Immagini della pagina
PDF
ePub

aut finiendam nobis militiam exercitusque dimittendos esse aut in alias terras transferendum bellum: ita enim hae gentes non pacis solum, sed etiam victoriae bonis florebunt, si ex aliis gentibus praedam et gloriam quae5 remus. Itaque cum longinqua a domo instet militia, incertumque sit, quando domos vestras et quae cuique ibi cara sunt visuri sitis, si quis vestrum suos invisere volt, commeatum do. Primo vere edico adsitis, ut dis bene iuvantibus bellum ingentis gloriae praedaeque futu10 rum incipiamus." Omnibus fere visendi domos oblata ultro potestas grata erat, et iam desiderantibus suos et longius in futurum providentibus desiderium. Per totum tempus hiemis quies inter labores aut iam exhaustos aut mox exhauriendos renovavit corpora animosque ad 15 omnia de integro patienda. Vere primo ad edictum.

2

25

[ocr errors]

convenere.

Hannibal, cum recensuisset omnium gentium auxilia, Gadis profectus Herculi vota exsolvit, novisque se obligat votis, si cetera prospera evenissent. Inde partiens 20 curas simul in inferendum atque arcendum bellum, ne, dum ipse terrestri per Hispaniam Galliasque itinere Italiam peteret, nuda apertaque Romanis Africa ab Sicilia esset, valido praesidio firmare eam statuit. Pro eo supplementum ipse ex Africa maxime iaculatorum, levium armis, petiit, ut Afri in Hispania, Hispani in Africa, melior procul ab domo futurus uterque miles, velut mutuis pigneribus obligati, stipendia facerent. Tredecim milia octingentos quinquaginta pedites caetratos misit in Africam et funditores Baliares octingentos sep30 tuaginta, equites mixtos ex multis gentibus mille ducentos. Has copias partim Carthagini praesidio esse, partim distribui per Africam iubet. Simul conquisitoribus in civitates missis quattuor milia conscripta delectae iuventutis, praesidium eosdem et obsides, duci Cartha35 ginem iubet.

Hasdrubal is left to defend Spain. Hannibal's miraculous

vision.

XXII. Neque Hispaniam neglegendam ratus, atque id eo minus, quod haud ignarus erat circumitam ab Romanis eam legatis ad sollicitandos principum animos, Hasdrubali fratri, viro inpigro, eam provinciam destinat firmatque eam Africis maxime praesidiis, peditum Afro- 5 rum undecim milibus octingentis quinquaginta, Liguribus trecentis, Baliaribus quingentis. Ad haec peditum auxilia additi equites Libyphoenices, mixtum Punicum Afris genus, quadringenti quinquaginta et Numidae Maurique, accolae Oceani, ad mille octingenti et parva Ilergetum 10 manus ex Hispania, trecenti equites, et, ne quod terrestris deesset auxilii genus, elephanti viginti unus, classis praeterea data tuendae maritumae orae, quia, qua parte belli vicerant, ea tum quoque rem gesturos Romanos credi poterat, quinquaginta quinqueremes, quadri- 15 remes duae, triremes quinque; sed aptae instructaeque remigio triginta et duae quinqueremes erant et triremes quinque.

Ab Gadibus Carthaginem ad hiberna exercitus redit. Atque inde profectus praeter Onusam urbem ad Hi- 20 berum marituma ora ducit. Ibi fama est in quiete visum ab eo iuvenem divina specie, qui se ab Iove diceret ducem in Italiam Hannibali missum: proinde sequeretur neque usquam a se deflecteret oculos. Pavidum primo nusquam circumspicientem aut respicientem 25 secutum ; deinde cura ingenii humani, cum, quidnam id esset, quod respicere vetitus esset, agitaret animo, temperare oculis nequivisse; tum vidisse post sese serpentem mira magnitudine cum ingenti arborum ac virgultorum strage ferri ac post insequi cum fragore caeli 30 nimbum. Tum, quae moles ea quidve prodigii esset,

quaerentem audisse, vastitatem Italiae esse: pergeret porro ire nec ultra inquireret sineretque fata in occulto

esse.

The army, 102,000 strong, crosses the Ebro and reaches the Pyrenees. Desertion of 3000 Spaniards.

XXIII. Hoc visu laetus tripertito Hiberum copias 5 traiecit praemissis, qui Gallorum animos, qua traducendus exercitus erat, donis conciliarent Alpiumque transitus specularentur. Nonaginta milia peditum, duodecim milia equitum Hiberum traduxit. Ilergetes inde Bargu

siosque et Ausetanos et Lacetaniam, quae subiecta PyreTo naeis montibus est, subegit, oraeque huic omni praefecit Hannonem, ut fauces, quae Hispanias Galliis iungunt, in potestate essent. Decem milia peditum Hannoni ad praesidium obtinendae regionis data et mille equites. Postquam per Pyrenaeum saltum traduci exercitus est 15 coeptus, rumorque per barbaros manavit certior de bello Romano, tria milia inde Carpetanorum peditum iter averterunt. Constabat non tam bello motos quam longinquitate viae inexsuperabilique Alpium transitu. Hannibal, quia revocare aut vi retinere eos anceps erat, ne 20 ceterorum etiam feroces animi inritarentur, supra septem milia hominum domos remisit, quos et ipsos gravari militia senserat, Carpetanos quoque ab se dimissos simulans.

