Immagini della pagina
PDF
ePub

Tandem aliquando concessum mihi est, quod diu exoptavi, ut librum hunc ad Te mitterem, amoris mei erga Te atque venerationis testimonium. Nam ex eo inde tempore, quo a Te in seminarium philologicum receptus sum, cum statim intelligerem, nihil exoptatius mihi potuisse contingere ad iudicium acuendum et alendum, nihil fructuosius ad studia regenda atque promovenda, quam severam Tuam atque subtilem disciplinam, nullam occasionem omisi Te rectore vires exercendi, idque semper propositum habui, ut Tibi quantum fieri posset satisfacerem. Ita factum est, ut Tu quem strenuum et indefessum vidisti non solum publicis seminarii exercitationibas benevolentia et favore acciperes, sed domi quoque exceptum familiari colloquio docendo monendo firmares et ad altiora accenderes, ego vero summo erga Te amore afficerer. Etenim cum verae doctrinae copia et iudicii egregia arte exculti acumen atque subtilitas iuvenis animum, qui Te tamquam perfectum artis nostrae exemplum intuebatur, iusta admiratione impleret, tum eam humanitatem, eum animi candorem in Te expertus sum, ut neminem habeam, quem plus Te diligam. Quamquam enim acerrimum Te vanae arrogantiae castigatorem novi eiusque temeritatis, quae cogitandi et quaerendi laborem fugiens verbis splendidis superbit, neminem inveni, qui, si modo ingenuum

strenuumque veri inveniendi studium agnoscendum se praebeat, aequior sit erroribus ignoscendis, neminem, qui promptior sit aliena merita praedicandi, neminem qui clarius ostendat, ubique se veritatis non sui studio duci. Quarum virtutum exemplum haud minus imitandum mihi proposui, quam philologicae disciplinae, neque quicquam elaboravi, quin imago Tua mihi ante oculos versaretur, et ex me quaererem: Quid de te dicet Lachmannus? Itaque iam tum cum Berolino discederem, certum ratumque fuit, quandocunque librum ederem disciplina Tua haud prorsus indignum, eum ad Te mittere. Postea vero haud una re mihi probasti, quam amicum mihi servaveris animum, quod, quamquam augere amorem meum non potuit, firmavit animum gaudio, quo a Te amicitia Tua dignum me habitum vidi. Accipe ergo Persium meum, et, quicquid de eo iudicabis, amoris integerrimi pignus accipe. Neque enim puto, operam meam Tibi prorsus satisfacturam, cum mihi minime satisfaciat, qui absoluto opere, ut fieri solet, clarius iam perspiciam, quid in eo perficiendum fuisset. Ita autem Te iudicaturum spero, ut, quamvis haud pauca fortasse minus recte fecisse videar, negligentiam tamen et ignaviam alienam a me fuisse censeas. Atque in re critica ea est ipsius scriptoris atque codicum ratio, ut de multis locis verendum sit, ne semper in utramque partem probabiliter disputari possit, et quid verum sit, pro certo constitui nequeat. Attamen cum antehac nec multis nec antiquis codd. collatis incerta saepe fluctuaret disputatio, collecto nunc undique apparatu critico, certius poterit de multis rebus iudicari. Quamquam nescio, Tibi probem, quod tot recentiorum quoque codd. lectiones

an

apposuerim. Spero tamen, Te sicut rationes a me ea de re expositas, ita viam, quam in edendis scholiis tenui, non plane improbaturum esse. Olim quidem in componendo apparatu critico operam meam continere volui, mox tamen intellexi, in hoc scriptore interpretis gravissimum officium esse, itaque commentarium conscripsi, in quo id spectavi, ut explicatio quam plenissima sit et quam brevissima. Non singulis igitur locis, si quid novi et eximii haberem, prolixa disputatione expromsi, quod adnotandi genus viris, qui doctrina et ingenio excellent, relinquendum duxi, sed quodcunque ad recte intelligendum poetam faceret afferre studui, ita ut ne minoris quidem momenti res breviter perstringere omitterem. Sententiarum igitur nexum explicare, et rerum atque verborum obscuritatem illustrare volui, qua in re id mihi praecipue curae fuit, ut cum prorsus singularis Persii loquendi ratio sit, notarem, quatenus a vulgari usu recederet, et, quoniam saepe prorsus similia afferre non licebat, analogias quasdam indicarem, quas secutus esse videretur. Ita iustae explicationis quaedam fundamenta iacta a me esse non iniuria fortasse censeam. Quod vero brevitatem memoravi, ridebit hoc fortasse qui commentarium satis amplum videt, neque tamen re accuratius considerata brevitatis studium negabit. Hoc ita probare volui, ut primam reciderem superflua, neque tam occasionem de rebus scitu iucundis disserendi arripere quam poetam explicare viderer, quamquam interdum res altius repetenda erat, et omnino distinguendum erat inter vulgaria et minus nota. Si tamen me quoque illud philologis natura ut videtur insitum vitium extra oleas vagandi superaverit, veniam me impetraturum

esse apud Te aliosque haud iniquos confido. Alterum quoddam in testimoniis apponendis secutus sum. Obsecundavi enim laudabili, ut puto, philologorum mori, ut nihil credant, nisi idoneis testibus productis, sed abstinui magis quam fieri solet recentiorum testimoniis cumulandis. Cum enim experientia edoctus essem, saepe tres, quatuorve et plures libros sine fructu evolvi, cum eadem iisdem antiquorum locis laudatis omnes doceant, satius duxi, non quidem operae parcere quaecunque vel in adversariis congesta vel ab aliis laudata inveni perlegendi, sed quae ad rem facerent breviter enarrare, appositis antiquorum scriptorum gravissimis testimoniis, qua re id assequi videbar, ut summam rem quisque statim perspiceret, et multo facilius in eam altius inquirere posset. Spero equidem hoc a peritis non improbatum iri ne hoc quidem tempore, quo longe maiori crimini esse solet, si quis eorum, quae ab iuventa arte typographica usque ad recentissimum librum excogitarunt VV. DD., quidquam nescivisse videatur, quam si scriptores antiquos neglexerit. Verum hoc fortasse apud multos excusatione indigebit, quod nusquam diversas sententias commemoravi, ea enarrare contentus, quae mihi vera viderentur. Nam id omnino huius commentarii consilium est, ut verba Persii explicet, ut ego probabiliter ea explicari posse puto; non quasi ego omnia recte constituisse mihi videar, aut quia alios contemnam, a qua ridicula iactantia quam sim alienus, non est, quod Tibi, Lachmanne, exponam. Verum hac quoque in re brevitati consulendum arbitrabar. Etenim si VV. DD. varias sententias colligere, digerere, refutare, confirmare voluissem, commentarius conscribendus fuisset enormis molis

« IndietroContinua »