Immagini della pagina
PDF
ePub

et mihi lectoribusque taedii plus afferens quam utilitatis. Equidem non nego, si insigni quodam loco egregiorum virorum sententiae accurate recensentur et aestimantur, id multum utilitatis habere posse ad iudicium formandum et recte disputandi viam monstrandam, verum in universum non possum negare, ex mea sententia nimium sibi placere multos VV. DD. in diversis sententiis recensendis et perlustrandis, cum persaepe taediosa bac opera res ipsa non multum promoveatur, disputatio autem obscuretur potius quam illustretur. Id denique nunquam fere assequimur, ut iam priorum libris aliquis carere possit, sed i denuo semper inspiciendi et consulendi sunt. Quare equidem, quaecunque ad Persium illustrandum scripta sunt, diligenter perlegi, et quicquid inde hauriri potuit, in usum meum converti, denique omnibus accurate examinatis et perponderatis, quod verum mihi videbatur proposui et cur placeret firmavi. Hoc modo usum commentarii faciliorem et commodiorem redditum esse puto, cum slatim quid de quaque re et cur ita sentiam appareat nullis ambagibus tectum, et ubicunque erraverim, facile id possit deprehendi et emendari. Neque illud denique apud aequos et peritos invidiam mihi facturum spero, quod ea, quae ab aliis congesta inveni, ut communis iuris adhibuerim, quis quem locum primus adhibuerit parum sollicitus. Nam quae in bisce versatur anxia et putida cura, quam quidam pietatem et religionem putant, nec litteris utilis nec liberali disciplina digna est. Nam pusilli animi est, in talibus vel ipsi gloriam quaerere, vel eximiorum virorum laudem ponere. Quicunque enim in hac re versatus est, scit profecto, maximam eorum partem, quae afferenda sunt, ita esse comparatam, ut ab unoquoque, qui in eo scriptore curam posuerit, sciri et afferri debeat, et re vera iuris esse communis. His igitur quivis ut suis uti potest et debet. Alia res est, ubi singularis vel doctrinae vel ingenii specimina exhibita sunt, nam haec tacite adhibere, quasi ipse inveneris, turpe foret. Sed si verum fatearis haec quammaxime afferuntur, ut refellantur, quod cum a commentario meo exclusum sit, nemo peritus mirabitur, non ita saepe

aliorum inventa a me esse relata. Omnino eam spem sine arrogantiae crimine exprimere possum, id iudicium de hoc commentario Te laturum esse, Tuique similes, non esse eum ex aliorum scriniis compilatum, sed proprio labore conditum. Itaque gaudebo, si in eo quaedam allata invenient VV. DD., quae in suum usum adhibere possint. Perlegi autem, ut iam dixi, editores antiquiores et recentiores, ne quid negligerem, fere omnes , quod taediosum sane officium mihi imposui. Quorum si neminem Casaubono comparandum dico, omnes consentientes habeo, neque tamen silentio praeterire possum Th. Marcilium, quem oppressit iniinicitiae, quam cum Casaubono et Scaligero exercuit, invidia. Is vero in commentario, quamquam multa inepta et inutili doctrina congessit, haud pauca tamen docte et utiliter monuit, et mihi saepe usui fuit. Recentiorum praeter Königium et Plumium, cuius diligentia in rebus notioribus maxime perspicitur, Orellius fere solus brevibus sed vere doctis annotationibus totum Persium illustravit, ceteri singulos locos tractarunt, quorum doctrinam multum mihi profuisse, gratus agnosco. Hic autem de duabus rebus breviter mibi monendum video. C. F. enim Heinrichii schedas et praelectiones in Persium

accepi a C. B. Heinrichio, mox, ut spero, edendas. Eas cum mihi mense Septembri anni praeteriti traderet, ubi commentarius meus praeterquam in sextam satiram iam typis mandatus fuit, seposui, nec ullum earum usum feci, nisi quod cod. Romani collatione in prolegomenis usus sum. Sub finem autem anni praeteriti accepi C. F. Hermanni lectiones Persianas ab auctore mihi dono missas, quo tempore praeter textum et commentarium etiam scholia impressa erant, et prolegomenon prima pars perscripta. Itaque nec eas legere volui , sed opus, paene absolutum, ut inceperam, perfeci, et nunc tandem ad eius libri lectionem accedam. Quamquam enim vellem ut suo tempore uti iis potuissem, quae vir doctissimus commentatus est, nunc melius duxi, meorum studiorum proventum prorsus intactum servare. Iam cum multa sine dubio ab eo proposita sint, quae apud me quoque leguntur, non nego gaudere me, quod ita constet, a me quoque ea inventa esse. Restat denique, ut de prolegomenis paucis moneam. In quibus paullo latius evagandum fuit, ut omnia componerentur, quae ad formandum de Persii ingenio et arte, de eius satira cum ceteris satiricis comparata iudicium facerent. De quibusdam accuratius quaerendum duxi, quae nondum ita exposita inveni, ut breviter de gravioribus, quae maxime ad rem pertinerent, referri potuerit. Quamquam vel sic multum abest, ut omnia exhausta vel satis subtiliter et plene tractata esse putem: sufficiet mihi si gravissimas res attendisse nec indiligenter quaestionem movisse Tibi videbor. Iis, quae de Cornuto et Probo disserui, nondum rem peractam esse fateor, verum in re obscura et intricata nulli operae parcendum existimavi, ut quid veri simillimum sit inveniri possit, itaque nullam ne de minutis quidem rebus quaestionem detrectavi. Qua in re diligentiam meam Tibi probatum iri spero, etiamsi aliquando, id quod fieri posse non nego, me verum non invenisse, certis testimoniis evincatur.

Haec potissimum habui, quae Tibi, Lachmanne, commendarem. Vale igitur, meisque studiis, quod facis,

favere pergas.

Gryphiswaldiae d. XXIV Mart. MDCCCXLIII.

Otto I a hn.

P R O L E G O M E N A.

PERSIUS,

« IndietroContinua »