Immagini della pagina
PDF
ePub

rum esset, firmaret Lerschii sententiam, qui Caesellium aevo Augusteo vixisse putat (Zeitschr. f. Alterth. Wiss. a. 1840 p. 109 sq. a. 1841 p. 1101 sqq.). Posset autem a Cassiodoro additum esse, ut Cornuti et Caesellii consensum indicaret. Lucius grammaticus affertur etiam a Pompeio de barbarismo (p. 430 Lind.): Lucius autem dixit centum (soloecismos) et enumerat omnes. Exstat liber ipsius, dicit illud et illud; nam ait sic:

Adde soloecismo (soloecismon) genera atque vocabula

centum.

et currit (percurrit Lind.) ipsa vocabulis versibus scriptis arte, et ibi enumeravit illa omnia. Interim iste breviter strinxit. Verum de hoc poeta grammatico omnia incerta. Ceterum videtur Cornutus de enuntiatione opus conscripsisse. Inter grammaticos maguae famae atque auctoritatis Cornutum refert etiam Augustinus (de util. cred. 17): Nulla imbutus poetica disciplina Terentianum Maurum sine magistro attingere non audes, Asper, Cornutus, Donatus et alii innumerabiles requiruntur, ut quilibet poeta possit intelligi. Ubi commentarii Virgiliani potissimum videntur respici. Praeter haec, quae virum philosophicis et grammaticis studiis eruditum variaeque doctrinae copiis instructum demonstrant, poeticae quoque operam dedit Cornutus. Fuit enim, ut vita Persii testatur, poeta tragicus, quod iniuria in dubium vocatum esse, nuper monuit etiam Welckerus (Griech. Trag. III p. 1456 sq.). Nam apud Romanos videmus permultos grammaticorum atque philosophorum Musarum quoque artes coluisse, et audimus Cornutum in consilium vocatum esse a Nerone, qui poetarum commercio gaudebat, ea de re, ubi poetam potius quam philosophum consulere attinebat. Nec mirabitur, tragoedias eum scripsisse, qui consideraverit, inde ab Augusti temporibus haud paucos extitisse, qui tragoedias, magnam partem in usum recitationum, composuerint, et omnino hoc carminum genus magno favore acceptum

fuisse, cf. Welcker. 1. I. p. 1408 sqq. Magis etiam ad rem nostram facit, quod ex Annaeis, quorum libertum fuisse Cornutum coniecimus, alter Seneca eodem tempore tragoedias composuit (v. Welcker. l. I. p. 1446 sqq.), alter Lucanus, cuius praeceptor Cornutus fuit, Medeam tragoediam, teste vita antiqua, imperfectam reliquit, quod ita haud improbabiliter interpretabimur, ut iuvenile opus postea ab eo derelictum esse dicamus, ideoque fortasse a Statio non commemoratum (Silv. II, 7, 51 sqq.). Ipse denique Persius iuvenis praetextam composuit: quae omnia, ni fallor, quod de Cornuto tragico relatum est, egregie firmant. Quid quod Cornutus satiricus poeta fuit, si, ut fecit Wernsdorfius (Poett. Latt. min. III p. XVII, 4), Fulgentio credimus, qui sub v. titivilitium (p. 562 M.) haec habet: Titivilitium dici voluerunt fila putrida, quae de telis cadunt; ut Plautus in Casina ait:,,Non ego hoc verbum emsitem titivilitio," id est re admodum vilissima. Nam et M. Cornutus in satira sic ait:,,Titiviles Flacce do tibi 1. Hic de alio quodam Cornuto cogitandum esse, qui nullus notus est, nihil est quod suadeat, ne praenomen quidem diversum. Mihi enim persuasissimum est, Fulgentium eodem artificio, quo Bassum amicum Persii satiras scripsisse finxit (cf. p. 214), etiam Cornutum satirographum finxisse. Nihil potuit aptius videri, quam Persium satiras componendi artem didicisse sub magistro satirico, quod in ipsis Persii verbis (V, 15 sq.):

pallentes radere mores

Doctus et ingenuo culpam defigere ludo inesse potuit aliquis sibi persuadere. Quid autem verisimilius,

1 Ita legitur in editione novissima, et ita cod. Par. n. 7581, sec. XI, at textivilices cod. Par. n. 3088, sec. X vel XI, et n. 4883 A., atque cod. Berol. (Lat. oct. 73 sec. X, quem commemoravit iam M. Hertzius de Cinciis p. 60. 79). Praeterea Cornutus om. Par. 4883 A. et Cornatus levi corruptela legit Par. 3088. Casaub. de sat. poesi II, 3 p. 235 ex vitiosa editt. lectione: Titivillitii sat cedo tibi, coniecturam duxit: Titivillitio istas cedo tibi. Gron. ad Plaut. Casin. II, 5, 39 emendavit: Tili villos, Flacce, do tibi,

quam Cornutum, cui tam egregiam satiram inscripsit Persius, respondisse discipulo altera satira? Itaque versus fingebatur, qui allocutum esse Cornutum Persium suum demonstraret voc, Flacce. Ceterum ut altero illo loco (s. v. vervina p. 564 M.), ita hic Plautinus versus ansam dedit alterum effingendi 1.

