Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

«Si, ex quo trajecimus in Græciam, adhibitus essem « in consilium, quum de Euboea, de Achæis, de Boeotia « agebatur, eamdem sententiam dixissem, quam hodie, quum de Thessalis agitur, dicam. Ante omnia Philippum et Macedonas in societatem belli qua« cumque ratione censeo deducendos esse. Nam quod ad Euboeam Bootosque et Thessalos attinet, cui « dubium est, quin, ut quibus nullæ suæ vires sint, «præsentibus adulando semper, quem metum in consilio habeant, eodem ad impetrandam veniam utanatur? simul ac romanum 2 exercitum in Græcia vi« derint, ad consuetum imperium se avertant? nec «iis noxæ futurum sit, quod, quum Romani procul « abessent, vim tuam præsentis exercitusque tui experiri noluerint? Quanto igitur prius potiusque est, Philippum nobis conjungere, quam hos? cui, si se<< mel in causam descenderit3, nihil integri futurum sit, quique eas vires afferat, quæ non accessio tantum ad romanum esse bellum, sed per se ipsæ nuper « sustinere potuerint Romanos. Hoc ego adjuncto (ab<<< sit verbo invidia 4) qui dubitare de eventu possim? «quum, quibus adversus Philippum valuerint Ro«mani, iis nunc fore videam ut ipsi oppugnentur.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

<«< Ætoli, qui Philippum (quod inter omnes constat) « vicerunt, cum Philippo adversus Romanos pugna<«< bunt. Amynander atque Athamanum gens, quorum <«< secundum Ætolos plurima fuit opera in eo bello, << nobiscum stabunt. Philippus tum, te quieto, totam << molem sustinebat belli nunc duo maximi reges, « Asia Europæque viribus, adversus unum populum (ut meam utramque fortunam taceam 5), patrum «< certe ætate ne uni quidem Epirotarum regi parem, « (quid tandem erit vobiscum comparatus?) geretis <«< bellum. Quæ igitur res mihi fiduciam præbet, conjungi nobis Philippum posse? Una, communis uti« litas, quæ societatis maximum vinculum est: altera, « auctores vos Ætoli. Vester enim legatus hic Thoas « inter cætera, quæ ad exciendum in Græciam Antio<< chum dicere est solitus, ante omnia hoc semper af«< firmavit, fremere Philippum, et ægre pati, sub spe<«< cie pacis leges servitutis sibi impositas. Ille quidem « feræ bestiæ vinctæ aut clausæ, et refringere claustra

5. Ut meam utramque fortunam taceam, secundam et adversam, « Non adsequor sententiam horum verborum. Dum secundis rebus utebatur Hannibal, populus romanus ei impar erat: sed hoc dici non potest, postquam conversa fortuna cum adversis conflictari cœpit. In extrema oratione quidem dicit, se cum Romanis bellare bonis suis malisque didicisse: sed ex eo non efficitur, Romanos malis illius rebus bellum cum eo gerentes ei impares fuisse »; Duker. Illa modeste puto dicta esse hoc sensu: ut jam de me nihil dicam, qui initio secunda semper fortuna, et postremo quidem adversa usus sum, sed non mea culpa, Conf. omnino XXVIII, 12, et XXX, 35.Epirotarum regi, Pyrrho. Ad

seqq. conf. Victor. Var. Lect. XX, 1, quia ea cum locis Demosth. ex orat. pro Ctesiph. comparat. - Quid tandem, etc. quanti momenti erit vobiscum comparatus, scil. populus romanus; ita vulgo legitur. Quidam tamen post Doujat. receperunt, qui quid, nempe Pyrrhus; quam 'conjecturam in contextum admittere non dubitavit Creverius. ED.

6. Vester enim legatus hic Thoas, etc. vide ad XXXV, 32, n. 2. — - Ille quidem feræ bestiæ vinctæ, etc. idem de Philippo dixit Alexander Acarnan XXXV, 18. An itaque pro ille legendum alius? Sed eadem comparatio pluribus potuit in mentem venire, vel Livio res exornanti tribuenda, qui ca utitur passim; vid. XXXV, 18, n. 4.

« cupienti, regis iram verbis æquabat. Cujus si talis << animus est, solvamus nos ejus vincula, et claustra refringamus, ut erumpere diu coercitam iram in <«<hostes communes possit 7. Quod si nihil eum legatio « nostra moverit, at nos, quoniam nobis eum adjun«gere non possumus, ne hostibus nostris ille adjungi "possit, caveamus. Seleucus filius tuus Lysimachia <«<est; qui si eo exercitu, quem secum habet, per Thra« ciam proxima Macedoniæ cœperit depopulari, facile ab auxilio ferendo Romanis Philippum ad sua po«tissimum tuenda avertet. De Philippo meam senten«tiam habes. De ratione universi belli quid sentirem, jam ab initio non ignorasti. Quod si tum auditus << forem, non in Euboea Chalcidem captam, et castel«lum Euripi expugnatum Romani, sed Etruriam Ligurumque et Galliæ Cisalpinæ oram bello ardere, «et, qui maximus iis terror est, Hannibalem in Italia « esse audirent. Nunc quoque arcessas censeo omnes navales terrestresque copias. Sequantur classem onerariæ cum commeatibus: nam hic sicut ad belli mu

«nera pauci sumus, sic nimis multi sic nimis multi pro inopia commeatuum. Quum omnes tuas contraxeris vires, divisam classem partim Corcyræ in statione habebis, ne transitus Romanis liber ac tutus pateat; partim ad litus Italiæ, quod Sardiniam Africamque spectat, « trajicies ipse cum omnibus terrestribus copiis in Byllinum agrum9 procedes. Inde Græciæ præsidebis,

a

7. Ut erumpere diu coercitam iram ita MSS non, ut edd. antt., coercita ira in hostes possit, h. e. effundere. Couf. Gron. et Drak. ad h. 1. et Ernesti Clav. Cic. voc. érumpere.

