Immagini della pagina
PDF
ePub

καὶ μετὰ τὴν Ταρκυνίου τελευτὴν παραλαβὼν τὴν βασιλείαν Τύλλιος ἐπ ̓ ἔτη τετταράκοντα καὶ τέτταρα κατέσχεν, ὥστ ̓, εἰ κατ' ἐκεῖνον τὸν χρόνον ἑπτακαιεικοσαέτης ἦν ὅτε ἀπεστερεῖτο τῆς ἀρχῆς ὁ πρεσβύτερος τῶν Ταρκυνίων, ὑπὲρ ἑβδομήκοντα δὲ ἔτη γεγονὼς ἂν ἦν ὅτε τὸν Τύλλιον ἀπ- 5 έκτεινεν. ἐν κρατίστῃ δέ γε αὐτὸν ἡλικίᾳ τότε ὄντα παραδεδώκασιν οἱ συγγραφεῖς καί φασιν ὅτι Τύλλιον αὐτὸς ἀράμενος ἐκ τοῦ βουλευτηρίου καὶ φέρων ἔξω κατὰ τῶν κρηπίδων ἐξέχεεν. ἥ τε ἐκ τῆς ἀρχῆς ἔκπτωσις αὐτοῦ γίνεται πέμπτῳ καὶ εἰκοστῷ μετὰ ταῦτα ἔτει, καὶ τούτῳ τῷ ἔτει 10 στρατευόμενος ἐν τῷ πρὸς Αρδεάτας εἰσάγεται πολέμῳ καὶ πάντα τὰ ἔργα δι ̓ ἑαυτοῦ τελῶν. οὐκ ἔχει δὲ λόγον ἐν πολέμοις ἐξετάζεσθαι σῶμα ἀνδρὸς ἓξ καὶ ἐνενήκοντα βεβιωκότος ἔτη. ἐκπεσών τε τῆς ἀρχῆς ἔτι πολεμεῖ Ρωμαίοις οὐκ ἐλάττω τεττάρων καὶ δέκα ἐτῶν, αὐτὸς ἐν τοῖς πράγμασιν 15 ἐξεταζόμενος, ὥς φασιν. ἃ παρὰ τὰς κοινὰς ἁπάντων ἐστὶ δόξας, καὶ ὁ τοῦ βίου χρόνος αὐτῷ πλείων ἀναφαίνεται τῶν ἑκατὸν καὶ δέκα γεγονὼς ἐτῶν· τοῦτο δὲ τὸ μῆκος τῶν βίων οὐ φέρουσιν οἱ καθ' ἡμᾶς τόποι. — τούτων δὴ τῶν ἀδυνάτων τε καὶ ἀτόπων ἕκαστα ἐπιλογιζόμενος οὐχ 20 υἱοὺς εἶναι Ταρκυνίου γράφω τοὺς παῖδας ἀλλ ̓ υἱωνοὺς, Λευκίῳ Πείσωνι τῷ Φρυγὶ συγκαταθέμενος. ἐκεῖνος γὰρ ἐν ταῖς ἐνιαυσίοις πραγματείαις τοῦτο ἱστόρηκε μόνος. (cf. c. 8. 28. 31. 33. 34.)

16*. Liu. 155, 7 Itaque Pomptinae manubiae [quas 25 ceperat Tarquinius Superbus urbe expugnata], quae perducendo ad culmen operi [templo Capitolino] destinatae erant, uix in fundamenta suppeditauere. Eo magis Fabio, praeterquam quod antiquior est, crediderim, quadraginta ea sola talenta fuisse [fr. 13] quam Pisoni, qui quadraginta milia pondo 30 argenti seposita in eam rem scribit, summam pecuniae neque ex unius tum urbis praeda sperandam et nullius ne horum quidem magnificentiae operum fundamenta non exsuperaturum.

17. Prisc. X p. 497 H. Piso historiarum I: Cuius 35

PETER, Hist. Rom. fragm.

6

299

455

dicitur tabulas posuisse, scriptu sese abdicasse, isque aedilis curulis factus est.