1 Cum bis iam Fulgentium fraudis insimulaverim, et mox idem crimen proferendum habeam, non abs re erit, quid de illo libro expositionum sermonis antiqui statuam, praesertim cum novissimi editores hanc quaestionem paullo levius nec satis circumspecte tractasse videantur, breviter exponere. Fulgentii fidem suspectam habuerunt post Munckerum et Rubnkenium (ad Rut. L. p. 104) multi iique gravissimi viri, e. g. Bernhardy (Röm. Litt. p. 145. 329 sq.), Madvig. (de Ascon. Ped. p. 64. opp. p. 28), Ritschel. (melett. Plautt. spec. onomat. p. 22). Et Orellius cum olim (ad Tac. dial. 3. Cic. ad Att. XIII, 21, 3) sec. XV hunc librum suppositum esse pronuntiasset, bunc quidem errorem postea correxit, impostorem tamen esse Fulgentium sustinuit (lectt. Petron. p. 3 cf. ad Apul. fab. de Psyche p. 48). Nam illud refutatur iam aetate codd., quos supra recensui. Quibus addendus index in cod. Par. n. 7581 manu antiqua scriptus, qui supra scripto versiculo: Haec continet scedula willelmi nomina certa libros varios recenset, in his Calcidius de sermonibus antiquis, quo noster liber videtur significari ad Chalcidium scriptus. Iam quod eorum scri◄ ptorum, quos adhuc superstites habemus, Plauti (quamquam in locis Plautinis mire variant codd.), Petronii, Apuleii, Martiani Capellae locos tam turpiter deformatos exhibet, ut eius in re critica nulla auctoritas sit (cf. Hildebrand. ad Apul. t. I p. 302 sq-), id non tam fraudi, quam incredibili incuriae eius, qui memoriae soli confisus scribebat, tribuendum est. Sed supersunt alia graviora. Primum quod in testimonium verborum Latinorum scriptores Graecos affert, id ipse excusare dicitur Fulgentius (s. v. problema p. 562 M.), et alios patrocinari eodem more usos, Rutilium Lupum. Ubi iure mireris tam diversa misceri potuisse. Nam eo loco quid problema sit explicat grammaticus et exemplum affert ex Demosthene, quod Latine vertit, quia ita verbum, quod e Graeco in Latinum sermonem susceptum idem est, aeque illustratur. Rutilii Lupi exemplum omnino non debuit afferri, nam is non verba, sed figuras illustrat, quae in Latinis non minus conspiciuntur, quam in Graecis. At Fulgentius affirmat se vocabula Latina minus frequentia legisse apud scriptores, qui Graece cripserunt, eorumque verba affert; haec igitur non potest ipse vertisse, alioquin testimonia illa nullam haberent vim. E. g. Stesimbrotus (p. 558) usus esse dicitur voc. sandapila, Mnaseas (p. 559) voc. vispillo, Callimachus (p. 565) voc. ientaculum; atqui hos Graece scripsisse certum est. Alii ut Antidamas Heracleopolites (p. 558. 566), Diophantus Lacedaemonius (p. 559, laudatus is etiam Myth. I, 1),

uti

Ad hunc virum doctrina et ingenii fama florentem, libero animo philosophiae, quam profitebatur, virtutes