8. Pro inopia commeatuum; vide ad VII, 33, n. 2.

9. In Byllinum agrum, Byllidis

seu Bullidis, oppidi maritimi Macedoniæ seu Illyrici; unde Bullini (hinc XLIV, 30, pro Bullianorum Drak. edidit Bullinorum, at Sigon. Bulinorum e Steph.), Buliones, Bullienses, Bullidenses, Byllidenses, Bulliones vide Drak, ad h. 1. et XLIV, 30; Palmer. Græc. Ant. I; Ernesti Clav. Cie.

U. C. 561.

«<et speciem Romanis trajecturum te præbens, et, si «<res poposcerit, trajecturus. Hæc suadeo, qui, ut non << omnis peritissimus sim belli, cum Romanis certe <«< bellare bonis malisque meis didici. In quæ consi«lium dedi, in eadem nec infidelem, nec segnem << operam polliceor. Dii approbent eam sententiam, <«< quæ tibi optima visa fuerit. »>

VIII. Hæc ferme Hannibalis oratio fuit; quam laudarunt magis in præsentia, qui aderant, quam rebus ipsis exsequuti sunt. Nihil enim eorum est factum, nisi quod ad classem copiasque arcessendas ex Asia Polyxenidam misit. Legati Larissam ad concilium Thessalorum sunt missi, et Ætolis Amynandroque dies ad conveniendum exercitui Pheras est dictus. Eodem et rex cum suis copiis confestim venit. Ibi dum opperitur Amynandrum atque Ætolos, Philippum Megalopolitanum cum duobus millibus hominum ad legenda ossa Macedonum circa Cynoscephalas, ubi debellatum erat cum Philippo 2, misit; sive ab ipso, quærente

[blocks in formation]

CAP. VIII. 1. Quam laudarunt magis, etc. cf. Justin. XXXI, 6, et Appian. Syr. 14. Ætolis Amynandroque dies dictus est ad conveniendum exercitui (cum exercitu Antiochi) Pheras: ita voces cohærere puto, ne duplex dativus ad dictus referatur; Drak. Conf. ad XXII, 12, n. 1. Ab Ætolis emend. Jac. Gronov. ( sed credibilius esse, ab Antiocho, quem imperatorem fecerint, XXXV, 45, diem illam fuisse dictam, ut cap. 15, quam ab Ætolis et Amynandro, jam monuit

Duk.) cum exercitu Gron., et sunt missi ab Etolis Amynandroque dies ad c. exercitui P. e. d. Bened.-Doering. hic nihil mutandum, et hanc locum ita explicandum putat: Dies dictus est Ætolis Amynandroque ad conveniendum exercitui Pheras, h. e. quo Pheras conveniendum esset. Quod nisi placet, vocem exercitui ab indocto homine in textum importatam esse, statuere ipse malit, quam alia ratione huic loco emendando operam dare. ED.

2. Ad legenda sepeliendaque ossa Macedonum circa Cynoscephalas, ubi debellatum erat cum Philippo a Romanis, misit, etc. conf. Appian. Syr. 15 (ubi Antiochum ipse magnifice sepelivisse milites tradit); Plut. Flamin.

C. 191.

C. 561

sibi commendationem ad Macedonum gentem et invidiam regi, quod insepultos milites reliquisset3, monitus; sive ab insita regibus vanitate ad consilium specie amplum, re inane, animo adjecto. Tumulus est, in unum ossibus, quæ passim strata erant, coacervatis, factus; qui nullam gratiam ad Macedonas, odium ingens ad Philippum movit. Itaque, qui ad id tempus fortunam esset in consilio habiturus 4, is extemplo ad M. Bæbium proprætorem misit, Antiochum in Thessaliam impetum fecisse. Si videretur ei, moveret ex hibernis: se obviam processurum, ut, quid agendum esset, consultarent.

IX. Antiocho, ad Pheras jam castra habenti, ubi conjunxerant ei se Ætoli et Amynander, legati ab Larissa venerunt, quærentes, quod ad factum dictumve Thessalorum bello lacesseret eos? simul orantes, ut, remoto exercitu, per legatos, si quid ei videretur, secum disceptaret. Eodem tempore quingentos armatos, duce Hippolocho, Pheras in præsidium miserunt. Hi exclusi aditu, jam omnia itinera obsidentibus regiis, Scotussam se receperunt. Legatis Larissæorum rex clementer respondit, Non belli faciendi, sed tuendæ et stabiliendæ libertatis Thessalorum causa, se Thes-. saliam intrasse. Similia his qui cum Pheræis ageret, missus. Cui nullo dato responso, Pheræi ipsi legatum

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« IndietroContinua »