Immagini della pagina
PDF
ePub

Conquests by Hamilcar and Hasdrubal in Spain.

II. His anxius curis ita se Africo bello, quod fuit sub recentem Romanam pacem, per quinque annos, ita deinde novem annis in Hispania augendo Punico imperio gessit, ut appareret maius eum, quam quod gereret, agitare in animo bellum, et, si diutius vixisset, Hamil- 5 care duce Poenos arma Italiae inlaturos fuisse, qui Hannibalis ductu intulerunt.

Mors Hamilcaris peropportuna et pueritia Hannibalis distulerunt bellum. Medius Hasdrubal inter patrem ac filium octo ferme annos imperium obtinuit, flore aetatis, 10 uti ferunt, primo Hamilcari conciliatus, gener inde ob aliam indolem profecto animi adscitus, et, quia gener erat, factionis Barcinae opibus, quae apud milites plebemque plus quam modicae erant, haud sane voluntate principum in imperio positus. Is plura consilio quam 15 vi gerens hospitiis magis regulorum conciliandisque per amicitiam principum novis gentibus quam bello aut armis rem Carthaginiensem auxit. Ceterum nihilo ei pax tutior fuit: barbarus eum quidam palam ob iram inter- P fecti ab eo domini obtruncat; conprensusque ab cir- 20 cumstantibus haud alio, quam si evasisset, vultu, tormentis quoque cum laceraretur, eo fuit habitu oris, ut superante laetitia dolores ridentis etiam speciem praebuerit. Cum hoc Hasdrubale, quia mirae artis in sollicitandis gentibus imperioque suo iungendis fuerat, foedus renovaverat 25 populus Romanus, ut finis utriusque imperii esset amnis - Hiberus, Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum libertas servaretur.

Hannibal is chosen commander of the Punic armies in Spain.

III. In Hasdrubalis locum haud dubia res fuit, quin praerogativa militaris, qua extemplo iuvenis Hannibal 30 in praetorium delatus imperatorque ingenti omnium cla

P

more atque adsensu appellatus erat,... favor plebis sequebatur. # Hunc vixdum puberem Hasdrubal litteris ad se accersierat, actaque res etiam in senatu fuerat. Barcinis nitentibus, ut adsuesceret militiae Hannibal atque in pa5 ternas succederet opes, Hanno, alterius factionís princeps "Et aecum postulare videtur" inquit "Hasdrubal, et ego tamen non censeo quod petit tribuendum." Cum admiratione tam ancipitis sententiae in se omnis convertisset, "Florem aetatis" inquit "Hasdrubal, quem 10 ipse patri Hannibalis fruendum praebuit, iusto iure eum a filio repeti censet ;- nos tamen minime decet iuventutem nostram pro militari rudimento adsuefacere libidini praetorum. An hoc timemus, ne Hamilcaris filius nimis sero imperia inmodica et regni paterni speciem videat, 15 et, cuius regis genero hereditarii sint relicti exercitus nostri, eius filio parum mature serviamus? Ego istum iuvenem domi tenendum, sub legibus, sub magistratibus docendum vivere aequo iure cum ceteris censeo, ne quandoque parvus hic ignis incendium ingens exsuscitet.'

The character of Hannibal.

20 IV. Pauci ac ferme optimus quisque Hannoni adsentiebantur; sed, ut plerumque fit, maior pars meliorem vicit.

Missus Hannibal in Hispaniam primo statim adventu omnem exercitum in se convertit: Hamilcarem iuvenem 25 redditum sibi veteres milites credere; eundem vigorem in vultu vimque in oculis, habitum oris lineamentaque intueri. Dein brevi effecit, ut pater in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset. Numquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque 30 imperandum, habilius fuit. Itaque haud facile discerneres, utrum imperatori an exercitui carior esset: neque Hasdrubal alium quemquam praeficere malle, ubi quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio

duce plus confidere aut audere. Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate modus fini- 5 tus; vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora id, quod gerendis rebus superesset, quieti datum ; ea neque molli strato neque silentio accersita; multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt.. Vestitus ni- 10 hil inter aequales excellens; arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat. Princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia aequa- Contras bant: inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, 15 nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum ius iurandum, nulla religio. Cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit nulla re, quae agenda videndaque magno futuro duci esset, praetermissa.

V.

His victories over the Spanish tribes.

20

Ceterum ex quo die dux est declaratus, velut Italia ei provincia decreta bellumque Romanum mandatum esset, nihil prolatandum ratus, ne se quoque, ut patrem Hamilcarem, deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret, Saguntinis inferre bellum statuit. 25 Quibus oppugnandis quia haud dubie Romana arma movebantur, in Olcadum prius fines ultra Hiberum ea gens in parte magis quam in dicione Carthaginiensium erat induxit exercitum, ut non petisse Saguntinos, sed rerum serie, finitimis domitis gentibus, iungendoque trac- 30 tus ad id bellum videri posset. Cartalam urbem opulentam, caput gentis eius, expugnat diripitque ; metu perculsae minores civitates stipendio inposito im

[ocr errors]

quo

perium accepere.]

Victor exercitus opulentusque praeda Carthaginem Novam in hiberna est deductus. Ibi large partiendo praedam stipendioque praeterito cum fide exsolvendo cunctis civium sociorumque animis in se firmatis 5 vere primo in Vaccaeos promotum bellum. Hermandica et Arbocala, eorum urbes vi captae. Arbocala et virtute et multitudine oppidanorum diu defensa. Ab Hermandica profugi exulibus Olcadum, priore aestate domitae gentis, cum se iunxissent, concitant Carpetanos, adorti10 que Hannibalem regressum ex Vaccaeis haud procul Tago flumine, agmen grave praeda turbavere. Hannibal proelio abstinuit, castrisque super ripam positis, cum prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem vado traiecit, valloque ita producto, ut locum ad transgredi15 endum hostes haberent, invadere eos transeuntes statuit. Equitibus praecepit, ut, cum ingressos aquam viderent, adorirentur inpeditum agmen, in ripa elephantos ---- quadraginta autem erant disponit. Carpetanorum cum adpendicibus Olcadum Vaccaeorumque centum milia fu20 ere, invicta acies, si aequo dimicaretur campo. Itaque et ingenio feroces et multitudine freti et, quod metu cessisse credebant hostem, id morari victoriam rati, quod interesset amnis, clamore sublato passim sine ullius imperio, qua cuique proximum est, in amnem ruunt. Et 25 ex parte altera ripae vis ingens equitum in flumen inmissa, medioque alveo haudquaquam pari certamine concursum, quippe ubi pedes instabilis ac vix vado fidens vel ab inermi equite equo temere acto perverti posset, eques corpore armisque liber, equo vel per me30 dios gurgites stabili, comminus eminusque rem gereret. Pars magna flumine absumpta; quidam verticoso amni delati in hostis ab elephantis obtriti sunt. Postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia trepidatione cum in unum colligerentur, priusquam a tanto 35 pavore reciperent animos, Hannibal agmine quadrato amnem ingressus fugam ex ripa fecit, vastatisque agris

« IndietroContinua »