Immagini della pagina
PDF
ePub

dedissent. Huic nuntio, quia, credo, dubiae fidei videbatur, nihil voce responsum est. Rex velut deliberabundus in hortum aedium transit sequente nuntio filii ; ibi inambulans tacitus summa papaverum capita dicitur 5 baculo decussisse. Interrogando expectandoque responsum nuntius fessus, ut re inperfecta, redit Gabios; quae dixerit ipse quaeque viderit, refert: seu ira seu odio seu superbia insita ingenio nullam eum vocem emisisse. Sexto ubi, quid vellet parens, quidve praeciperet tacitis 10 ambagibus, patuit, primores civitatis criminando alios. apud populum, alios sua ipsos invidia opportunos interemit. Multi palam, quidam, in quibus minus speciosa criminatio erat futura, clam interfecti. Patuit quibusdam volentibus fuga, aut in exilium acti sunt, absentiumque 15 bona iuxta atque interemptorum divisui fuere. Largiti

20

ones inde praedaeque; et dulcedine privati commodi sensus malorum publicorum adimi, donec orba consilio auxilioque Gabina res regi Romano sine ulla dimicatione in manum traditur.

The foundations of the Capitoline Temple are laid; Terminus refuses to withdraw from the site.

LV. Gabiis receptis Tarquinius pacem cum Aequorum gente fecit, foedus cum Tuscis renovavit. Inde ad negotia urbana animum convertit; quorum erat primum, ut Iovis templum in monte Tarpeio monumentum regni sui nominisque relinqueret: Tarquinios reges ambos, pa25 trem vovisse, filium perfecisse. Et ut libera a ceteris religionibus area esset tota Iovis templique eius, quod inaedificaretur, exaugurare fana sacellaque statuit, quae aliquot ibi a T. Tatio rege primum in ipso discrimine adversus Romulum pugnae vota, consecrata inaugurata30 que postea fuerant. Inter principia condendi huius operis movisse numen ad indicandam tanti imperii molem traditur deos; nam cum omnium sacellorum exaugurationes admitterent aves, in Termini fano non addixere.

Au- 10

Idque omen auguriumque ita acceptum est, non motam Termini sedem unumque eum deorum non evocatum sacratis sibi finibus firma stabiliaque cuncta portendere. Hoc perpetuitatis auspicio accepto secutum aliud magnitudinem imperii portendens prodigium est: caput hu- 5 manum integra facie aperientibus fundamenta templi dicitur apparuisse, quae visa species haud per ambages arcem eam imperii caputque rerum fore portendebat; idque ita cecinere vates, quique in urbe erant, quosque ad eam rem consultandam ex Etruria acciverant. gebatur ad inpensas regis animus. Itaque Pomptinae manubiae, quae perducendo ad culmen operi destinatae erant, vix in fundamenta suppeditavere. Eo magis Fabio, praeterquam quod antiquior est, crediderim quadraginta ea sola talenta fuisse, quam Pisoni, qui quadraginta 15 milia pondo argenti seposita in eam rem scribit, quippe summam pecuniae neque ex unius tum urbis praeda sperandam, et nullorum ne huius quidem magnificentiae operum fundamenta non exsuperaturam.

Public works and colonies. Terrified by an omen, Tarquin sends to consult the oracle at Delphi.

LVI. Intentus perficiendo templo fabris undique ex 20 Etruria accitis non pecunia solum ad id publica est usus, sed operis etiam ex plebe. Qui cum haud parvus et ipse militiae adderetur labor, minus tamen plebs gravabatur se templa deum exaedificare manibus suis, quam postquam et ad alia, ut specie minora sic labo- 25 ris aliquanto maioris, traducebantur opera, foros in circo. faciendos cloacamque maximam receptaculum omnium purgamentorum urbis, sub terra agendam; quibus duobus operibus vix nova haec magnificentia quicquam adaequare potuit. His laboribus exercita plebe, quia et 30 urbi multitudinem, ubi usus non esset, oneri rebatur esse, et colonis mittendis occupari latius imperii fines

volebat, Signiam Circeiosque colonos misit, praesidia urbi futura terra marique.