Idem Cn. Flauius, Anni filius, dicitur ad collegam uenisse uisere aegrotum. eo in conclaue postquam introiuit, adulescentes ibi complures nobiles sedebant. hi contempnen- 5 tes eum assurgere ei nemo uoluit. Cn. Flauius, Anni filius, id arrisit, sellam curulem iussit sibi afferri, eam in limine apposuit, ne quis illorum exire posset, utique hi omnes inuiti uiderent sese in sella curuli sedentem. (=Plin.n.h.XXXIII 17-19 conl. Liu. VIIII 46, 1-10. cf. Licin. fr. 18.) 10

EX LIBRIS III-VII

28*. Liu. X 9, 12 Id ne pro certo ponerem, uetustior annalium auctor Piso effecit, qui eo anno aediles curules fuisse tradit Cn. Domitium Cn. f. Caluinum et Sp. Caruilium Q. f. Maximum. (cf. Licin. fr. 19.)

263 29*. Plin. n. h. XVI 192 Mirum apud antiquos primo 15 491 Punico bello classem Duilli inperatoris ab arbore LX die nauigasse, contra uero Hieronem regem CCXX naues effectas diebus XXXXV tradit L. Piso.

30*. Plin. n. h. VIII 16 Elephantos Italia primum uidit Pyrri regis bello et boues Lucas appellauit in Lucanis 20 uisos anno urbis CCCCLXXII, Roma autem in triumpho VII annis ad superiorem numerum additis, eadem plurimos anno DII uictoria L. Metelli pontificis in Sicilia de Poenis captos. 250 CXLII fuere aut, ut quidam, CXL trauecti ratibus, quas - tradit 504 doliorum consertis ordinibus inposuerat. - L. Piso 25 inductos dumtaxat in circum atque, ut contemptus eorum incresceret, ab operariis hastas praepilatas habentibus per circum totum actos. nec quid deinde his factum sit, auctores explicant, qui non putant interfectos.

231

523

[ocr errors]
[ocr errors]

31*. Plin. n. h. XV 126 L. Piso tradit, Papirium Maso- 30 nem, qui primus in monte Albano triumphauit de Corsis, myrto coronatum ludos circenses spectare solitum. 212 32*. Liu. XXV 39, 15 Ita nocte ac die bina castra hostium expugnata ductu L. Marcii [post mortem Scipionum in Hispania] - Piso quinque milia hominum, cum 35

542

Mago cedentis nostros effuse sequeretur, caesa ex insidiis scribit. Apud omnis magnum nomen Marcii ducis est. et uerae gloriae eius etiam miracula addunt, flammam ei contionanti fusam e capite sine ipsius sensu cum magno pauore circumstantium militum, monimentumque uictoriae eius de 5 Poenis usque ad incensum Capitolium fuisse in templo clipeum Marcium appellatum cum imagine Hasdrubalis. (cf. Acil. fr. 4. Valer. fr. 23.)

33*. Plin. XVIII 41 C. Furius Cresimus e seruitute liberatus cum in paruo admodum agello largiores multo 10 fructus perciperet quam ex amplissimis uicinitas, in inuidia erat magna, ceu fruges alienas perliceret ueneficiis. quam ob rem ab Sp. Albino curuli aedile die dicta metuens damnationem, cum in suffragium tribus oporteret ire, instrumentum rusticum omne in forum attulit et adduxit familiam 15 suam ualidam atque, ut ait Piso, bene curatam ac uestitam, ferramenta egregie facta, graues ligones, uomeres ponderosos, boues saturos. postea dixit: 'Veneficia mea, Quirites, haec sunt, nec possum uobis ostendere aut in forum adducere lucubrationes meas uigiliasque et sudores.' Omnium 20 sententiis absolutus itaque est.

34*. Plin. XXXIIII 14 Triclinia aerata abacosque et monopodia Cn. Manlium Asia deuicta primum inuexisse triumpho suo, quem duxit anno urbis DLXVII, L. Piso

auctor est.

35*. Plin. III 131 Ab Aquileia ad XII lapidem deletum oppidum etiam inuito senatu a M. Claudio Marcello L. Piso auctor est.

EX LIBRO VII

36. Censor. d. d. n. 17, 13 Testis est Piso, in cuius annali septimo scriptum est sic: Roma condita annos DC septimum occipit saeculum his consulibus, qui proximi sunt: consules M. Aemilius M. filius Lepidus C. Popilius II absens.

187

567

25

158

596

158

37*. Plin. XXXIIII 30 Lucius Piso prodidit, M. Aemilio C. Popilio iterum consulibus a censoribus P. Cor- 596 nelio Scipione M. Popilio statúas circa forum eorum qui 35 magistratum gesserant, sublatas omnis praeter eas quae

154

populi aut senatus sententia statutae essent, eam uero quam apud aedem Telluris statuisset sibi Sp. Cassius, qui regnum adfectaverat, etiam conflatam a censoribus.