Callimorphus (p. 565), cum de eorum aetate et scriptis quantum sciam nihil constet, potuerunt quamvis Graeci tamen Latine scribere. Haec res duplici ratione potest explicari. Aut sumendum est, fuisse horum scriptorum apud Romanos versiones Latinas usu tam pervulgatas, ut iis tanquam ab auctoribus ita profectis usus sit Fulgentius. Quamquam vero difficilis haee quaestio, quosnam scriptores Graecos Latine versos Romani inprimis seriorum temporum usurpaverint, nondum quod sciam accurate tractata est, in historia litterarum haud minimi momenti, caute tamen hac excusatione utendum erit. Et hic statim dubitari licet, num scriptores, quales sunt Stesimbrotus et Mnaseas Latina lingua expressi fuerint. Altera ratio haec est, ut grammaticum putemus, dum opus suum multis scriptorum nominibus exornare cupit et quicquid ei innotuit corradit, prae ignorantia Graecos scriptores Latinis immiscuisse, quorum nomina apud alios legit, sed Graece scripsisse ignoravit. Hoc ut in universum aestimanti facile fieri potuisse videbitur, ita ei, qui rem conficere velit, singulis locis erroris fons probabiliter aperiendus erit. Interim summa cautione utendum erit, quae eo augetur, quod in nominibus scriptorum, in titulis, in fragmentis denique ipsis permulta inveniuntur, quae per se suspicionem faciant. Quodsi iure visum est negari, grammaticum dolo malo confinxisse vocabula, libros, scriptores, iterum diversa confunduntur. Vocabula finxisse Fulgentium nihil est eur putemus, imo vocabula certis veterum scriptorum locis desumpta sunt, quos accuratius scire valde e re nostra esset. Porro nec in explicationibus, quas addidit, doli mali eum accusem; fecit, ut potuit, et quamquam inepta falsaque non desunt, haec inscitiae potius quam dolo tribuenda videntur. Verum in testimoniis, quae addidit, fraudem exercuisse dicendus est. Partim quidem ea apposuit, quae memoria suppeditavit non satis fida, ut apparet; ubi haec non sufficiebant, vel ubi splendidius aliquid exornare volebat, effinxit testimonia. Ut hoc probabiliter faceret, raro aliquid prorsus novum excogitavit, verum aliunde notis usus est, ut immutando nova faceret, ita tamen fere, ut suspicionem fraudis moveat. Itaque non mirum, si Fulgentii scriptores alibi quoque laudantur, quamquam, si eiusdem mythologica, et lo. Lydi scripta afferuntur, tenendum est, nec haec a suspicione libera esse, ut haec pestis ultimis litterarum antiquarum temporibus mirum quantum grassata est. Neque negaverim, laudari apud Fulgentium fortasse scriptores quosdam, aliunde non notos, qui revera exstiterint, cum fontes adire potuerit nobis non reclusos, verum in tota libri conditione ea re nihil lucramur. In hac enim gravi suspicione nihil Fulgentio credi potest aliunde non testatum. Idque maxime de fragmentis valet ab eo allatis, quorum quaedam aperte confinxit ad exemplum aliorum, maxime Plautinorum. Haec per singula ita erunt persequenda, ut quantum fieri potest, demonstretur, quid fingendi ansam et occasionem praebuerit, unde suam cognitionem hauserit Fulgentius. Ita non

exercentem, toga virili sumta accessit Persius, et tanto eius amore captus est, ut nunquam ab eo discederet, et verum cum eo contubernium ageret. Neque hoc ita raro factum est, ut Romanorum nobiles iuvenes doctorum virorem amicitiam et consuetudinem quaererent, eos in domum reciperent, secum ducerent, totam denique vitam cum iis partirentur (v. Suet. gramm. 7. rhett. 6. Lehrs. de Arist. stud. Hom. p. 16 sq.). Persius amoris sui erga magistrum monumentum exstare voluit satiram quintam, in qua quam sollicita cura Cornutus animum atque mores philosophiae praeceptis excolere, ingenium accurata sanaque disciplina erudire atque castigare studuerit, grato pioque animo recordatur, et quanta sit inter utrumque concordia, quanto se amplectantur amore egregie depingit. Atque huius caritatis moriens testimonium reliquit, cum per codicillos ad matrem datos Cornuto omnem bibliothecam et pecuniam haud parvam relinqueret. Neque ille a se degeneravit, nam libros quidem recepit, pecuniam autem se accepturum negavit. Denique ea re amorem erga discipulum testatus est, quod non solum satirarum librum antequam ederetur retractavit, sed matri etiam consilium dedit omnia ea, quae Persius puerilia atque iuvenilia scripserat, delendi. Quae res, si quae alia, sobrium et severum iudicium demonstrat, quo Persii studia rexisse et aestimasse videtur; quantam vero vim Stoica philosophia, qua eum imbuit, in Persii animum atque poemata exercuerit, vel leviter intuentibus patet, cum non modo satirae eius maximam partem in eo versentur, ut Stoica dogmata explicent, verum etiam tota eius aestimandi atque scri

modo impostura confutabitur aperte, sed alia quoque scitu digna melius cognoscentur. Hoc ego de quibusdam probabiliter docuisse mihi videor, totum ut perficiat fortuna adiuvante, qui hanc rem denuo novis codd. subsidiis se tractaturum promisit, Lerschius, (v. eius Sprachphilos. der Alten t. III p. 159) exopto.

1 Cum in vita locum, ubi hoc narratur, uncis circumscriberem, nolebam dubium exprimere de narrationis fide, sed exprimere, verba genuina non posse restitui.

« IndietroContinua »