Immagini della pagina
PDF
ePub

dicatum iri, quam opulentissima olim in terris gens maximam vocet tuoque ritu colat." Dextra Hercules data accipere se omen inpleturumque fata ara condita ac dicata ait. Ibi tum primum bove eximia capta de grege sacrum Herculi adhibitis ad ministerium dapemque 5 Potitiis ac Pinariis, quae tum familiae maxime inclitae ea loca incolebant, factum. Forte ita evenit, ut Potitii ad tempus praesto essent, iisque exta apponerentur, Pinarii extis adesis ad ceteram venirent dapem. Inde institutum mansit, donec Pinarium genus fuit, ne extis 10 sollemnium vescerentur. Potitii ab Euandro edocti antistites sacri eius per multas aetates fuerunt, donec tradito servis publicis sollemni familiae ministerio genus omne Potitiorum interiit. Haec tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit, iam tum inmortalitatis virtute 15 partae, ad quam eum sua fata ducebant, fautor.

Romulus makes laws, establishes the Senate, assumes kingly state, and opens an asylum for strangers.

VIII. Rebus divinis rite perpetratis vocataque ad concilium multitudine, quae coalescere in populi unius corpus nulla re praeterquam legibus poterat, iura dedit; quae ita sancta generi hominum agresti fore ratus, si se 20 ipse venerabilem insignibus imperii fecisset, cum cetero habitu se augustiorem, tum maxime lictoribus duodecim sumptis fecit. Alii ab numero avium, quae augurio regnum portenderant, eum secutum numerum putant; me haud paenitet eorum sententiae esse, quibus et ap- 25 paritores hoc genus ab Etruscis finitimis, unde sella curulis, unde toga praetexta sumpta est, et numerum quoque ipsum ductum placet ; et ita habuisse Etruscos, quod ex duodecim populis communiter creato rege singulos singuli populi lictores dederint.

Crescebat interim urbs munitionibus alia atque alia adpetendo loca, cum in spem magis futurae multitudi

30

nis quam ad id, quod tum hominum erat, munirent. Deinde ne vana urbis magnitudo esset, adiciendae multitudinis causa vetere consilio condentium urbes, qui obscuram atque humilem conciendo ad se multitudinem terra sibi prolem ementiebantur, locum, qui nunc saeptus descendentibus inter duos lucos est, asylum aperit. Eo ex finitimis populis turba omnis sine discrimine, liber an servus esset, avida novarum rerum perfugit, idque primum ad coeptam magnitudinem roboris 10 fuit. Cum iam virium haud paeniteret, consilium deinde viribus parat: centum creat senatores, sive quia is numerus satis erat, sive quia soli centum erant, qui creari patres possent: patres certe ab honore, patriciique progenies eorum appellati.

15

In order to obtain wives, the Romans invite their neighbors to witness games, and seize the maidens who come with their parents.

IX. Iam res Romana adeo erat valida, ut cuilibet finitimarum civitatum bello par esset; sed penuria mulierum hominis aetatem duratura magnitudo erat, quippe quibus nec domi spes prolis nec cum finitimis conubia essent. Tum ex consilio patrum Romulus legatos circa 20 vicinas gentes misit, qui societatem conubiumque novo populo peterent: urbes quoque ut cetera ex infimo nasci; dein, quas sua virtus ac dii iuvent, magnas opes sibi magnumque nomen facere. Satis scire origini Romanae et deos adfuisse et non defuturam virtutem. 25 Proinde ne gravarentur homines cum hominibus sanguinem ac genus miscere. Nusquam benigne legatio audita est: adeo simul spernebant, simul tantam in medio crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant; a plerisque rogitantibus dimissi, ecquod feminis quoque 30 asylum aperuissent: id enim demum conpar conubium fore. Aegre id Romana pubes passa, et haud dubie ad vim spectare res coepit.

Cui tempus locumque aptum ut daret Romulus, aegritudinem animi dissimulans ludos ex industria parat Neptuno Equestri sollemnis; Consualia vocat. Indici deinde finitimis spectaculum iubet, quantoque apparatu tum sciebant aut poterant concelebrant, ut rem claram 5 exspectatamque facerent. Multi mortales convenere, studio etiam videndae novae urbis, maxime proximi quique, Caeninenses Crustumini Antemnates; iam Sabinorum omnis multitudo cum liberis ac coniugibus venit. Invitati hospitaliter per domos cum situm moeniaque et fre- 10 quentem tectis urbem vidissent, mirantur tam brevi rem Romanam crevisse. Ubi spectaculi tempus venit, deditaeque eo mentes cum oculis erant, tum ex composito orta vis, signoque dato iuventus Romana ad rapiendas virgines discurrit. Magna pars forte, in quem quaeque 15 inciderat, raptae; quasdam forma excellentes primoribus patrum destinatas ex plebe homines, quibus datum negotium erat, domos deferebant. Unam longe ante alias specie ac pulchritudine insignem a globo Talassi cuiusdam raptam ferunt, multisque sciscitantibus, cuinam 20 eam ferrent, identidem, ne quis violaret, Talassio ferri clamitatum: inde nuptialem hanc vocem factam. bato per metum ludicro maesti parentes virginum profugiunt, incusantes violati hospitii foedus deumque invocantes, cuius ad sollemne ludosque per fas ac fidem decepti 25 venissent. Nec raptis aut spes de se melior aut indignatio est minor. Sed ipse Romulus circumibat, docebatque patrum id superbia factum, qui conubium finitimis negassent. Illas tamen in matrimonio, in societate fortunarum omnium civitatisque, et, quo nihil carius humano 30 generi sit, liberum fore. Mollirent modo iras, et quibus fors corpora dedisset, darent animos. Saepe ex iniuria postmodum gratiam ortam, eoque melioribus usuras viris, quod adnisurus pro se quisque sit, ut, cum suam vicem functus officio sit, parentium etiam patriaeque expleat 35 desiderium. Accedebant blanditiae virorum factum pur

