Immagini della pagina
PDF
ePub

perstringit, et neutro inclinata spe torpebat vox spiritusque. Consertis deinde manibus cum iam non motus tantum corporum agitatioque anceps telorum armorumque, sed vulnera quoque et sanguis spectaculo essent, duo Romani super alium alius vulneratis tribus Albanis 5 expirantes corruerunt. Ad quorum casum cum conclamasset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones iam spes tota, nondum tamen cura deseruerat, exanimes vice unius, quem tres Curiatii circumsteterant. Forte is integer fuit, ut universis solus nequaquam par, sic adversus singulos 10 ferox. Ergo ut segregaret pugnam eorum, capessit fugam, ita ratus secuturos, ut quemque vulnere adfectum corpus sineret. Iam aliquantum spatii ex eo loco, ubi pugnatum est, aufugerat, cum respiciens videt magnis intervallis sequentes, unum haud procul ab sese abesse. 15 In eum magno impetu rediit; et dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis, uti opem ferant fratri, iam Horatius caeso hoste victor secundam pugnam petebat. Tunc clamore, qualis ex insperato faventium solet, Romani adiuvant militem suum, et ille defungi proelio 201 festinat. Prius itaque quam alter, qui nec procul aberat, consequi posset, et alterum Curiatium conficit. Iamque aequato Marte singuli supererant, sed nec spe nec viribus pares. Alterum intactum ferro corpus et geminata victoria ferocem in certamen tertium dabat, alter fessum 25 vulnere, fessum cursu trahens corpus, victusque fratrum ante se strage victori obicitur hosti. Nec illud proelium fuit. Romanus exultans "Duos" inquit fratrum Manibus dedi, tertium causae belli huiusce, ut Romanus Albano imperet, dabo." Male sustinenti arma gladium 30 superne iugulo defigit, iacentem spoliat. Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt eo maiore cum gaudio, quod prope metum res fuerat. Ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur, quippe imperio alteri aucti, alteri dicionis alienae facti. Sepul- 35

66

cra extant quo quisque loco cecidit, duo Romana uno

loco propius Albam, tria Albana Romam versus, sed distantia locis, ut et pugnatum est.

The only surviving Horatius slays his sister, who bewails the death of her lover, one of the Curiatii; being tried for this crime, he is saved by an appeal to the people.

XXVI. Priusquam inde digrederentur, roganti Mettio, ex foedere icto quid imperaret, imperat Tullus, uti iu5 ventutem in armis habeat, usurum se eorum opera, si bellum cum Veientibus foret. Ita exercitus inde domos abducti.

rens.

super

Princeps Horatius ibat trigemina spolia prae se geCui soror virgo, quae desponsa uni ex Curiatiis 10 fuerat, obvia ante portam Capenam fuit; cognitoque umeros fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines et flebiliter nomine sponsum mortuum appellat. Movet feroci iuveni animum conploratio sororis in victoria sua tantoque gaudio publico. 15 Stricto itaque gladio simul verbis increpans transfigit puellam. "Abi hinc cum inmaturo amore ad sponsum inquit, “oblita fratrum mortuorum vivique, oblita patriae. Sic eat quaecumque Romana lugebit hostem.” Atrox visum id facinus patribus plebique, sed recens 20 meritum facto obstabat. Tamen raptus in ius ad regem. Rex, ne ipse tam tristis ingratique ad vulgus iudicii ac secundum iudicium supplicii auctor esset, concilio populi advocato, "Duumviros" inquit, "qui Horatio perduellionem iudicent secundum legem facio." Lex horrendi 25 carminis erat: duumviri perduellionem iudicent. Si a

duumviris provocarit, provocatione certato. Si vincent, caput obnubito, infelici arbori reste suspendito, verberato vel intra pomerium vel extra pomerium. Hac lege duumviri creati, qui se absolvere non rebantur ea lege 30 ne innoxium quidem posse, cum condemnassent, tum alter ex iis "Publi Horati, tibi perduellionem iudico"

inquit. "I, lictor, conliga manus." Accesserat lictor iniciebatque laqueum. Tum Horatius auctore Tullo, clemente legis interprete, "provoco" inquit. Ita provocatione certatum ad populum est. Moti homines sunt in eo iudicio maxime Publio Horatio patre proclamante, se 5 filiam iure caesam iudicare; ni ita esset, patrio iure in filium animadversurum fuisse. Orabat deinde, ne se, quem paulo ante cum egregia stirpe conspexissent, orbum liberis facerent. Inter haec senex iuvenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco, qui nunc Pila Horatia 10 appellatur, ostentans, "Huncine" aiebat, "quem modo decoratum ovantemque victoria incedentem vidistis, Quirites, eum sub furca vinctum inter verbera et cruciatus videre potestis, quod vix Albanorum oculi tam deforme spectaculum ferre possent? I, lictor, conliga manus, 15 quae paulo ante armatae imperium populo Romano pepererunt. I, caput obnube liberatoris urbis huius ; arbore infelici suspende, verbera vel intra pomerium, modo inter illa pila et spolia hostium, vel extra pomerium, modo inter sepulcra Curiatiorum. cere hunc iuvenem potestis, ubi non a tanta foeditate supplicii vindicent? lus nec patris lacrimas nec ipsius parem in omni periculo animum; absolveruntque admiratione magis virtutis quam iure causae. Itaque, ut caedes manifesta aliquo 25 tamen piaculo lueretur, imperatum patri, ut filium expiaret pecunia publica. Is quibusdam piacularibus sacrificiis factis, quae deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per viam tigillo capite adoperto velut sub iugum misit iuvenem. Id hodie quoque publice sem- 30 per refectum manet; sororium tigillum vocant. Horatiae sepulcrum, quo loco corruerat icta, constructum est saxo quadrato.