Haec agenti portentum terribile visum: anguis ex columna lignea elapsus cum terrorem fugamque in regia 5 fecisset, ipsius regis non tam subito pavore perculit pectus quam anxiis inplevit curis. Itaque cum ad publica prodigia Etrusci tantum vates adhiberentur, hoc velut domestico exterritus visu Delphos ad maxime inclitum in terris oraculum mittere statuit. Neque re10 sponsa sortium ulli alii committere ausus duos filios per ignotas ea tempestate terras, ignotiora maria, in Graeciam misit. Titus et Arruns profecti. Comes iis additus L. Iunius Brutus, Tarquinia, sorore regis, natus, iuvenis longe alius ingenio, quam cuius simulationem 15 induerat. Is cum primores civitatis in quibus fratrem suum ab avunculo interfectum audisset, neque in animo suo quicquam regi timendum neque in fortuna concupiscendum relinquere statuit, contemptuque tutus esse, ubi in iure parum praesidii esset. Ergo ex industria 20 factus ad imitationem stultitiae cum se suaque praedae esse regi sineret, Bruti quoque haud abnuit cognomen, ut sub eius obtentu cognominis liberator ille populi Romani animus latens opperiretur tempora sua. Is tum ab Tarquiniis ductus Delphos, ludibrium verius quam. 25 comes, aureum baculum inclusum corneo cavato ad id baculo tulisse donum Apollini dicitur, per ambages effigiem ingenii sui. Quo postquam ventum est, perfectis patris mandatis cupido incessit animos iuvenum sciscitandi, ad quem eorum regnum Romanum esset venturum. 30 Ex infimo specu vocem redditam ferunt: "Imperium summum Romae habebit qui vestrum primus, o iuvenes, osculum matri tulerit.". Tarquinii, ut Sextus, qui Romae relictus fuerat, ignarus responsi expersque imperii esset, rem summa ope taceri iubent; ipsi inter se, 35 uter prior, cum Romam redissent, matri osculum daret, sorti permittunt. Brutus alio ratus spectare Pythicam

vocem, velut si prolapsus cecidisset, terram osculo contigit, scilicet quod ea communis mater omnium mortalium esset. Reditum inde Romam, ubi adversus Rutulos bellum summa vi parabatur.

A dispute among the princes and their friends, engaged in the siege of Ardea, about the comparative merits of their wives, is settled by visiting all the ladies unexpectedly. Sextus Tarquin conceives a guilty passion for Lucretia, wife of his cousin Collatinus.

LVII. Ardeam Rutuli habebant, gens, ut in ea regi- 5 one atque in ea aetate, divitiis praepollens. Eaque ipsa causa belli fuit, quod rex Romanus cum ipse ditari exhaustus magnificentia publicorum operum, tum praeda delenire popularium animos studebat, praeter aliam superbiam regno infestos etiam quod se in fabrorum 10 ministeriis ac servili tam diu habitos opere ab rege indignabantur. Temptata res est, si primo impetu capi Ardea posset. Ubi id parum processit, obsidione munitionibusque coepti premi hostes. In his stativis, ut fit longo magis quam acri bello, satis liberi commeatus 15 erant, primoribus tamen magis quam militibus; regii quidem iuvenes interdum otium conviviis comisationibusque inter se terebant. Forte potantibus his apud Sex. Tarquinium, ubi et Conlatinus cenabat Tarquinius Egerii filius, incidit de uxoribus mentio; suam quisque laudare 20 miris modis. Inde certamine accenso Conlatinus negat verbis opus esse, paucis id quidem horis posse sciri, quantum ceteris praestet Lucretia sua. "Quin, si vigor iuventae inest, conscendimus equos, invisimusque praesentes nostrarum ingenia? Id cuique spectatissimum 25 sit, quod necopinato viri adventu occurrerit oculis." Incaluerant vino. Age sane!" omnes. Citatis equis avolant Romam. Quo cum primis se intendentibus tenebris pervenissent, pergunt inde Collatiam, ubi Lucretiam haudquaquam ut regias nurus, quas in convivio 30

[ocr errors]

luxuque cum aequalibus viderant tempus terentes, sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes ancillas in medio aedium sedentem inveniunt. Muliebris certaminis laus penes Lucretiam fuit. Adveniens vir Tarquinii5 que excepti benigne; victor maritus comiter invitat regios iuvenes. Ibi Sex. Tarquinium mala libido Lucretiae per vim stuprandae capit; cum forma tum spectata castitas incitat. Et tum quidem ab nocturno iuvenali ludo in castra redeunt.

ΤΟ

A few days later he goes secretly to Collatia and violates her chastity. She sends for her father and husband and slays herself after hearing their vow of vengeance.

LVIII.

Paucis interiectis diebus Sex. Tarquinius inscio Conlatino cum comite uno Collatiam venit. Ubi exceptus benigne ab ignaris consilii cum post cenam in hospitale cubiculum deductus esset, amore ardens, postquam satis tuta circa sopitique omnes videbantur, stricto 15 gladio ad dormientem Lucretiam venit, sinistraque manu mulieris pectore oppresso "Tace, Lucretia," inquit; "Sex. Tarquinius sum; ferrum in manu est; moriere, si emiseris vocem." Cum pavida ex somno mulier nullam opem, prope mortem inminentem videret, tum Tarqui20 nius fateri amorem, orare, miscere precibus minas, versare in omnes partes muliebrem animum. Ubi obstinatam videbat et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad metum dedecus: cum mortua iugulatum servum nudum positurum ait, ut in sordido adulterio necata dicatur. 25 Quo terrore cum vicisset obstinatam pudicitiam velut vi atrox libido, profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant: ita facto 30 maturatoque opus esse; rem atrocem incidisse. Sp. Lucretius cum P. Valerio Volesi filio, Conlatinus cum

« IndietroContinua »