Tur

gantium cupiditate atque amore, quae maxime ad muliebre ingenium efficaces preces sunt.

Romulus defeats the people of Caenina, slays their king, and dedicates the first "spolia opima.”

At

X. Iam admodum mitigati animi raptis erant. raptarum parentes tum maxime sordida veste lacrimisque 5 et querellis civitates concitabant. Nec domi tantum indignationes continebant, sed congregabantur undique ad Titum Tatium, regem Sabinorum, et legationes eo, quod maximum Tatii nomen in iis regionibus erat, conveniebant. Caeninenses Crustuminique et Antemnates Io erant, ad quos eius iniuriae pars pertinebat. Lente agere his Tatius Sabinique visi sunt; ipsi inter se tres populi communiter bellum parant. Ne Crustumini quidem atque Antemnates pro ardore iraque Caeninensium satis se inpigre movent: ita per se ipsum nomen Caeni15 num in agrum Romanum impetum facit. Sed effuse vastantibus fit obvius cum exercitu Romulus, levique certamine docet vanam sine viribus iram esse. Exercitum fundit fugatque, fusum persequitur; regem in proelio obtruncat et spoliat; duce hostium occiso urbem 20 primo impetu capit.

Inde exercitu victore reducto ipse, cum factis vir magnificus tum factorum ostentator haud minor, spolia ducis hostium caesi suspensa fabricato ad id apte ferculo gerens in Capitolium escendit, ibique ea cum ad 25 quercum pastoribus sacram deposuisset, simul curn dono designavit templo Iovis finis, cognomenque addidit deo. "Iuppiter Feretri" inquit, "haec tibi victor Romulus rex regia arma fero, templumque his regionibus, quas modo animo metatus sum, dedico, sedem opimis spoliis, 30 quae regibus ducibusque hostium caesis me auctorem sequentes posteri ferent." Haec templi est origo, quod primum omnium Romae sacratum est. Ita deinde diis

visum, nec inritam conditoris templi vocem esse, qua laturos eo spolia posteros nuncupavit, nec multitudine conpotum eius doni vulgari laudem. Bina postea inter tot annos, tot bella opima parta sunt spolia: adeo rara eius fortuna decoris fuit.

Easy victories over Antemnae and Crustumerium. The Sabines gain the Roman citadel by bribing Tarpeia.

5

XI. Dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus per occasionem ac solitudinem hostiliter in fines Romanos incursionem facit. Raptim et ad hos Romana legio ducta palatos in agris oppressit. Fusi igitur primo impetu et clamore hostes, oppidum captum; duplicique 10 victoria ovantem Romulum Hersilia coniunx precibus raptarum fatigata orat, ut parentibus earum det veniam et in civitatem accipiat: ita rem coalescere concordia posse. Facile impetratum. Inde contra Crustuminos profectus bellum inferentes. Ibi minus etiam, quod alie- 15 nis cladibus ceciderant animi, certaminis fuit. Utroque coloniae missae; plures inventi, qui propter ubertatem terrae in Crustuminum nomina darent. Et Romam inde frequenter migratum est, a parentibus maxime ac propinquis raptarum.

20

Novissimum ab Sabinis bellum ortum, multoque id maximum fuit: nihil enim per iram aut cupiditatem actum est, nec ostenderunt bellum prius quam intulerunt. Consilio etiam additus dolus. Spurius Tarpeius Romanae praeerat arci. Huius filiam virginem auro corrumpit 25 Tatius, ut armatos in arcem accipiat — aquam forte ea tum sacris extra moenia petitum ierat; accepti obrutam armis necavere, seu ut vi capta potius arx videretur, seu prodendi exempli causa, ne quid usquam fidum proditori esset. Additur fabula, quod vulgo Sabini au- 30 reas armillas magni ponderis brachio laevo gemmatosque magna specie anulos habuerint, pepigisse eam quod in

« IndietroContinua »