38*. Plin. XVII 244 Nec non et Romae in Capitolio 600 in ara Iouis bello Persei enata palma uictoriam triumphos- 5 que portendit. hac tempestatibus prostrata eodem loco ficus enata est M. Messalae C. Cassii censorum lustro, a quo tempore pudicitiam subuersam Piso grauis auctor prodidit. 39*. Censor. d. d. n. 17, 11 At Piso Censorius et Cn. Gellius [fr. 28] sed et Cassius Hemina [fr. 39], qui illo 10 tempore uiuebat, post annum factos [ludos saeculares] tertium adfirmant, Cn. Cornelio Lentulo L. Mummio Achaico consulibus, id est anno DCVIII.

146

608

INCERTAE SEDIS FRAGMENTA

40. Cic. ad fam. VIIII 22, 2 At vero Piso ille Frugi in annalibus suis queritur, adulescentes peni deditos esse. 15 41. Varro ap. Lactant. inst. I 6,9 Quartam [Sibyllam fuisse] Cimmeriam in Italia, quam Naevius in libris belli Punici, Piso in annalibus nominat.

42. Macrob.sat. I 12, 18 Piso uxorem Vulcani Maiestam, non Maiam dicit uocari.

43. Macrob. sat. III 2, 14 Piso ait uitulam uictoriam nominari. cuius rei hoc argumentum profert, quod postridie nonas Iulias re bene gesta, cum pridie populus a Tuscis in fugam uersus sit, unde populifugia uocantur, post uictoriam certis sacrificiis fiat uitulatio.

44. Seru. ad Aen. X 76 Varro Pilumnum et Picumnum infantium deos esse ait, eisque pro puerpera lectum in atrio sterni, dum exploretur an vitalis sit qui natus est. . Piso Pilumnum dictum, quia pellat mala infantiae.

20

25

45. Arnob. III 38 Nouensiles Piso deos esse credit 30 nouem in Sabinis apud Trebiam constitutos. hos Granius Musas putat consensum adcommodans Aelio.

C. FANNIVS

TESTIMONIA

1. C. Fannius M. f. (C. I. L. I n. 560 p. 158) C. Laelii gener, a. 146. 608 Carthaginis expugnationi interfuit (fr. 4), 142. 612 bello Viriatino, post id tribunus pl., inter a. 129. 625 et 125. 629 praetor, 122. 632 consul.

2. Perperam quae ad hunc pertinent, duobus Fanniis distri- 5 buit Cic. Brut. 26, 99 Horum aetatibus adiuncti duo C. Fannii, C. et M. filii, fuerunt; quorum Gai filius, qui consul cum Domitio fuit [a. 122. 632], unam orationem de sociis et nomine Latino contra C. Gracchum reliquit sane et bonam et nobilem. praesertim cum Fannius num- 10 quam sit habitus elinguis. nam et causas defensitauit et tribunatus eius arbitrio et auctoritate P. Africani gestus non obscurus fuit. Alter autem C. Fannius, M. filius, C. Laelii gener et moribus et ipso genere dicendi durior. is soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum colle- 15 gium non erat, non admodum diligebat, praesertim cum ille Q. Scaeuolam sibi minorem natu socerum praetulisset,

is tamen instituto Laelii Panaetium audiuerat. eius omnis in dicendo facultas ex historia ipsius non ineleganter scripta perspici potest, quae neque nimis est infans neque perfecte 20 diserta. cf. de legg. I 2, 6 (Pict. lat. test. 1).

3. Victor. I 20 p. 203 H. Sallustius [hist. fr. I 2 Kr.] dat Fannio ueritatem.

[ocr errors]

FRAGMENTA ANNALIVM

EX LIBRO I

1. Priscian. XIII p. 8 H. G. Fannius in I annalium: Cum in uita agenda didicimus, multa, quae inpraesentiarum 25 bona uidentur, post mala inuenta et multa amplius alius modi atque ante uisa essent.

EX LIBRO VIII

2. Charis. I p. 124 K. G. Fannius annalium VIII: Domina eius, ubi ad uillam uenerat, iubebat biber dari.

« IndietroContinua »