Crossing of the Pyrenees. Friendly interviews with the Gauls.

XXIV. Inde, ne mora atque otium animos sollicitaret, cum reliquis copiis Pyrenaeum transgreditur et ad 25 oppidum Iliberri castra locat. Galli quamquam Italiae bellum inferri audiebant, tamen, quia vi subactos trans Pyrenaeum Hispanos fama erat praesidiaque valida inposita, metu servitutis ad arma consternati, Ruscinonem aliquot populi conveniunt. Quod ubi Hannibali nuntia30 tum est, moram magis quam bellum metuens, oratores

ad regulos eorum misit: conloqui semet ipsum cum iis velle, et vel illi propius Iliberrim accederent, vel se Ruscinonem processurum, ut ex propinquo congressus facilior esset: nam et accepturum eos in castra sua se laetum, nec cunctanter se ipsum ad eos venturum. 5 Hospitem enim se Galliae, non hostem advenisse, nec stricturum ante gladium, si per Gallos liceat, quam in Italiam venisset. Et per nuntios quidem haec; ut vero reguli Gallorum castris ad Iliberrim extemplo motis haud gravate ad Poenum venerunt, capti donis cum bona 10 pace exercitum per finis suos praeter Ruscinonem oppidum transmiserunt.

The praetor Manlius is sent to put down a rising of the Cisalpine Gauls.

XXV. In Italiam interim nihil ultra quam Hiberum transisse Hannibalem a Massiliensium legatis Romam perlatum erat, cum, perinde ac si Alpis iam transisset, 15 Boi sollicitatis Insubribus defecerunt, nec tam ob veteres in populum Romanum iras, quam quod nuper circa Padum Placentiam Cremonamque colonias in agrum Gallicum deductas aegre patiebantur. Itaque armis repente arreptis in eum ipsum agrum impetu facto tantum ter- 20 roris ac tumultus fecerunt, ut non agrestis modo multitudo, sed ipsi triumviri Romani, qui ad agrum venerant adsignandum, diffisi Placentiae moenibus Mutinam con-fugerint, C. Lutatius C. Servilius M. Annius. Lutati nomen haud dubium est; pro Annio Servilioque M'. 25 Acilium et C. Herennium habent quidam annales, alii P. Cornelium Asinam et C. Papirium Masonem. Id quoque dubium est, legati ad expostulandum missi ad Boios violati sint, an in triumviros agrum metantis impetus sit factus. Mutinae cum obsiderentur et gens ad 30 oppugnandarum urbium artes rudis, pigerrima eadem ad militaria opera, segnis intactis adsideret muris, simulari

coeptum de pace agi; evocatique ab Gallorum principibus legati ad conloquium non contra ius modo gentium, sed violata etiam, quae data in id tempus erat, fide conprehenduntur, negantibus Gallis, nisi obsides sibi 5 redderentur, eos dimissuros. Cum haec de legatis nuntiata essent, et Mutina praesidiumque in periculo esset, L. Manlius praetor ira accensus effusum agmen ad Mutinam ducit. Silvae tunc circa viam erant plerisque incultis. Ibi inexplorato profectus in insidias praecipi-. Jo tatur, multaque cum caede suorum aegre in apertos campos emersit. Ibi castra communita, et, quia Gallis ad temptanda ea defuit spes, refecti sunt militum animi, quamquam ad quingentos cecidisse satis constabat. Iter deinde de integro coeptum, nec, dum per patentia loca 15 ducebatur agmen, apparuit hostis: ubi rursus silvae intratae, tum postremos adorti cum magna trepidatione ac pavore omnium septingentos milites occiderunt, sex signal ademere. Finis et Gallis territandi et pavendi fuit Romanis, ut e saltu invio atque inpedito evasere. Inde 20 apertis locis facile tutantes agmen Romani Tannetum, vicum propincum Pado, contendere. Ibi se munimento ad tempus commeatibusque fluminis et Brixianorum etiam Gallorum auxilio adversus crescentem in dies multitudinem hostium tutabantur.

25

The praetor Atilius is sent to help him. The consul Scipio, on the way to Spain, finds Hannibal about to cross the Rhone.

XXVI. Qui tumultus repens postquam est Romam perlatus, et Punicum insuper Gallico bellum auctum patres acceperunt, C. Atilium praetorem cum una legione Romana et quinque milibus sociorum dilectu novo a consule conscriptis auxilium ferre Manlio iubent, qui 30 sine ullo certamine — abscesserant enim metu hostes Tannetum pervenit.

« IndietroContinua »