Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

GYMNASIORVM QVONDAM RECTORIBVS POSNANIENSIS IVLIO SOMMERBRODT

FRANCOFVRTANI CAROLO KOCK

MISNENSIS HVGONI ILBERG

STIPENDI SVB EIS CONFECTI

HVNC LIBRVM

GRATI ANIMI TESTEM ESSE VOLVIT

H. P.

PRAEFATIO

Quae hic in publicum prodire uolui, ex duabus partibus constant; prior enim ea continet, quae Relliquiarum mearum uol. priore anno 1871 edidi, ita retractata, ut et eis inuentis, quae his duodecim annis excogitata sint, additis etiam eorum, qui his studiis intentius operam dent, usui et commodo seruiant, et nudis fere fragmentis propositis, praefationibus omnino omissis, adnotatione autem aut nulla aut perbreui adspersa ceteris uiris doctis, qui ampliorum illarum Relliquiarum pretio parcant. ad alteram uero partem maxime id pertinet, quod in fronte huius libri inscripsi. nimirum quo altius in conligendis et disponendis relliquiis eorum historicorum, qui adhuc dispersi et deserti iacuerunt, progressus sum, eo periculosius hoc opus esse intellexi adminiculaque extrinsecus repetenda, ut expectationi aliqua ex parte satis facerem neque sumptus eos fallerem, qui maiore opere typothetaeque admodum laborioso efflagitantur. itaque quae conlecta in scriniis dudum habebam, ea nunc disposita et secundum optimam quamque auctoritatem emendata in publicum edere statui: deesse multa, ut in tali re nunc primum incohata, alia parum recte huc relata esse uideri me non fugit, etsi omnia, quae maioris momenti pretiique sint, inesse spero. nunc eos, qui in his studiis uersantur, rogatos uelim, ut, quae addenda, quae eicienda, quae mutanda eis esse uideantur, mecum beneuole conmunicent, polliceorque me officio ante hos duodecim annos suscepto non defuturum adhibitisque omnibus auxiliis etiam alterum Relliquiarum uolumen eadem ratione qua prius elaboratum adiecturum esse, ne prius ipsum truncum fragmentum sit.

posita est, summae parsimoniae in eis coniecturis, quae ibi iam conmemoratae erant, et eligendis et significandis consulere potui, tum uero omnes eas, quae his duodecim annis inuentae sunt aut tum a me praetermissae, religiose conlegi, ut illam supellectilem supplerem. in altera autem tertiaque parte minus interest uerborum discrepantias omnes cognoscere, cum ipsa uerba raro transcripta sint, itaque eas tantum modo enotaui, quae ad res ipsas pertinerent, has uero plenius et adcuratius, itemque alias quasdam dubitationes inserui. In omnium autem trium librorum textu constituendo, ut res ferebat, magis abstinentiae et iudicii quam coniecturarum fecunditatis laudem adpetiui.

Indices confeci duos, unum scriptorum, alterum memorabilium nominum propriorum et rerum, tum tabulam rerum Romanarum ex temporum ordine digestarum; si qui etiam largiores desiderant, eos ad Relliquiarum corpus relego.

Subsidia denique, quae huic operi usui essent, diligenter conquisiui, Hertziique potissimum liberalitati et eruditioni in prima parte retractanda, Teuffelii historiae literarum Romanarum multa me debere grato animo profiteor, in plagulis autem emendandis egregie me adiuuit Conradi Seeligeri collegae adsiduitas et religio, cui etiam hoc loco gratias maximas ago.

Misniae mense Iunio MDCCCLXXXIII.

« IndietroContinua »