeque fama non ad maritimos modo populos, sed in mediterraneis quoque ac montanis ad ferociores iam gentes valuit; nec pax modo apud eos, sed societas etiam armorum parta est, validaeque aliquot auxiliorum cohortes ex iis conscriptae sunt. Hannonis 30 cis Hiberum provincia erat; eum reliquerat Hannibal ad regionis eius praesidium. Itaque, priusquam aliena

[ocr errors]

rentur omnia, obviam eundum ratus, castris in conspectu hostium positis, in aciem eduxit. Nec, Romano differendum certamen visum, quippe qui sciret cum Hannone et Hasdrubale sibi dimicandum esse, malletque 5 adversus singulos separatim quam adversus duos simul rem gerere. Nec magni certaminis ea dimicatio fuit : sex milia hostium caesa, duo capta cum praesidio castrorum. Nam et castra expugnata sunt atque ipse dux cum aliquot principibus capiuntur et Cissis, pro10 pincum castris oppidum, expugnatur. Ceterum praeda oppidi parvi pretii rerum fuit, supellex barbarica ac vilium. mancipiorum; castra militem ditavere, non eius modo exercitus, qui victus erat, sed et eius, qui cum Hannibale in Italia militabat, omnibus fere caris rebus, ne 15 gravia inpedimenta ferentibus essent, citra Pyrenaeum, relictis.

Hasdrubal, arriving too late to help Hanno, retires beyond the Ebro. He returns and stirs up the Ilergetes against the Romans. Scipio subdues them and winters at Tarraco.

LXI. Priusquam certa huius cladis fama accideret, transgressus Hiberum Hasdrubal cum octo milibus peditum, mille equitum, tamquam ad primum adventum 20 Romanorum occursurus, postquam perditas res ad Cissim amissaque castra accepit, iter ad mare convertit. Haud procul Tarracone classicos milites navalesque socios vagos palantisque per agros, quod ferme fit, ut secundae. res neglegentiam creent, equite passim dimisso cum 25 magna caede, maiore fuga ad naves conpellit. Nec diutius circa ea loca morari ausus, ne ab Scipione opprimeretur, trans Hiberum sese recepit. Et Scipio raptim ad famam novorum hostium agmine acto, cum in paucos praefectos navium animadvertisset, praesidio 30 Tarracone modico relicto Emporias cum classe rediit. Vixdum digresso eo Hasdrubal aderat, et Ilergetum

de

populo, qui obsides Scipioni dederat, ad defectionem inpulso, cum eorum ipsorum iuventute agros fidelium Romanis sociorum vastat. Excito deinde Scipione hicedit agro. Scipio

bernis toto cis Hiberum rursus
relictam ab auctore defectionis Ilergetum gentem cum 5
infesto exercitu invasisset, conpulsis omnibus Atanagrum
urbem, quae caput eius populi erat, circumsedit, intra-
que dies paucos pluribus quam ante obsidibus impera-
tis Ilergetes pecunia etiam multatos in ius dicionemque
recepit. Inde in
Inde in Ausetanos prope Hiberum, socios 10
et ipsos Poenorum, procedit, atque urbe eorum obsessa
Lacetanos auxilium finitimis ferentes nocte haud procul
iam urbe, cum intrare vellent, excepit insidiis. Caesa
ad duodecim milia; exuti prope omnes armis domos
passim palantes per agros diffugere.Nec obsessos alia 15
ulla res quam iniqua oppugnantibus hiems tutabatur.
Triginta dies obsidio fuit, per quos raro umquam nix
minus quattuor pedes alta iacuit; adeoque pluteos ac
vineas Romanorum operuerat, ut ea sola ignibus aliquo-
tiens coniectis ab hoste etiam tutamentum fuerit. Po- 20
stremo, cum Amusicus princeps eorum ad Hasdrubalem
profugisset, viginti argenti talentis pacti deduntur.
raconem in hiberna reditum est.

Prodigies alarm the people at Rome.

Tar- nel

LXII. Romae aut circa urbem multa ea hieme prodigia facta aut, quod evenire solet motis semel in re- 25 ligionem animis, multa nuntiata et temere credita sunt, in quis, ingenuum infantem semenstrem in foro olitorio triumphum clamasse, et in foro boario bovem in tertiam contignationem sua sponte escendisse atque inde tumultu habitatorum territum sese deiecisse, et navium 35 speciem de caelo adfulsisse, et aedem Spei, quae est in foro olitorio, fulmine ictam; . et Lanuvi hastam se commovisse, et corvum in aedem Iunonis devolasse

[merged small][merged small][ocr errors]

atque in ipso pulvinario consedisse, et in agro Amiternino multis locis hominum specie procul candida veste visos nec cum ullo congressos, et in Piceno lapidibus pluvisse, et Caere sortes extenuatas, et in Gallia lupum 5 vigili gladium ex vagina raptum abstulisse. Ob cetera prodigia libros adire decemviri iussi; quod autem lapidibus pluvisset in Piceno, novemdiale sacrum edictum, et subinde aliis procurandis prope tota civitas operata fuit. Iam primum omnium urbs lustrata est, hostiaeque 10 maiores quibus editum est dis caesae, et donum ex auri pondo quadraginta Lanuvium Iunoni portatum est, et signum aeneum matronae Iunoni in Aventino dedicaverunt, et lectisternium Caere, ubi sortes adtenuatae erant, imperatum, et supplicatio Fortunae in Algido; 15 Romae quoque et lectisternium Iuventati, et supplicatio ad aedem Herculis nominatim, deinde universo populo circa omnia pulvinaria indicta, et Genio maiores hostiae caesae quinque, et C. Atilius Serranus praetor vota suscipere iussus, si in decem annos res publica eodem 20 stetisset statu. Haec procurata votaque ex libris,Sibyllinis magna ex parte levaverant religione animos.

C. Flaminius, popular with the plebeians, is elected consul a second time, and inaugurated informally at Ariminum.

LXIII. Consulum designatorum alter Flaminius, cui eae legiones, quae Placentiae hibernabant, sorte evenerant, edictum et litteras ad consulem misit, ut is exer25 citus idibus Martiis Arimini adesset in castris. Hic in provincia consulatum inire consilium erat memori veterum certaminum cum patribus, quae tribunus plebis et quae postea consul prius de consulatu, qui abrogabatur, dein de triumpho habuerat, invisus etiam patribus o 30 novam legem, quam Q. Claudius tribunus plebis adver sus senatum atque uno patrum adiuvante C. Flaminio tulerat, ne quis senator cuive

senator pater fuisset

« IndietroContinua »