Quo enim du- 20 sua decora eum Non tulit popu

Treachery of Mettius Fufetius, the Alban dictator, in the war against Fidenae.

XXVII. Nec diu pax Albana mansit. Invidia vulgi, quod tribus militibus fortuna publica commissa fuerit, vanum ingenium dictatoris corrupit, et, quoniam recta consilia haud bene evenerant, pravis reconciliare popu5 larium animos coepit. Igitur ut prius in bello pacem, sic in pace bellum quaerens, quia suae civitati animorum plus quam virium cernebat esse, ad bellum palam atque ex edicto gerundum alios concitat populos, suis per speciem societatis proditionem reservat. Fidenates, 10 colonia Romana, Veientibus sociis consilii adsumptis pacto transitionis Albanorum ad bellum atque arma incitantur. Cum Fidenae aperte descissent, Tullus Mettio exercituque eius ab Alba accito contra hostes ducit. Ubi . Anienem transiit, ad confluentis collocat castra. Inter 15 eum locum et Fidenas Veientium exercitus Tiberim transierat. Hi in acie prope flumen tenuere dextrum cornu, in sinistro Fidenates propius montes consistunt. Tullus adversus Veientem hostem derigit suos; Albanos contra legionem Fidenatium conlocat. Albano non plus 20 animi erat quam fidei. Nec manere ergo nec transire aperte ausus sensim ad montes succedit. Inde, ubi satis subisse sese ratus est, erigit totam aciem, fluctuansque animo, ut tereret tempus, ordines explicat. Consilium erat, qua fortuna rem daret, ea inclinare vires. Mira25 culo primo esse Romanis, qui proximi steterant, ut nudari latera sua sociorum digressu senserunt ; inde eques citato equo nuntiat regi, abire Albanos. Tullus in re trepida duodecim vovit Salios fanaque Pallori ac Pavori. Equitem clara increpans voce, ut hostes exau30 dirent, redire in proelium iubet, nihil trepidatione opus esse ; suo iussu circumduci Albanum exercitum, ut Fidenatium nuda terga invadant. Item imperat, ut hastas equites erigerent. Id factum magnae parti peditum

Romanorum conspectum abeuntis Albani exercitus intersaepsit; qui viderant, id quod ab rege auditum erat rati, eo acrius pugnant. Terror ad hostes transit: et audiverant clara voce dictum, et magna pars Fidenatium, ut qui coloni additi Romanis essent, Latine sciebant. 5 Itaque, ne subito ex collibus decursu Albanorum intercluderentur ab oppido, terga vertunt. Instat Tullus fusoque Fidenatium cornu in Veientem alieno pavore perculsum ferocior redit. Nec illi tulere impetum, sed ab effusa fuga flumen obiectum ab tergo arcebat. Quo 10 postquam fuga inclinavit, alii arma foede iactantes in aquam caeci ruebant, alii, dum cunctantur in ripis, inter fugae pugnaeque consilium oppressi. Non alia ante Romana pugna atrocior fuit.

Mettius is denounced by Tullus, and put to death in the presence of the Alban and Roman armies.

XXVIII. Tum Albanus

nis, deductus in campos.

exercitus, spectator certami- 15 Mettius Tullo devictos hostes

gratulatur, contra Tullus Mettium benigne adloquitur. Quod bene vertat, castra Albanos Romanis castris iungere iubet; sacrificium lustrale in diem posterum parat. Ubi inluxit, paratis omnibus, ut adsolet, vocari ad con- 20 tionem utrumque exercitum iubet. Praecones ab extremo

orsi primos excivere Albanos. Hi novitate etiam rei moti, ut regem Romanum contionantem audirent, proximi constitere. Ex conposito armata circumdatur Romana legio. Centurionibus datum negotium erat, ut 25 sine mora imperia exequerentur. Tum ita Tullus infit: “Romani, si umquam ante alias ullo in bello fuit, quod primum dis inmortalibus gratias ageretis, deinde vestrae ipsorum virtuti, hesternum id proelium fuit. Dimicatum est enim non magis cum hostibus quam, quae dimica- 30 tio maior atque periculosior est, cum proditione ac perfidia sociorum. Nam, ne vos falsa opinio teneat, iniussu

« IndietroContinua »